Text List

Disputatio 2

Disputatio 2

Moralis de spe

DISPUTATIO II. MORALIS DE SPE.

Virtus spei nullum proprium habet eateriorem actun. — Materia moralis hujus virtutis brevior est quam in reliquis; unde Doctores omnes pauca dicunt. Ratio esse videtur, quia haec virtus nullum proprium habet exterio- rem actum, sed omnino operatur interius. Quod si aliquando influit in actum exteriorem, est juvando alias potentias, seu virtutes, ut, verbi gratia, patientiam in tolerando, et sic de aliis; quare nullum habet proprium praeceptum quod cadat in actum exteriorem; praecepta vero quae spectant ad actus interiores, et pauca sunt, et raro obligant.

Sectio 1

Quaenam dentur praecepta de spe

SECTIO I. Quaenam dentur praecepta de spe.

1. Prima conclusio. — Dico primo: praecepto divino affirmativo tenetur homo sperare in Deo, vel a Deo beatitudinem aeternam, remissionem peccatorum, et alia necessaria. Haec conclusio est certa de fide, ad Roman. decimo quinto: "Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus" ; ei Eccles. 2: Sperate in eo; idem habetnur Psal. 4 et 61, ad Heb. 6, 8, 10 et 13. Verum est, in his et similipus locis, non esse verbum quod expresse videatur continere vim praecepti; tamen, ut D. Thomas 2. 2, q. 22, art. 1, notavit, pro ratione materiae sufficienter proponitur praeceptum illo modo; nam quia spes, ait, post fidem est quasi fundamentum spiritualis vitae, seu potius principium, praeceptum ejus est quodammodo praeambulum ad legem, et fundamentum aliorum praeceptorum, et ideo non tam proponitur per modum praecepti, quam per modum promissionis; nam qui promittit, hoc ipso praecipit sperare promissa. Unde Augustinus, tract. 83, ait, praeceptum esse nolis sperare multa, scilicet, que promissa sunt. Denique actus omnis, qui est medium necessarium ad salutem cadit in praeceptum, ut patet ex materia de fide '; sed actus spei est medium necessarium ad salutem ut ostendimus in materia de gratia.

2. Dubium primum circa conclusionem. — De necessitate per accidens implendi hoc praeceptum. — Sed explicanda sunt dubia aliqua circa positam conclusionem: primum, pro quo tempore hoc praeceptum obliget, nam cum sit affirmans, certum est non obligare pro semper; et cum ipsum praeceptum expresse non determinet tempus, recurrendum videtur ad articulum necessitatis, qui vix potest in proposito designari. Sed advertendum est hanc necessitatem posse esse vel per se, vel ex ra- tione extrinseca : hoc secundo modo obligabit hoc praeceptum, quando fuerit necessarium sperare vel ad debite orandum, vel ad vincendam tentationem, vel ad aliquid simile; in quibus tamen occasionibus saepe non erit necessarium formalem actum spel elicere; sed satis erit in ipso effectu debite id facere, in quo virtualiter inclucitur spes. ut efficaciter petere, vel dolere de peccato, vel aliquid simile. Interdum tamen propter dispositionem hominis, vel occurrentes difficultates, necessarium erit formalem actum spei elicere.

3. De necessitate per se quorumdam placitum rejicitur. — Vera sententia statuitur. — De necessitate per se, aliqui negant unquam occurrere in hac virtute, quia ejus actus, inquiunt. non est per se ncecessarius, sed propter alios tantum, ut erigatur animus ad progrediendum in via virtutis ; sed hoc est negare speciale praeceptum hujus virtutis; nam si ipsa nunquam per se obligat, ergo semper obligatio oritur ex praeceptis aliarum virtutum. Item ergo omissio spei nunquam est speciale peccatum contra spem. Nam quando obligatio exercendi aliquem actum unius virtutis oritur tantum ex necessitate alterius, tota malitia omissionis est tantum contra illam virtutem, ex qua nascitur obligatio, ut constat ex materia de charitate et de peccatis; ergo tollitur praeceptum spei. Unde falsum etiam est actus spei non esse per se, sed propter alias virtutes tantum ; nam amor, et efticax intentio beatitudinis supernaturalis per se sunt nobis maxime necessaria. Denique magis videtur esse propter alias virtutes fides, quam spes, et nihilominus fides habet suum tempus per se; dico ergo, ut de charitate et de poenitentia resolvi solet, hoc tempus non posse designari positive. et omnino determinate, sed quasi negative et confuse; tenetur enim homo aliquando in vita spem exercere; quod vero illud sit nunc vel postea, relinquitur hominis arbitrio. Item negative possumus dicere, teneri hominem non diu difterre hujusmodi actus post perfectam propositionem beatitudinis, vel ejus apprehensionem. Denique ita tenetur exercere hos actus, ut ratione illorum sit bene dispositus ad bene operandum, et vitandum peccata ; quod moraliter praestari recte non potest, nisi ab homine bene sperante.

4. Secundum dubium. — Secundo, dubitari potest qui actus contineantur sub hoc praecepto. D. Thomas numerat spem et timorem; sed crediderim sub spe comprehendere omnes actus quibus prosequimur bonum supernaturale; et sub timore, omnes quibus fugimus malum contrarium, sive sint amoris, sive desiderii, sive odii; non quod necessarium sit semper omnes hos actus exercere, sed quod singuli possint interdum cadere sub praeceptum; vel certe, quod occurrente necessitate praecepti, uno, vel altero illorum sufficienter satisfaciamus praecepto. Quia vero nomine spei indicatur etficax intentio beatitudinis, et nomine fim«eris fuga efficax poenae aeternae, ideo in his actibus explicatur praeceptum.

D. Tertium dubium. — Tertio, peti potest quas res sperare teneamur. Respondetur, si de necessitate medii sit sermo, oportere saltem confuse sperare aliquam retributionem supernaturalem, ut colligitur ex Paulo, ad Hebr. 10 et 11. Item oportet sperare remissionem peccatorum, ut patet ex Tridentino, et ex supradictis; denique sperare oportet quidquid necessarium est ad salutem ; sed de his bonis potest esse implicita et explicita spes, s!cut fides, ut suo loco dictum est. Unde eodem modo est de utraque loquendum, proportione servata.

6. Quartum dubium. — Primum argumentum pro parte affirnante. — Secundum. — Tertium. — Quarto, dubitar potest an hoc praeceptum sit aliquo modo naturale. Certum est enim praeceptum hoc, ut a nobis est explicatum, simpliciter esse supernaturale homini, quamvis sit connaturale gratiae, propter quod locum habuit omni tempore, etiam in lege naturae. Dubium vero est an, loquendo de pura naturali ratione, sicut obligatur homo ad inquirendam et tenendam veram cognitionem de vero Deo, et amandum Deum ut finem naturae super omnia, ita obligetur ad sperandum ab illo aliquod bonum, et timendum malum. De qua re apud Scholasticos nihil invenio : Clemens tamen Alexandrinus, 1. 4 Strom., in fine, et l. 5, in principio, rezert antiquos philosophos cognovisse et commendasse spem praemiorum post mortem. Confirmatur primo; nam tenentur omnes lege naturae bene sentire de divina providentia, et ad eam spectat redlere virtuti praemium, et vitiis poenam ; ergo ipsa ratio naturalis obligat aliquo modo ad haec sperandum et timendum. Secundo, hoc est unum ex mediis maxime necessariis, et ut omnes alliciantur ad praestandum cultum Deo, auctori naturae, ad quod lege naturae tenentur, et ad alia vitanla peccata, virtutemque exercendam. Denique, non dubito quin teneretur homo lege naturae ten- dere in Deum ut ultimum finem, in eoque ponere suam beatitudinem, illamque intendere per debita media, quae sunt munera spei, ut ex supra dictis patet.

7. Secunda conclusio.— Dico secundo : cum hoc praecepto affirmativo conjunctum est negativum praeceptum non exercendi actum contrarium spei. Ita D. Thomas, citata q. 22, art. 1, ad 3, ubi reddit rationem, quare interdum haec negativa praecepta non explicite tradantur; quia ubi ipsa affirmativa praecepta sunt in tanta obligatione, ut per se contineant rationem debiti, intelliguntur per eadem prohiberi omnia quae illi obhgationt repugnant. Unde ratio conclusionis est, quia omnes actus, qui sunt contrarii spei, sunt intrinsece mali malitia contraria spei; ergo prohibiti praecepto spei, quod, cum negativum sit, pro semper obligat.

Sectio 2

Utrum desperatio sit actus spei contrarius, et ejus praecepto prohibitus

SECTIO II Utrum desperatio sit actus spei contrarius, et ejus praecepto prohibitus.

1. Prima conclusio. — Almnagyni placitum contra conclusionem. — Rejicitur. — Dico primo: desperatio est actus directe contrarius spei. Conclusio est communis, et videtur per se nota, primo, ex ipsa significatione terminorum ; secundo, quia in appetitu sensitivo spes et desperatio sunt passiones contrariae, ut patet ex 1. 2, quaest. 23, art. 2, et q. 40, art. 4. Sed nihilominus contrarium videtur sentire Almaynus, in suis Moralibus, cap. de Spe; dicit enim desperationcm esse judicium intellectus, nimirum : /mpossibile est me consequi hoc bonum, vel simpliciter, vel ex aliqua suppositione, ita ut omnino determinate judicem: Non consequar ; unde fit spem et desperationem non esse contrarias, quia sunt actus diversarum potentiarum. Caeterum falsa loquitur Almaynus; nam ahud est quod in intellectu supponitur desperationi, aliud id quod est formaliter ipsa desperatio; ad illud primum pertinere credo illud judicium, cum quo certe non potest esse spes, nam spes est de futuro bono; ergo, s bonum judicatur simpliciter nunquam futurum , non potest sperari. Item cum tali judicio non potest esse eflicax ct absoluta intentio finis , seu boni consequendi ; ergo neque spes.

2. Explicautur dicta contra Almaymum. — Corollariwmn ex wunc dictis, desperationem posse sine heeresi committi. —Intelligitur autem hoc de firmo et absoluto judicio ; nam si esset qua- si dubium, veluti contingens ad utrumlibet, cum iilo posset aliqua spes consistere. Ipsa tamen formalis desperatio ncn est ipsum judicium, sed est fuga quaedam appetitus ab illo bono prosequendo, quod judicatum est impossibile, vel nunquam obtinendum ; unde fieri posset. existente illo judicio, voluntatem non desperare, quia non necessitatur a judicio; ut licet quis judicaret se non fore salvandum, posset nihilominus dicere: Quod possum faccere, faciam ; et quamvis ille in illo temerario judicio peccaret etiam contra spem, propter periculum desperationis cvi se exponit, tamen formaliter non desperaret. Unde neque fortasse amitteret virtutem spei, sicut non perdit fidem qui se exponit periculo haeresis, quandin non errat. Quae quidem speculative vera sunt; moraliter tamen non possunt isti actus separari. Hinc optime intelligitur quomodo desperatio posset haberi sine haeresi. Nam si oriatur ex hoc judicio: Deus non remittet mihi peccata, quidquid ego faciam, tunc judicium est haereticum, et committuntur simul duo peccata; si vero oriatur ex hoc judicio: Ego de facto non salvabor, sive id judicetur practice, sive speculative, desperatio esse potest sine infidelitate; quia iliud judicium formaliter non est contrarium fidei, quamvis practice videatur contrarium promissionibus spei et efficacitati gratiae.

