Text List

Prooemium

Prooemium

TRACTATUS SECUNDUS DE SPE.

Cum objecti notitia ejusdem appetitionem antecedat, huic de spe tractatu, fuit necessario tractatus de fide praemittendus. Verum, sicut fidem spes supponit, quia per illam hujus objectum dignoscitur, ita et quae de spe est tractatio, charitatis tractationem praecedit, ut omnes etiam merito et Patres, et Theologi observarunt, secuti D. Paulum, qui, 1 ad Corinth. 13, virtutes theologicas enumerans, post fidem, spem ante charitatem medio in loco constituit ; unde Tridentinum, sess. 6, cap. 7, justificationem describens, motum spei prius

explicavit, et dilectionis supernaturalis principium esse supposuit. Et ratio est, tum quia, ut disputatione sequenti, sectione sexta, ostendetur, spes inter fidem et charitatem medium obtnet dignitatis locum; tum maxime quia secundum se prior est amor concupiscentiae, ad quem, juxta Divum Thomam, spes pertinet, quam amicitiae, qui est proprius charitatis. Unde Christus Dominus, Matthaei 22, amorem pnostri, dilectionis proximi regulam constituit : "Diliges proximum tuum sicut te ipsum". De hac igitur spei virtute duas instituemus disputationes, quarum prima speculativa erit, in qua materiam spei discutiemus, explicando objectum, tam materiale quam formale; deinde ejus actus, ac distinctionem a charitate; item causas, tandemque durationem ac corruptionem ; sic enim tota illa speculatio absolvetur. Altera disputatio erit moralis, rimirum de praecepto spei, qualenam sit, ac quantum et quando obhget, et consequenter de peccato desperationis, spei contrario. Disserunt de hac virtute Theologi cum Magistro, in 3, a distinct. 26, cum divo Thoma 2. 2, quaest. 16 et sequentibus. |

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium