Disputatio 1
Disputatio 1
De objecto materiali et formali charitatis
Prima hujus tractatus disputatio est de objecto, quia in ordine ad illud charitas speciem accipit, et ab aliis virtutibus distinguitur. Objectum vero primo dividit D. Thomas 2. 2, q. 1, art. 1, in formale et materiale, tanquam in duas partes unam integram rationem objecti specificantis conflantes. Utrumque hic explicabimus, sed prius materiale; quia sicut ordine naturae forma, in composito physico, vel artificiali, materiam supponit, illiusque potentialitatem, seu indifferentiam ad certam speciem determinat, sic formale objectum, materiale, ad hoc ut speciem tribuat alicui speciali virtuti.
Sectio 1
An deus sit objectum materiale et adaequatum charitatis
Sicut materiale objectum cujusque virtutis Theologi communiter dividunt in principale seu primarium , in minus principale seu secundarium, et in adaequatum, quod ex utroque conflatur, sic et charitatis objectum, de quo in praesenti. Quale vero hoc objectum sit, et quae illius partes, per sequentes conclusiones explicabimus.
1. Prima conclusio. — Dico ergo primo: Deus est primum et praecipuum objectum charitatis, Romanorum quinto: "Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris" ; 1 Joan. 2: Qui servat verbum ejus, id est Christi, "in hoc charitas Dei perfecta est". Quibus locis, ac similibus, juxta Augustinum, de Spiritu et lit., c. 32, et unanimem consensum, quem etiam aperte supponit Tridentinum, sess. 6, c. 17, charitas Dei usurpatur, non solum quia a Deo nobis infunditur, sed praecipue quia ad illum terminatur. Ratione etiam probatur, quia illud est primarium objectum materiale charitatis, in quo primario relucet ipsum formale, quod est bonum divinum, ut docet D. Thomas, 2. 2, q. 23, art. 1, et caeteri Theologi communiter : tale autem bonum in Deo relucet per essentiam, ac adeo primario; ergo, etc.
2. Secunda conclusio, de fide.— Dico secundo: praeter Deum, etiam proximus ad materiale objectum charitatis spectat. Est de fide, 1 Joan. 4: "Si diligimus invicem, charitas ejus in nobis est". Ratio est, quia proximus est quid Dei, particeps beatitudinis ejus; ad perfectam autem amicitiam spectat non solum diligere eum, cum quo primario et per se amicitia contrahitur, sed etiam, ratione illius, ea quae ad ipsum spectant, ut amicos, filios, etc.
3. Proximus, omnis rationalis creatura.— Item Christus Dominus.—Quaeres tamen quid intelligatur nomine proximi. Respondetur: per se omnis rationalis creatura quae est capax beatitudinis. Ita Augustinus, l. 1 de Doctrina christiana, c. 23, 26 et 30; et alii Patres, qui, licet specialiter loquantur de hominibus, extendi id etiam potest ad Angelos, ut D. Thomas, 2. 2, q. 25, art. 10, docet, et alii Theologi, in 3, dist. 28, et merito, quia est eadem omnino ratio. De inimicis diligendis infra, disp. 5, sect. 5. Adde nomine proximi intelligi etiam Christum, ut hominem, quia ut sic est eiusdem naturae nobiscum, et consors ejusdem beatitudinis,quod notant sancti Patres in parabola Samaritani, Luc. 10, et Doctores, in 4. dist. 1.
4. Objectio prima. — Secunda. — Solutio, eundem sibi proximum. etiam esse.— Ad secundam objectionem, peccatores esse proaimos. — Quid de damnatis.— Dices: ergo ipse homo diligens se computandus est inter proximos diligendos, quod videtur falsum, quia homo non est sibi proximus; et Gregorius, hom. 17 in Evangel., ait charitatem in alium tendere, ut charitas esse possit. Secundo, peccatores et daemones continebuntur sub hoc objecto. Respondetur ad primum, concedendo, si perfecte se homo diligat propter Deum, imo post Deum, magis circa hoc objectum charitatem esse quam circa alia; cum vero Gregorius dicit charitatem tendere in alium, intelligendus est, prout habet rationem propriam amicitiae, et versatur circa primum objectum, cum quo haec amicitia contrahitur; in quo est notanda differentia inter divinam amicitiam, et humanam ; nam etsi amicitia humana velit bonum amico propter ipsum, tamen homo non se diligit propter amicum, neque amor sui manat ex amore amici; quin potius hic amor supponit illum, et per illum quodammodo regulatur; nam debemus diligere amicOS, sicut nos ipsos; at divina amicitia per se primo tendit in Deum, et inde reflectitur in amantem ; et propterea hic amor est charitatis et amicitiae, etiamsi sit amor sui; amor enim sui, qui ex propria commoditate nascitur, ad amorem concupiscentiae spectat ; at ille qui nascitur ex amore Dei, ad charitatem spectat, ut docet D. Thomas, 2. 2, q. 25, art. 4. Ad secundum respondetur , etiam peccatores esse diligendos ex charitate, non ratione culpae, sed ratione naturae, per quam sunt capaces divinae bonitatis, ut passim tradunt Augustinus et Hieronymus. Observanda autem est differentia inter peccatores viatores et damnatos; nam iili simpliciter sunt capaces bonorum supernaturalium, unde possunt absolute et efficaciter amari; at vero damnati sunt incapaces horum bonorum, et ideo simpliciter diligi nequeunt amore perfecto charitatis, etsi imperfecto modo possit charitas versari circa ills, per voluntates, et desideria imperfecta.