3. Secunda conclusio. — Dico secundo: haec desperatio per se mala est, et prohibita praecepto spei. Haec conclusio patet ex fine sectionis praecedentis. Constat etiam sub hac prohibitione contineri odium, et tristitiam contrariam actibus spei supra numeratis; omni enim virtuti, ad quam spectat amare, desiderare, et gaudere, possunt, secundum actus hos omnes, assignari contrarii actus, nam eadem est ratio contrariorum. Quocirca amori concupiscentiae Dei contrarium est odium, quo non proprie ipsi Deo in se aliquod malum quis velit, sed quo Deum a se avertat, ita ut noht in ilio constituere suam felicitatem. Dices: hic amor concupiscentiae fertur in Deum ut bonum proprium; nemo autem potest habere odio Deum ut bonum proprium. Respondetur verum esse, si particula, ut, reduplicet rationem, sub qua; si vero solum designet rem odio habitam, potest quis, vel ex ira, vel ex nimio amore creaturarum, odisse Deum, qui estsummum bonum suum, ut explicatur clare in hoc actu: Folo potius in re alia quam in Deo ponere felicitatem meam ; ac similiter intelligi potest tristitia coniraria spei.

4. Dubium unum circa hanc conclusionem. — Dicta tria. — Sed petes quanta sit hujus peccati gravitas. Respondeo primo esse mortale ex suo genere. Hoc per se patet, cum materia virtutis Theologicae de se sit gravissima, atque adeo et peccata illi adversantia. Secundo, esse gravius quam caetera peccata contraria virtutibus moralibus, ut constat ex nobilitate spei. et ex ratione D. Thomae, q. 20, art. 3. Nam in hoc peccato aversio a Deo est quasi directe voluntaria : habet enim hoc proprium appetitus vitae, ut directe per actum proprium possit se avertere ab aiiquo objecto, ut per odium, tristitiam, etc. Et in talibus actibus aversio ipsa est per se intenta ; unde quando est aversio a Deo, est ex suo genere gravissima. Tertio, si peccatum hoc comparetur proportionaliter et ex genere cum peccatis contra charitatem, est minus grave quam illa, ut tractatu sequenti, disp. 6, constabit.

5. Quartum dictum ex D. Thoma. — Non admittitur in quodam sensu. — In altero sensu approbatur. — Quarto, si comparetur cum infidelitate, D. Thomas simpliciter docet infidelitatem esse gravius peccatum desperatione, quamvis ex parte nostra dicat desperationem esse periculosiorem, et magis irremediabilem. Arbitror tamen aliqua peceata spei contraria, quae supra diximus comprehendi sub hoc peccato, esse graviora infidelitate. Nam revera illud odium Dei, quod opponitur amori concupiscentiae ejusdem, est ex suo genere gravius peccatum infidelitate vel haeresi: primo, quia est magis directa et formalior aversio a Deo ; secundo, quia immediate attingit Deum, infidelitas vero mediante actu nostro; tertio, culpa est immediate in voluntate ; ergo ea est suo genere gravior, quae per se corrumpit majorem honestatem voluntatis; sed virtus spei perfectior est quam fides, saltem ut fides est in voluntate, atque adeo in genere virtutis, ut diximus disput. 1, sect. 6; ergo summum peccatum contrarium spei est majus maximo peccato fidei contrario; illud autem est odium dictum ; quare erit gravius peccato infideltatis. Loquendo vero de proprio actu desperationis, qui non oriatur ex odio Dei, sed ex taedio, vel alia tentatione ob quam aliquis desistit voluntarie a prosecutione beatitudinis, tanquam a re impossibili, vel nunquam futura, probabile est infidelitatem, e: maxime haeresi m, esse gravius peccatum tali desperatione, propter rationem D. Thomse, quia, scilicet, tals infidelitas magis repugnat Deo quam haec desperatio. Nam illa pugnat di- recte cum veritate; haec non ita directe cum omnipotentia vel misericordia, quia non fundatur in defectu omnipotentiae vel misericordiae Dei, sed fortasse oritur ex nimia apprehensione proprii defectus; et si interdum oritur ex mala existimatione de Deo, supponit judicium erroneum, et inde accipit suam maximam gravitatem. Et huc etiam faciunt quae supra diximus de gravitate infidelitatis !: quando autem D. Thomas excipit odium Det, dicens illud esse gravius infidelitate, intelligendus est de omni odio, etiam contrario amori concupiscentiae.

