Prooemium
Prooemium
Quoniam charitatis acceptio multiplex est, tum in sacra Pagina, tum apud Theologos, potiores hic recensere oportet, ut quae hujus loci sit propria seligamus. Primo enim sumitur pro ipso Deo, prout est objectum amoris benevolentiae, juxta illud 1 Joan. 4: "Deus charitas est ; qui manet in charitate, in Deo manet". Secundo, pro actu dilectionis vel Dei erga nos, juxta illud Jeremiae 31: "In charitate perpetua dilexi te", vel nostri erga Deum; et haec acceptio communior est, et magis hujus loci propria, et in ea charitatem definit Augustinus, lib. 3 de Doctrina, cap. 10, cum dicit : Charitatem voco, motum animt ad fruendum Deo propter ipsum, et se, atque proximum propter Deum. Tertio tandem sumitur pro habitu supernaturali , qui est virtus Theologalis voluntatem elevans, et inclinans ad amandum Deum amore benevolentiae supernaturali, quae est maxime propria charitatis acceptio; de ea enim praecipue Theologi disputant, et in eo sensu passim eam usurpavit D. Paulus , 1 Corinthiorum 13: "Nunc autem manent tria hec, etc. Major autem horum charitas" ; et Rom. 5: "Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris".
De charitate ergo, juxta traditas acceptiones, post fidem et spem disserunt Theologi cum Magistro, in 3, a distinct. 27 usque ad 37, sed copiosius et accuratius D. Thomas 2. 2, a quaest. 23 usque ad 44, non quia merito sit aut perfectione inferior, cum Apostolus eam caeteris praeferat, Major horum charitas, sed quia generatione posterior. Nam sicut generationem praeit alteratio, sic fidei et spei motus hominem disponunt ad justitiam, juxta Tridenünum, sess. 6. cap. 7; quae justiiia vel in charitate ipsa consistit, vel certe, quod oranino probabilius credo, charitas illius est praecipua affectio, ut in materia de Gratia dictum est.
On this page