5. Quid de damnandis. — Sed quaeres an sit idem de reprobis, qui nondum pervenerunt ad illum statum. Respondetur in particulari, et ablata omni speciali revelatione, etsi sciamus inter viatores quosdam esse reprobos, quosdam praedestinatos, omnes tamen absolute esse diligendos ex charitate; quia nescimus qui sint reprobi, et absolute omnes possunt salvari. Tamen loquendo in communi, impossibile est charitatem ita amare reprobos, ut absolute veht illis beatitudinem, quia judicatur impossibile eos eam assequi ; et quamvis hoc non sit impossibile simpliciter, sed facta suppositione, tamen jam apprehenduntur sub illa. Et idem est si de aliquo in particulari fieret reveiatio, et certum esset eam revelationem esse absolutam, quia non posset quis licite petere aut desiderare contrarium actu absoluto; illud enim esset dubitare de certitudine revelationis ; posset tamen in hoc casu diligi reprobus ex charitate, ad ea bona quae non pugnant cum reprobatione, ut est vitare multa peccata, etc. Quo modo D. Thomas, 1 p., q. 113, art. 4, ad tertium, dicit Anüchristum habiturum Angelum custodem, qui illum a peccatis revocet, quantum possit, etsi sciat illum fore damnandum.
6. Tertia conclusio. — Dico tertio: non soIum secundum animam, sed etiam secundum corpus potest homo esse materiale objectum charitatis : ita divus Thomas, 2. 2, q. 25 et q. 26, art. 5. Ratio est, quia corpus humanum est aliquo modo capax bonorum supernaturalium. Item est pars proximi ex charitate amati, ut instrumentum bonorum operum. Unde ulterius fit quod, sicut aliter est homo capax beatitudinis ratione animae, aliter ratione corporis, ita diverso modo est amabilis ratione animae et ratione corporis : ratione animae primario, ratione corporis secundario. Hincobitercolligitur aliter diligi corpus ex charitate, aliter sensuali amore; et aliter a justis, et aliter a peccatoribus; nam illi amant corpus ad bona supernaturalia, hi ad infima. Unde illi magis diligunt corpus, dum illud affligunt, et docent rationi obedire; nam hoc ipsum melius est, non solum homini, sed etiam corpori; at vero in malo peccatores plus diligunt se et corpora, quam justi; quia illi suum finem ultimum in se amando constituunt.
1. Quarta conclusio. — Dico quarto : bona supernaturalia etiam pertinent ad materiam charitatis. non ut id quod diligitur tanquam amicus, sed ut bonum maximum, quod amico diligitur. Ratio est, quia cum haec bona non sint personae, sint autem maximae perfectiones eorum qui ratione utuntur, non sunt diligibilia priori, sed posteriori modo. Dices: ergo amare sibi beatitudinem et charitatem pertinet ad charitatem; ergo et amare sibi Deum; at hoc est falsum, quia hoc pertinet ad amorem concupiscentiae. Respondetur. haec omnia esse objecta materialia charitatis et concupiscentiae, tamen diverso modo; nam si quis amet suam justitiam et charitatem, etc., non primario et propter se, seu per se et propter suum commodum, sed propter Deum et ejus gloriam, sic est amor charitatis ; si vero primario suam charitatem respiciat, est amor concupiscentiae.
8. Quinta conclusio. — Dico quinto: omnes res aliae irrationales et inanimatae , etsi non sint objecta charitatis, tanquam bona per se amabilia, sunt tamen aliquo modo objecta charitatis, tanquam bona quae amicis ex charitate diliguntur. Prioris partis probatio sumenda est ex priori praecedentis assertionis. Ratio posterioris est, quia omne quod est bonum proximi, et ad ejus beatitudinem conferre potest, potest ex motivo supernatural illi amari ; hujusmodi autem sunt omnes res de quibus loquimur. Contra hanc conclusionem videtur sentire Bonaventura, in 3, dist. 28. art. 1, q. 2, dicens has res posse amari amore imperato a charitate, non elicito ; sed non video quo fundamento nitatur.
9. Ultima conclusio. — Ad«equatun charitatis ojectum quotuplex. Dico ulimo: etsi haec omnia pertineant ad objectum materiale charitatis, et ideo objectum adaequatum dici possit bonum supernaturale amabile ex amicitia, tamen etiam Deus ipse potest dici convenienter materiale objectum adaequatum charitatis: haec conclusio explicanda est ad modum alterius similis posita in materia de fide . Nam imprimis materia habitus dici potest, omne id in quo versatur habitus sub ratione formali sua, et hoc modo procedit prima pars. Secundo, potest etiam dici adaequatum objectum res illa, propter quam est primo et per se habitus, et ad quam referuntur omnia circa quae versatur habitus; et hujusmodi est Deus in virtute charitatis, ut per se constat, et ex dicendis patebit.
Sectio 2
Sub qua ratione formali deus sit objectum charitatis
1. Prima resolutio. — Primo constat Deum sub ratione boni esse objectum charitatis ; quia charitas ad voluntatem spectat , et est amor. Constat secundo Deum sub ratione summi boni, propter se amabilis, esse objectum charitatis; ita D. Thomas, q. 23, art. 5, ad secundum, et art. 6, in corpore. Ratio est, quia in hoc differt charitas, et ab omni alia dilectione boni creati, et a dilectione ipsius Dei, quae est concupiscentiae vel spei; nam Ahaec diligit Deum ut summum bonum diligentis, charitas vero amat Deum propter se.
2. Objectio. — Dices: Deus non solum est amabilis ex charitate , quia bonus est, sed quia sapiens, justus, misericors, etc. Respondeo dupliciter intelligi posse hanc summam bonitatem : primo, ut attributum distinctum ab aliis, et importans summam perfectionem in operando, et hoc modo non est adaequata ratio dilectionis Dei, sicut neque illa est ratio adaequate beatificans hominem. Alio modo bonitas significat absolutam perfectionem in omni genere excellentia, seu absolutam excellentiam in omni genere perfectionis; et hoc modo est ratio formalis objecti charitatis propria et specialis, quia licet sit universalis in continendo perfectionem omnem, propter quod sufficiens est ad explendam capacitatem et appetitum hominis, tamen in se est simplicissima ratio, quae specialem modum dilectionis requirit.
3. Objectio prima. — Solutio. —Sed contra secundo : nam amare Deum propter beneficia nobis collata, est charitatis, et tamen ratio amandi non est bonitas Dei, sed potius bonitas creata, scilicet, beneficium nobis factum. Respondetur hune actum regulariter esse imperatum a gratitudine, qui, teste divo Thoma, secunda secundae, quaestione 106, articulo primo, ut est ad Deum, est pars religionis, vel ipsa religio, tamen elicitive est a charitate, proximaque ratio objecti in illa dilectione est bonitas Dei, cui tamen obsequium illud gratitudo imperat; sicut si quis etiam ob beneficium susceptum velit credere; nam licet religio sit minus perfecta virtus quam Theologica , tamen interdum propter suum finem movet illas al earum actus; qua ratione dicit Augustinus in Enchiridio, summum Bei cul- tum in actibus fidei, spei et charitatis consistere. Quod si urgeas, posse nos velle Deo bonum proxime et immediate propter beneficium factum, respondetur actum illum esse elicitum a gratitudine, non a charitate ; addo tamen hanc gratitudinem, ut perfecta sit, et amicitiam respiciat, non tam esse propter beneficium quod in nobis fit, quam propter amorem ex quo illud oritur. Ita D. Thomas 2. 2, quaestione 106, articul. 5. Unde cum Deus perfecte amatur propter beneficium, potius amatur quia nos amat ; hoc autem charitatis est, et amicitiae, neque actus hujus ratio objectiva est extra divinam bonitatem ; nam amor quo Deus nos amat, ipse Deus est, et summa quaedam perfectio ejus ; item ipse nos amat, quia bonus est; unde quia amatur eo quod amet, amatur ctiam quia bonus est.
4. Tertia et preecipua objectio. — Confirmatur. — Aliorum responsio. — Rejicitur, et vera sententia statuitur. — Tertia et major difficultas est, nam totum illud objectum a nobis positum commune est charitati infusae, et amori naturali Dei; cum ergo hi amores sint distincti, oportet assignare distincta objecta formalia. Confirmatur, nam amor tendit in Deum, prout in se est ; ergo omnis amor Dei tendit in ipsum propter suam bonitatem, et ut in se est; ergo hoc objectum commune est, non proprium charitatis. Propter hoc quidam concedunt, nullam esse in hoc distinctionem, consequenterque negant esse aliquem Dei verum amorem, qui non sit charitatis ipfusae, ac rejiciunt illam distinctionem Dei, ut auctor est natura,, vel ut objectum supernaturale ; ita Bayus, in opusc. de Charitate. Sed est senientia omnino falsa, et inter alias propositiones hujus auctoris rejecta in Bullis Pii V et Gregorii XIII, et est contra D. Thomam 1. 2, quaest. 109, art. 3; Quodlibeto 1, art. 3; Alens., 2 parte. quaestione 90, membro 1, artic. 1, in solut. argumentorum ; Bonavent., in 2, distinct. 3, art. 3, quaest. 2 et alios Theologos, quos ob brevitatem omitto '. Ratio est, quia homo ex naturali inclinatione fertur in Deum, ut est quoddam bonum naturae summe amabile : huic autem inclinationi additur per charitatem alia superioris ordinis ; ergo oportet et has esse distinctas, et tendere in objecta diversis rationibus. Confirmatur, quia certum cst Deum habere duplicem rationem finis ulfimi respectu humanae naturae, scilicet, naturalis et supernaturalis: sub utraque au- tem ratione est per se amabilis, nam finis ultimus, ut sic, non amatur propter alium. Propter hoc ergo divus Thomas 2. 2, quaest. 23, artic. 4, dicit speciale objectum charitatis esse bonum divinum,, ut est beatitudinis objectum ; atque adeo, ut est objectum beatitudinis naturalis, erit objectum amoris naturaralis ; ut vero est objectum supernaturalis beatitudinis, erit objectum charitatis infusae.
5. Ultima resolutio seu conclusio.—Probatur primo. — Dico ultimo, formale objectum charitatis esse summam Dei bonitatem, quae est quoddam bonum, ita excedens humanae naturae ordinem, ut nullam habeat cum tali natura connexionem vel communicationem, sed ut est prorsus alterius ordinis. Unde amoris naturalis objectum erit Deus, ut est summum quoddam bonum naturae accommodatum, et habens cum illa necessariam connexionem et communicationem. Hanc conclusionem probo, primo ex distincione illorum amorum; distinguuntur enim tanquam amor accommodatus naturae, et excedens naturam ; ergo, objecta formalia eorum eadem ratione distinguuntur.
6. Probatur secundo. — Prima consideratio. — Secunda consideratio. — Tuertia consideratio. — Quarta consideratio. — Secundo id variis considerationibus de Deo declaratur. Nam, licet quicquid est in Deo superet omnem naturam creatam, et, ut sic, possit dici supernaturalis !, tamen Deus sub quadam ratione habet necessariam connexionem cum natura hominis sub ratione proportionati principii et finis, et hoc modo dicitur bonum naturale, scu accommodatum naturae ; tamen ultra hoc est in Deo infinita quaedam bonitas et perfectio, quae cum natura hominis, ut sic, nullam habet connexionem ; quia, ut sic, nihil communicat illi naturae, neque est principium ejus, et hoc modo Deus est bonum superans omnem naturam. Praeterea ex hac differentia oritur alia ; nam, licet benevolentiae amor non tendat in objectum , ut bonum amantis (alioquin jam non esset benevolentiae, sed concupiscentiae), requirit tamen conjunctionem aliquam inter amatum et amantem ; verbi gratia, licet ita amem patrem vel amicum, ut velim illis bonum propter se, tamen hic amor non esset, nisi illos apprehenderem ut unum mecum, et mihi conjunctos, ut dicit Aristoteles, 8 Ethicor., capite secundo: Amabile bomun, unicuique autem proprium. Hinc igitur fit ut, quando communicatio et unio est diversi ordinis, etiam ratio diligibilis et boni, quae in objecto apparet, distincti sit ordinis; Deus igitur aliam conjunctionem et communicationem habet cum natura, ut tantum dat illi esse naturale; aliam vero, ut dat illi esse supernaturale, et propriam participationem suae beatitudinis. Secundum has ergo diversas rationes, habet diversam rationem objecti. Unde etiam fit ut sub una ametur proprie ut amicus, quia communicatio supernaturalis adeo perfecta est, ut ad hoc sufficiat ; sub alia vero minime. Hinc fit ulterius, objectum benevolentiae, quamvis propter se ametur, ita tamen amari, ut simul appetatur conjunctio et unio cum tali objecto hoc enim requiritur ad perfectionem amicitiae. Rursus Deus, ut bonum naturae accommodatum, est bonum comparabile per naturalia media, ut tota illa pertectio naturalis existimatur. Deus vero, ut bonum excedens naturam, offertur ut obtinendus per media supernaturalia, et ipsamet consecutio illius est omnino supernaturalis, et ideo illud objectum, sub hac ratione boni, est non solum summum bonum, sed etiam bonum excedens totam naturam et ejus vires. Postremo Deus non solum dictis modis, sed etiam alia ratione habet objecti rationem et boni supernaturalis diligibilis ; nempe quando per supernaturalem regulam ita proponitur amandus '; sicut enim in virtutibus moralibus infusis, eadem materia, quae alias nawuralis est, per conformitatem ad supernaturalem regulam inducit rationem formalem objecti et motivi supernaturalis, ita etiam similis bonitas et honestas potest reperiri in hoc objecto charitatis, et hoc modo Deus, non solum secundum ea attributa quae per se excedunt oninem facultatem naturae, sed etiam ipsamet bonitas Dei, quae alias naturaliter potest amari, quatenus regulata regula supernaturali pertinet ad objectum charitatis infusae ?.
Sectio 3
Qua ratione proximus ex charitate ametur, atque adeo an sola bonitas increata sit adequatum objectum charitatis
SECTIO III. Qua ratione proximus ex charitate ametur, atque adeo an sola bonitas increata sit adequatum objectum charitatis.
1. Prima conclusio.— De particula propter, infra, disp. 2. initio. — Dico primo: ipsa bonitas increata, quae in Deo est, est sufficiens ratio ut propter eam proxime et immediate diligatur proximus. Et licet particula propter, varia significet, tamen in proposito significat preximam rationem formalem, et motivum; nam sola bonitas, quae in Deo est, sufticienter mcvet ad amandum proximum, non considerata intrinseca bonitate proximi; sicut enim excellentia, quae est in Christo, est sufficiens causa venerandi imaginem ejus, ita quamvis nulla supernaturalis bonitas sit in proximo, imo summa malitia, charitas in bonitate Dei invenit sufficientem rationem amandi illum.
2. Objectio.— Responsio.— Dices : bonitas, quae in Deo est, non facit bonum proximum ; quomodo ergo potest esse ratio diligendi illum, cum nihil diligatur, nisi bonum ? Respondetur Deum tunc esse rationem diligendi, ad eum modum quo finis est ratio diligendi media. Non quod proximus ametur istio modo ex charitate, ut medium ad consequenium Deum ; sed in seipso amatur, ut ipse consequitur Deum; solum ergo tenet proportio in hoc, quod utrobique ratio diligendi est extrinseca, et ut sit amabilis, non propter bonitatem intrinsecam, sed propter habitudinem; tamen haec habitudo in exemplo posito pertinet ad causam finalem, extrinsecus applicatam per quamdam habitudinem : sunt enim isto modo proximi amabiles propter Dei bonitatem, quatenus sunt capaces istius bonitatis. Dices : ergo hoc modo non diligitur proximus ut amicus; nam si ita diligerem servum amici propter amicum, non amarem illum ut amicum. Sed negatur consequentia ; nam licet non diligatur proximus ut principalis amicus, diligitur tamen ut secundarius, et capax eorumdem bonorum.
3. Secunda conclusio. — Dico secundo: proximus , qui intrinsece justus est justitia creata et supernaturali sibi inhaerente , est etiam objectum amabile supernaturali dilectione, cujus objecti proxima ratio non est bonitas Dei increata, sed creata, quae inhaeret proximo. Probatur : nam hoc objectum ratione hujus bonitatis est amabile ; rursus illa proxima ratio amandi est supernaturalis; ergo amor ille proportionatus est etiam supernaturalis. Secundo, prosimus, secundum naturae ordinem, est amabilis non solum immediate propter Deum, sed etiam immediate propter virtutes morales intrinsecas, aut propter aliam perfectionem naturalem illi inhaerentem ; ergo simili modo est amabilis in ordine gratiae.
4. Tertia conclusio. —Dico tertio: proximus etiam ratione bonitatis naturalis ei inirinsecae, modo reguletur per supernaturalem regulam, est etiam objectum amabie amore supernaturali. Probatur ex dictis in fine praecedentis sectionis. Item argumentum proportionale sumptum ex virtutibus infusis hic etiam procedit, et ratio communis est, quia, licct res quae dihgitur naturalis sit, tamen diligitur sub motivo et honestate supernaturali, a quo motivo sumit actus suam naturam.
5. Objectio prima. — Secunda.— Responsio probailis. — Dices : sequitur ergo prosimam rationem amandi in charitate , non esse solam bonitatem Dei increatam ; consequens autem falsum est; primo, quia de ratione virtutis Theologicae est, ut adaequatum objectum formale ejus sit increatum. Unde in aliis duabus virtutibus, quae minus perfectae sunt, ita reperitur. Secundo, quia unius virtutis una debet esse ratio formalis adaequata ; sed bonitas creata et increata, cum plusquam genere differant, non possunt in unam simplicem rationem objecti formalem convenire. Haec vero non tam improbant conclusiones positas, quam ex eis inferunt, amorem, de quo prima et secunda conclusio loquitur, non pertinere ad unam et eamdem virtutem, et primum amorem esse charitatis, non alium ; quod non improbabiliter posset defendi et explicari variis exemplis. Primo, in amore naturali Dei et proximi, certum videtur, si ametur Deus propter se, et proximus etiam propter suam virtutem, illos amores pertinere ad diversas virtutes, quamvis illamet eadem virtute, qua amatur Deus propter se, possit etiam amari proximus propter Deum. Deinde potest honorari creatura vel propter intrinsecam excellentiam creatam, ut Beata Virgo; vel proxime et immediate propter excellentiam increatam, ad quam continet habitudinem ; qui tamen actus pertinent ad diversas virtutes iatriae et duliae. Tertio, medium diligi potest vel propter intrinsecam bonitatem, verbi gratia, temperantiae, vel propter extrinsecam boritatem finis, verbi gratia, paenitentiae, et actus illi pertinent ad diversas virtutes. Quarto , assensus conclusionis et principii pertinent ad diversos habitus, solum quia in conclusione est veritas intrinseca distincta a veritate- principii, ut ad hoc propositum Cajetanus notavit, secunda secundae, quaest. 47, art. 6, et 54, art. 4.
6. Tandem explicatur. — Observatio circa pradictam responsionem probabilem. — Deni- que potest hoc explicari : nam praeter omnem virtutem qua homo diligit Deum, et caetera proxime et immediate propter Deum, assignantur virtutes morales, quibus recte ordinatur circa singula honesta bona, et inter eas datur una quae est moralis et humana amicitia ; sic in ordine supernaturali alia est virtus, qua ad Deum amandum dirigimur, et ad alia propter ipsum immediate, et illa est charitas, cujus adaequatum obiectum formale erit bonitas increata ; alia vero erit virtus, quae sit amicitia humana moralis et infusa, qua diligatur proximus supernaturaliter propter suam bonitatem intrinsecam ; omni enim morali virtuti acquisitae debet respondere alia virtus moralis infusa '. Confirmatur, nam velle proximo bonum immediate propter ejus bonitatem, ejusdem rationis videtur ac velle mihi bonum propter bonitatem meam ; sed hic actus non est charitatis Theologicae, etai alias sit bonus et supernaturalis ; ergo neque ille. Et haec omnia procedunt comparando motiva diligendi posita in secunda et tertia conclusione, cum motivo posito in prima. Comparando tamen haec duo ultima inter se, non pocedunt omnia quae diximus, quia utrumque motivum est creatum et intrinsecum proximo, et potius materialiter quam formaliter differunt; sicut patet a simili in Deo ipso; nam eadem charitas amat bonum naturale et supernaturale Dei, si utrumque eadem supernaturali regula proponatur. Idem patet in aliis moralibus virtutibus; eadem enim virtus religionis infusae colit Deum cultu simpliciter et supernaturali, ut fidei et spei, et cultu quocumque, et actione naturali, supernaturalter tamen regulata. Tandem ratio est, quia amare ipsum naturale bonum proximi, ideo est consentaneum regulae supernaturali, quia naturalia sunt quasi fundamentum gratige, et ipsius esse supernaturalis; ergo in illo amore eadem invenitur formalis ratio dilectionis supernaturalis.
1. Ferior opinio, seu responsio, pro qua vide lib. 3 de Habitu velig., c. 5, a n. 8. —Opinio haec non est improbabilis, ut dixi; tamen verius est omnem modum d8ilectionis proximi ad unam virtutem charitatis pertinere ; quia in sacra Scriptura et Patribus inauditus est alius amor infusus Dei ct proximi, ut sumi potest ex 1 epistola Joannis; et Augustinus, 8 de Trinitate, cap. 8, et sermon. 13 de Tem- pore, expresse dicit, quando diligitur proximus quia spiritualiter regeneratus est, ex charitate diligi; idem tradit divus Thomas secunda secundae, quaest. 23, articulo quinto, ad primum, et quaestion. 81, articulo 4, ad 3.
8. Quarta conclusio. — Dico ergo quarto: objectum formale adaequatum charitatis est bonitas Dei increata, omnem excedens naturam, vel per se, vel per participationem ejusdem ordinis, seu quae honestatem illius ordinis induat. Haec conclusio patet ex dictis; nam cum charitas his omnibus modis diligat proximum, et alias sit una, oportet ut hi modi diligendi ccnveniant in alqua una ratione formali objecti, quoniam haec in omni virtute debet esse una; non conveniunt autem nisi dicto modo. Secundo, quia omnes homines existentes in gratia, ut sic. sunt quodammodo Dei; ergo conveniunt aliquo modo in eadem ratione formali objecti, sub qua idem habitus inclinat. Confirmatur. Nam certum est omnes angelos et homines habere eamdem rationem formalem objecti diligibilis ; ergo et eamdem cum Deo , dicente Augustino, 8 de Trinit., c. 8: Qui proaimum diligit, consequens est ut ipsam etiam dilectionem diligat , cui etiam concinit tractat. 9 in 1 epist. Joan., aliquanto ante finem. Tertio, quia quod est tale per participationem ejusdem ordinis, redueitur ad id quod est tale per essentiam: tota autem bonitas supernaturalis est quaedam participatio divinae bonitatis.
9. Ad primam objectionem contrariam, in num. 9. — Declaratur a simili de spe, et de fide. — Accommodatius simile est lumen glorie. — Ex quo solvitur prima ratio in contrarium, facta in num. 5, nam de ratione virtutis Theologicae est ut ratio formalis ejus objecti sit increata, vel simpliciter, vel secundum quamdam reductionem, in quantum participatio ejusdem ordinis ad suam originem revocatur ; quod aliter dici potest, quod ratio increata debet esse adaequata vel in rccto, vel in obliquo, sicut de objecto materiali dicebamus : et patet a simili in spe, quia non solum desideramus beatitudinem objectivam, ut est bonum increatum, sed etiam alia bona, neque solum in Deo speramus, sed etiam in iis qui gratiam et virtutem Dei participant. In fide etiam quodammodo reperitur idem, quia credimus Deo, et iis qui spiritu Dei loquuntur : quodammodo vero non est idem; nam revera ratio formalis fidei est sola veritas Dei, alia sunt instrumenta; et rationem diffe- rentiae colligo ex D. Thoma, quaest. 26, art. 1, ad 2, quia charitas tendit in res prout sunt in se, fides vero non, sed ut extrinseca auctoritate affirmantur, quae auctoritas aeque cadit in omnia revelata; bonitas autem, quam amat charitas, non aeque invenitur in omnibus quae ex charitate diligibilia sunt : esset autem simile in lumine gloriae, quod est perfectissima virtus Theologica, cujus tamen adaequatum objectum non est veritas increata praecise, sed etiam multa creata supernaturalia , imprimis ipsummet lumen gloriae, quod seipso praecise videri potest ; deinde etiam ipsa visio beata; denique gratia, et alia entia supernaturaha in substantia, quia probabile est haec illo lumine in se videri; idem ergo erit proportionaliter in charitate. Unde sumitur efficax ratio, nam charitas, quae amat charitacem Dei, etiam bonitatem amat, quae in ipsa est; ergo amat illam ubicumque est, atque adeo in omni proximo ; ergo amat fundamentum, et radicem ejus, et omnes fructus.
10 Ad secundam objectionem in eod. n. 5.— Ad exempla ibid. subjuncta.—Hinc patet solutio ad secundum: nam imprimis non oportet formalem rationem objecti esse uuam numero vel specie in esse reali, sed sufficit si sit una per convenientiam analogam, praecipue in eodem gradu rei, et cum ordine ad eamdem beatitudinem. Vel secundo satis est rationem formalem, quae una est et simplex, esse adaequatam in recto vel in obliquo. Ad primum exemplum, dicito non esse simile de ordine naturae, et gratiae, quia homo, secundum naurale esse et virtutes acquisitas, non constituitur in eodem ordine et gradu rerum cum Deo, neque est particeps ejusdem bonitatis, in qua communicatione fundatur una amicitia supernaturals inter Deum, et creaturas elevatas ad illam beatitudinem ; et propterea haec una virtus conjungit inter se illas creaturas amicitia supernaturali, et cum Deo. Et fere eodem modo solvitur illud de assensu principii et conclusionis; pertinent enim ad diversos habitus; nam ex modo procedendi quasi genere differunt. Item illud de medio et fine facile solvitur ; tunc enim intercedit diversitas, quando bonitas propria medii non habet aliquam convenientiam formalem cum bonitate finis ; nam si hoc modo conveniant, etiam possunt ad eamdem virtutem pertinere. Difhi cilius argumentum est illad de religione ; sed jam solutum est in materia de Incarnat., quaest. 25, de Adoratione ( disp. 52, sect. 3, in fine).
11. Ad allata in num. 6. — Ex quibus tan- dem habetur, humanae amicitiae, quae virtus est acquisita, respondere quidem amicitiam infusam, sed eam non esse a charitate distinctam ; neque est simile de virtutibus aliis moralibus, quia aliae, quamvis supernaturaliter regulentur, retinent honestatem formalem distinctam ab honestate charitatis; objectum autem amicitiae humanae, elevatum ad regulam supernaturalem, habet ordinem ad eamcem communicationem superpaturalem, et particpationem ejusdem bonitatis, et ideo convenit in honestate et ratione virtutis cum charitate.
Sectio 4
Utrum sit aliquis ordo inter res quae charitati obiciuntur
1. Notatio pro resolutione.—Tripliciter res potest esse amabilior. objective, appretiative, vel intensive.—Ordo hic dupliciter spectari potest, vel ut cadit in praeceptum, vel ui ad ipsam naturam charitatis explicandam pertinet; de priori dicemus disputat. 9, agentes de praecepto charitatis ; modo solum de secundo, quod etiam necessarium est ad fundandam postea obligationem. Hic autem ordo in eo consistit, ex parte objecti, ut una res diligibilior sit altera ex parte charitatis. Hoc autem tripliciter accidere potest : primo, objective, ut quando alicui majora bona diligenda sunt. Secundo, appretiative, ut quando aliquid ita diligitur, ut plus aliis aestimetur; ita ut, si oporteret, potius alia quis relinqueret, quam illud quod magis diligit. Tertio, intensive, quando maJjori conatu voluntas fertur, ita ut entitas amoris habeat plures gracus intensionis. Primus modus facile distinguitur a secundo et tertio; nam peccator objective magis amat Deum quam se; appretiative autem et intensive, magis se quam Deum.
2. Pet. Soto notationem predictam ex parte rejicit. — Primo, auctoritate negativa. — Secundo, ratione. — De secundo et tertio modo est aliqua dissensio. Nam Petrus Soto, lectione decima quinta, de Institutione Sacerdot., acriter impugnat illam distinctionem, quam vocat novam, quia neque Scriptura, neque Patres, neque Theologi ea usi sunt; et praecipue D. Thomas, in tota hac quaestione, tantum distinguit illos duos modos diligendi, objective et intensive. Rhatio est, nam tunc magis appretiative aliquid diligitur, quando voluntas illi magis adhaeret ; potentia vero non magis ad- haeret, nisi quia magis conatur, et intensiorem actum circa illud habet.
3. Sustinetur tamen tota notatio. — Caeterum, certum est hos duos modos esse distinctos, non solum comparando amores varios, sed etiam intra ipsum amorem charitatis, ut constabit in fine sectionis. Nunc solum est advertendum duo objecta posse esse amabilia, propter causas omnino ejusdem rationis, atque adeo actibus omnino similibus, et in talibus, non possunt separari major appretiatio, et major intensio, ut ratio facta probat. Interdum vero rationes amandi objecta sunt diversae, et amores distinguuntur etiam, vel omnino specie, vel certe aliquo gradu dignitatis, ct in his facile intelligi potest major appretiatio cum minori intensione ; quia fieri potest ut voluntas, per actum natura sua digniorem, quamvis alias minus intensum, firmius conjungatur objecto, quam per actum minus dignum intensiorem, ut plane constat in actibus intellectus; magis enim adhaeret intellectus per judicium scientiae, etiam remissum, quam per iudicium opinionis, etiam intensissimum ; sicut enim in intellectu, praeter intensionem, dantur aliae conditiones quae referuntur ad hanc firmitatem, scilicet, certitudo et claritas, ita in voIuntate suo modo circa amorem finis vel medii.
4. Ad rationem Soti in num. 2. — Ad auctoritatem ibid. — Atque ita facile solvitur ratio opposita. Neque refert has voces non reperiri in antiquioribus; satis enim est reperiri rem, quod neque ipse Soto negare potest ; fatetur enim, licet sacra Scriptura dicat Deum diligendum esse ex toto corde, non tamen teneri ad diligendum tota intensione, cum tamen teneamur diligere tota et summa appretiatione. Divus Thomas autem obscureloquitur, et nomine intensionis large utitur, prout significat quamcumque conditionem amoris, ratione cujus voluntas magis adhaeret objecto; quae tamen conditio interdum esse potest gradualis intensio, de qua loquitur divus Thomas, articulo septimo, undecimo et duodecimo, interdum vero potest aliunde provenire, ut loquitur articulo decimo tertio. Itaque consideranda erit materia de qua loquitur, et ita erit explicandus.
5. Amor appretiativus quomodo dignoscatur. — Et ex his intelligitur quomodo cognosci possit, quando voluntas magis amat aliquid appretiative : quia enim nos non cognoscimus conditiones ipsorum actuum, difficile id discernimus; tamen, quando mens facit expressam comparationem, res est facilis, ut ad Romanos 8: "Quis nos separabit" ? Quando vero non fit ita expresse, illud magis appretiative amatur, propter quod aliud omittitur, quod solum habet locum quando objecta repugnant; si vero possit esse simul utriusque amor, non satis cognoscitur, nisi ex aliquo effectu, etsi ex qualitate objectorum et amoris sumi possit aliqua conjectura.
6. Prima conclusio.— Ejus ratio.— His positis, dico primo: inter objecta charitatis necesse est esse aliquem ordinem. Est divi Thomae, secunda secundae, quaestione vigesimasexta, articulu primo, et omnium Theologorum apud ipsum, vel apud Magistrum, in quarto, distinctione 27 et 29. Ratio est, quia multa objiciuntur charitati, quae non sunt aqualia inter se; ergo necesse est ut habeant inter se ordinem ; in hoc autem ordine Deus, etiam homo, ut disput. 9, in fine, tangetur, obtinet primum locum, qui et maxime diligibilis est, et ad quem charitas maxime inclinat; tum quia inclinatio ad ultimum finem est maxima; tum quia, quod est summe bonum, maxime est per se diligibile.
7. Secunda conclusio. — Dico secundo : non solum inter objectum primarium et secundarium charitatis, sed etiam inter objecta secundaria est ordo constituendus; et patet primo exemplo, nam charitas magis fertur in amorem beatissimae Virginis Maria, quam inferioris Sancti. Ratio est, quia haec objecta secundaria non aeque participant rationem diligibilis ex charitate, neque aeque sunt conjuncta cum primario objecto.
8. Tertia conclusio probatur tripliciter. — Dico tertio : charitas post Deum maxime inclinatur ad ipsunt diligentem. hatio est, quia res omnes post inclinationem ad Deum naturale bonum, maxime inclinantur ad proprium; ergo charitas post Deum maxime inclinatur ad dilectionem sui ; ergo ad dilectionem ejus in quo est, quia non potest ipsa aliter se diligere, cum totum esse charitatis sit in ordine ad subjectum. Rursus effectus formalis charitatis est inclinare hominem, in quo est, ad Dei dilectionem, et conjungere hominem Deo; ergo in primaria inclinatione charitatis includitur quodammodo ordo ad ipsum dihgentem. Et suadetur a posteriori ; nam charitas potius fugit peccatum proprium, quam quaecumque aliena.