6. Dubium aterum expenditur in casu vevelate reprol ationis proprie. — Neganda predicti casus possililitas de potestate ordinaria. — Ultimo, dubitari potest an haec desperatio sit ita intrinsece mala, ut nunquam possit licere. Ratio dubitandi oritur ex vulgari casu, si Deus alicui revelaret ipsum esse reprobum ; ille enim posset tunc licite desperare. Quidam negant casum esse possibilem, etiam de potentia absolnta, id est, alicui talem revelationem ab:olutam fieri ; ita Bonaventura, in primo, dist. 48, circa litteram ; inclinat ibi Gregorius, quaest. uitima, paulo ante fin. Et D. Thomas, ibidem, art. 4, ad secundum, dicit illam positionem esse quasi impossibilem. Idem habet Dion. Richelius, dialogo de Judicio anima, art. 5, qui refert Alens. et Guillelm. Antisiodorensem. Ratio est , quia, etsi considerando nudam potentiam Dei, non involvat contradictionem, facere talem revelationem, tamen, considerata simul Dei bonitate et sapientia, his attributis repugnat. Primo, quia talis revelatio ad nihil boni potest esse utilis, ac potest esse occasio multorum malorum, praecipue in homine viatore. Secundo, constituere viatorem in eo statu ut non possit conari ad suum finem ultimum consequendum , videtur esse praeter ordinem sapientiae et providentiae Dei ; at per eam revelationem constitueretur homo in hujusmodi statu. Tertio, sequuntur quaedam veluti implicantia ; nam ille posset licite velle suam damnationem ; in hoc enim se conformaret voluntati Dei, et alias non posset licite , quia hoc esset velle omnia peccata. Quae argumenta saltem probant hujusmodi revelationem, si ordinario modo fieret, intelligendam esse non in sensu absoluto, sed comminatorio et conditionato. Ita divus Thomas, quaest. 23 de Veritate, articulo 8, ad secundum ; Major, in tertio, distinctione 26, quaestione tertia, et alii. Ratio est, quia haec revelatio admittit talem sensum, et in sacra Scriptura revelationes hujusmodi intelliguntur regulariter isto modo, ct magis est consentaneum providentiae Dei et sapientiae, ut ita revelet quam alio modo. At vero, simpliciter et de absoluta potentia loquendo, negandum non est quin posset Deus id dicere absolute, et affirmare, imo evidenter alicui ostendere se id absolute affirmare. Ita D. Thomas, et Major supra, et Gabriel, lectionibus sexagesima octava et sexagesima nona in Canonem. Ratio est, quia hoc neque includit apertam contradictionem, nec mahtiam. Deinde, Deus jam in communi revelavit. Antichristum esse reprobum ; dicit euim sacra Scriptura esse filium perditionis, et tempore Antichristi posset alicul revelari illum esse Antichristum ; ergo eadem ratione posset eidem Antichristo id revelari ; imo, qui talem revelationem suscepit, posset eam sufficienter proponere, si Deus vellet.

7. In casu jam admisso, opinio prima in dubio proposito. — Citari solet Victoria ex manuscriptis.— Impugnatur primo. — Secundo. — Tpertio. — Posito ergo casu, quidam opinantur teneri eum hominem adhuc ad sperandum, quia antea tenebatur, et revelauo non abstulit praeceptum, et praeterea potest implere; nam ad sperandum satis est objectum secundum se esse possibile, et ita judicari. Verum , si loquamur de vera spe beatitudinis aeternae, non credo veram esse opinionem, quia tali homini esset impossibile sperare, sicut intendere efficaciter consecutionem beatitudinis. Nam voluntas sequitur judicium rationis; ergo non potest absoluto et efticaci actu tendere in id, quod simpliciter judicat non esse futurum. Adde quia hic et nunc, positis illis conditionibus, judicatur impossibile sperare; voluntas autem, etsi per velleitatem feratur in objectum secundum se, tamen secundum actum efficacem tendit in objectum, ut hic et nunc possibile futurum. Tertió, ita se haberet homo ille ad suam beatitudinem sicut nos nunc ad reprobos in confuso; sed nos non possumus sperare vel efficaciter desiderare beatitudinem reprobis. Unde Augustinus, 21 de Civitate, c. 15, ait, si certo sciremus qui essent reprobi, non posse nos pro salute aeterna eorum orare. Et 11 Genes. ad litteram, cap. 17 et 18, ait primum Angelum non praescivisse suum casum, quia non posset perseverantiam sperare; et idem dicit, capite ; octavo, de primo homine, et libro de Corre- ptione et gratia; Anselmus, de Casu diaboli, capite 21. Dices: Paulus habebat revelationem suae salutis, et timebat suam damnationem; ergo et e contra poterit quis habere revelationem de sua damnatione, et salutem non desperare. Et confirmatur, nam ille homo potest simpliciter salvari; ergo et potest sperare. Respondetur Paulum non proprie timuisse peccata mortalia, sed venialia ; et praeterea, circa occasiones quae poterant inducere ad peccandum mortaliter, ita se gerebat ac si timeret, quia sciebat per illa media implendam esse revelationem, quam habebat de sua praedestinatione, scilicet, castigando corpus suum, etc. Ad confirmationem, dicito in sensu diviso illum posse salvari, non vero in composito; vel melius, licet judicet esse possibile, tamen judicat illud possibile certissime nunquam futurum; et hoc judicium repugnat spei, ut dictum est.

8. Vera resolutio dubii tripartita. — Dico igitur cum communiori sententia, primo, illum non teneri ad sperandum, non quia proprie sit ablatum praeceptum, sed quia ratione status est ablata potestas; unde pro eo tempore non obligatur. Unde fit solum carentiam spei beatitudinis non esse intrinsece malam, quod intelligo de spe beatitudinis, et de omni illa quae repugnaret cum revelatione. Unde addo secundo illum hominem posse sperare auxilium necessarium ad aliqua bona opera, et ad vitanda singula peccata; hoc enim non repugnat revelationi. Unde falsum est quod supra Gabriel dixit, posse hominem in eo casu licite velle peccare; cst enim aperta implicatio; si enim velle peccare non esset illi malum, profecto neque peccare, quia actus, vel effectus non habet majorem malitiam quam voluntas illius; ergo jam non vellet peccare; et alias vellet, quia ita ponitur, et quia vellet actus intrinsece malos; nullo ergo modo id tunc liceret, quia et objecta per se mala sunt, et ille homo sciret se posse illa vitare, et auxilium Dei ad hoc ipsum sibi non defuturum. Tertio, addi potest, illum non posse nec debere proprie et positive desperare de misericordia Dei : primo, quia non necessitatur proprie ad desperandum ; ergo potest non elicere talem actum, et alias ille actus desperationis nullam haberet honestatem; ergo, etc. Deinde ille homo, quamvis deberet credere se fore damnandum , simul tamen credere deberet non ex defectu misericordiae divinae, sed ex suo defectu fore damnandum ; ergo non posset proprie desperare de Deo. Denique ille non posset odio habere beatitudinem et Deum, nec desiderare carere illa; ergo deberet potius desiderare, et conari ad faciendum quod inse est. Similis quaestio alibi tractatur, an possit quis orare pro illo quem divinitus novit reprobum esse, aut ejus desperare salutem, quae, servata proportione erit decidenda juxta nunc wadita (videatur auctor, l. 1 de Orat., c. 15).

Sectio 3

Utrum praesumptio sit peccatum spei contrarium

SECTIO III. Utrum praesumptio sit peccatum spei contrarium.

1. Presumptionis significata ex parte intellectus. — Item significata aia ex parte vouwntatis.— Praesumptio quadam significatione ad intellectum refertur, alia ad voluntatern; in priori, interdum significat quamdam aestimationem de propria excellentia, ct est species superbiae. Aliquando significat judicium circa facta aliorum ex conjecturis sumptum, ve! temere datum, vel ex timore conceptum, quo pacto dicitur Sapientiae 17: Semper preesumit sua perturbata conscientia ; nonnunquam vero significat conjecturas ipsas, seu probahilitatem quae est in aliquo facto ad ferendum judicium, quae significatio preesumptionis est valdc usurpata a jurisperitis, et hoc modo distinguunt triplicem praesumptionem, vehementem , seu ciolentam, probabilem, et levem. Praesumptio, ut refertur ad voluntatem, in genere significat quemdam animi motum ad aliquid agendum, quod excedit agentis facultatem ; et quidem, si excessus sit non respectu potestatis quasi executivae, sed respectu legis et juris debiti, praesumptio consistit in hoc, quod quis, cognita voluntate superioris, vel cognita lege, eam transgredi praesumit; quomodo dicitur saepe in jure positivo: Si quis presumpserit, etc. Et hoc modo non est speciale vitium, sed circumstantia quaedam generalis ad legis contemptum pertinens, quam quis sciens et videns sine metu aut vi transgreditur, quae significatio notanda est ad intelligenda multa jura, praesertim in titulo de Usuris; sed ad praesens nihil spectat. Alio modo praesumptio dicitur motus quo aliquis aggreditur id quod superat vires suas. Et si hoc sit in maieria virtutum moralium, solet assignari speciale vitium praesumptionis, de quo non est hic agendi locus, nam quodammodo videtur illud vitium generale ; si enim sit in materia fortitudinis, videtur coincidere cum audacia et temeritate; si in materia honoris, videtur specialiter opponi magnanimitati. Sed de hoc legatur D. Thomas 2. 2. quaest. 130. Si vero hic excessus sit in materia spei theologalis, ut est beatitudo, gratia, supernaturale auxilium, ponitur speciale vitium contrarium huic virtuti; pam, licet interdum sumatur in bonam partem pro excellenti quadam fiducia, ut Judith 6: Non derelinquis presumentes de te; et cap. 9: Exaudi me miseram deprecantem, et de tua venia praesuentom, tamen frequentius in malam dechnat partem, et significat inordinatum motum circa bona supernaturalia.

2. Prima conclusio de praesumptione huyus loci propria. — Primus modus presumptionis. — D. Thomas exponitur.— Secundus preesumptionis modus.— Tertius. — Quartus.— Quintus. — Qua posita significatione, dico primo hanc praesumptionem esse pravam, et virtuti spei ac praecepto ccontrariam. Est certa conclusio, Ecclesiast. 18: Vidi presumptionem cordis eorum, quoniam mala est; patetque ex interpretatione nominis. Item explicatur assiguando varios modos hujus praesumptionis. Primus est, si quis speret consequi beatitudinem, vel remissionem peccatorum propriis viribus; est praesumptio Pelagiana, et committi non otest sine illa haeresi. Quamvis divus Thomas judicet hunc modum praesumptionis esse contra magnanimiiatem, id tamen est intelligenlum, quando versatur in rebus aliis, vcl actionibus quae non spectant ad bonum animae; nam si in his rebus versetur, videtur directe opponi spet, ex cujus praecepto tenetur aliquis haec bona sperare a Deo, cui praecepto est directe contrarius ille modus praesumptionis. Secundus est, si quis indebito ordine speret aut veht supernaturalia, aut remissionem peccatt sine poeuitentia, gloriam sine meritis, excellentem sanctitatem tepide operando ; et haec est Lutherana praesumptio, quae vix potest committi graviter sine tali haeresi; et spei aperte repugnat, ad quam spectat non solum digna, sed etiam digne sperare de Deo. Tertius est, si quis speret a Deo speciale auxilium ad res illicitas, ut ad peccandum, vel ad sumendam vindictam de inimico, in quam incidunut Calvinistae, ut qui ita tribuunt Deo negationem Petri, sicut conversionem Pauli. Quartns est, si quis speret a Deo supernaturalia bona praeter ordinem divinae providentiae, ut si quis speraret se habiturum tantam gloriam, quantam habet Beata Virgo, in quam etiam praesumptionem incidit Lutherus; sed est contra spem, nam illa nititur potentia Dei ordinata, et promissionibus ejus; unde quam- vis, qui illa praesumit, videatur magna sperare de Deo, tamen quatenus invertit ordinem divina sapientiae, indigne sentit de Deo, et pervertit ordinem sperandi. Derique huc spectat spes illorum qui, cum diu peccatis perseverent, tam facilem sperant futuram veniam, et tam certam ac si nihil peccarent; hoc etiam est contra debitum ordinem spei; nam, licet interdum ex fragilitate delinquere ob spem veniae possit non es:e praesumptio, imo aliquantulum minuere peccatum, inde tamen occasionem perseverandi in peccato sumere, quoddam est praesumptionis genus.

3. Secunda conclusio. — Observatio prima gro conclusione.— Observatio secunda. —Dico secundo : praesumptio mortale peccatum est, et gravissimum ex genere suo. Patet, quia est contra grave praeceptum, et contra perfectissimam virtutem, magnumque affert nocumentum ; imo divus Thomas 2. 2, quaest. 21, artic. 1, ait esse peccatum in Spiritum Sanctum, quia directe ponit impedimentum gratiae Spiritus Sancti; addit vero, in art. 2, esse minus peccatum desperatione, quia desperatio est magis directe contra divinam misericordiam, praesumptio magis contra justitiam. Advertendum vero primo est, in omnibus quidem dictis modis inveniri gravitatem, sed tres priores gravissimos esse, et inter eos tertius videtur primum locum habere, qui est maxime contra Dei bonitatem. Deinde secundus, qui est contra debitam de Deo existimationem, ut D. Thomas ait. In aliis duobus facilius esse potest culpa levis. Advertendum secundo, hoc peccatum formaliter et expresse vix committi sine infidelitate, nisi quis, retinendo in genere fidem, practice putaret Deum secum usurumsingulari privilegio; tunc enim es:e posset praesumptuosus, et non haereticus ; item virtute. et quasi in actu exercito posset quis contrahere hanc malitiam, ut in quinto modo supra assignato, et videtur etiam proprie praesumptio ex nimio defectu timoris, de quo Proverb. 14: Stutus transilit, et confidit. Addit praeterea divus Thomas, quaest. 130. artic. 2, ad 1, non solum esse hanc praesumptionem contra timorem servilem, sed etiam contra charitatem, et timorem filialem. Quod intelligo non formaliter, sed ex parte matcriae, quia avertit hominem ab illis bonis ex quibus amicitia Dei pendet, et indebite illa obtinerc praesumit.

4. Primum corollarium ex dictis.— Ex quibus obiter intelligitur an hoc vitium corrumpat spem. Dico enim primum et secundum modum praesumptionis corrumpere spem;, non solum quia regulariter supponunt infidelitatem, sed etiam quia destruunt formale objectum spei, et reddunt hominem indispositum ad actus spei; qui enim sperat suis viribus, nihil cogitat de bonis supernaturalibus; qui etiam sperat contra debitum ordinem divinarum promissionum, destruit fundamentum et rationem spei infusae ; tamen peccatum praesumptionis, prout communiter committi solet, nimirum potius in actu exercito et virtualiter quam formaliter, non destruit virtutem spei, quia est peccatum imperfectum in suo ordine, nec reddit omnino inhalilem hominem ad actum spei, ut in simili diximus in materia de haeresi. Tandem constat ex dictis hoc vitium genere suo oriri ex superbia et vana gloria, ut D. Thomas docet supra, a. 4, ex Gregorio, 34 Moral., cap. 31, quamvis oriri etiam possit ex aliis imperfectionibus, et vitiis, ut per se constat.

PrevBack to TopNext