9. Quarta conclusio. — Dico quarto : inter caeteros proximos ad illum magis inclinat charitas, qui secundum rectam rationem magis est amabilis. Hoc facile constat ex dictis'; tum quia inclinatio charitatis est recta et honesta ; tum quia qui secundum rectam rationem est diligibilior, est simpliciter etiam diligibilior; charitas autem, cum se accommodet objectis, eo modo ea diligit quo diligibilia sunt; quae autem sint magis aut minus diligibilia, explicabitur disputatione nona, cum agemus de praeceptis charitatis. Sed superest explicemus in quo consistat hic ordo: etsi enim dictum sit ex parte objectorum consistere in eo quod unum sit diligibilius altero, ex parte vero habitus in hoc quod magis ad unum quam ad aliud inclinet , tamen nondum est expositum quid significet istud magis; nam Petrus Soto consequenter diceret consistere in majori intensione, cum tamen re vera Ita esse non possit.
10. Quinta conclusio. — Probatur quoad habitum, pro qua probatione vide in Metaphys., disp. A44, sect. 11, a num. 36. — Deinde quoad actum. — Dico igitur quinto: per se loquendo, hic ordo charitatis non attenditur ex intensione, neque necesse est charitatem magis intensive inclinari in unum objectum, etiam in Deum, quam in alia, nisi fortasse quando ipsa intensio ad appretiationem revocari potest. Probatur, nam si loquamur de habituali charitate, non est necesse illam in ordine ad diversa objecta esse inaequaliter intensam, quia tota sua intensione, et per omnes gradus potest inclinari ad Deum, verbi gratia, et proximum; quinimo impossibilis est haec inaequalitas ; nam, licet in aliis virutibus acquisitis id non repugnet respectu diversorum objectorum partialum, tamen in charitate, saltem respectu Dei, et proximi, ut immediate propter Deum diligitur, non habet locum illa inaequalitas ; quia, sicut necesse est, charitatem simul infusam ad diligendum Deum inclinare etiam ad proximum, ita necesse est charitatem auctam respectu unius, augeri etiam respectu alterius; alias si in hoc posset esse inaequalitas graduum, posset etiam intelligi aliquis gradus charitatis, qui inclinaret ad Deum, et non ad proximum, vel e contra, quod tamen plane falsum est ; ergo inclinatio intensiva charitatis ad Deum et proximum aequalis est. Ex quo efficitur etiam in actu posse charitatem aeque intense diligere proximum ac Deum. Patet, quia charitas potest habere actum sibi adaequatum circa quodcumque objectum suum ; sed habet aequalem intensionem habitualem in ordine ad Deum et proximum ; ergo potest aequales actus elicere; et, ut ego puto, 1ia faciunt beati, quia perfectionis est operari, quantum possunt ; imo et Deus eadem quasi perfectione intensiva se et nos diligit, licet se simpliciter, nos autem secundario.
11. Probatur amplius conclusio de non necessario ordine. — Addo ulterius, quamvis charitas intensiori actu possit saepe diligere Deum quam proximum (sicut potest actu Deum diligere, et non proximum, quia non pendet unus actus ab alio, nec intensio ab intensione), tamen interdum posse diligere intensius proximum, quam Deum, loquendo de actuali dilectione, quae terminatur ad Deum, tanquam ad objectum quod diligit. Et ratio est eadem, quia actualis dilectio proximi potest esse sine actuali dilectione Dei; et similiter intensior dilectio proximi absque dilectione Dei tam intensa, siquidem homo libere exercet hos actus majori vel minori conatu, et inter objecta non est intrinseca connexio. Unde ulterius fit ut justus aliquando ex charitate ferventiori et intensiori actu diligat proximum, quam unquam Deum dilexerit; nam potest operari circa proximum secundum totam latitudinem habitus, etsi circa Deum non ita perfecte fuerit operatus ; sicut potest quis intensiorem actum habere circa medium quam circa finem, praecipue si ex majori consideratione, vel aliunde juvetur ad magis conandum in appetitionem medii.
12. Objectio prima. — Solutio prior. — Posterior. — Objectio secunda. — Solutio. — Dices : charitas diligit prosimum propter Deum ; quomodo ergo potest majori intensione in eum ferri quam in Deum? sic enim amor hic inordinatus erit. Respondeo primum non esse inordinatum privative, quia non tenemur ad tantam intensionem adhibendam in amore Dei; negative autem non esse ita perfectum, quia Deus intensius diligi potest. Secundo respondeo recte fieri posse, quia, licet Deus sit ratio diligendi, inde fit excellentiori aliquo modo amari , non intensiori; quia intensior actus circa aliquod objectum secundarium non semper oritur ex majori intensione circa primarium, sed potest ex aliis causis proficisci, ut ex majori familiaritate, consuetudine, etc. Verum est tamen hoc amore proximi implicite et quasi in actu exercito amari Deum, quod alias dici solet amari u£ objectum quo. Sed contra secundo, nam sequitur hahitum charitatis posse magis intendi circa pro- ximum, quam circa Deum , vel e contra, quia intenditur proportionaliter ad actus suos. Sed neganda est consequentia, nam per amorem Dei augetur habitus charitatis etiam circa proximum , et per amorem proximi circa Deum ; nec isti actus propterea sunt aeque boni aut meritorii; quia, licet uterque augeat habitum in ordine ad Deum et proximum, non tamen aeque auget; nam amor Dei auget secundum totam latitudinem actus, non ita vero amor proximi: quia non est ita perfectus, juxta dicta in materia de merito. Vide lib. 12 de Grat., cap. 20, num. 6 et T.
13. Ultima conclusio. — Dico ultimo: ordo charitatis consistit in majori appretiatione et eestimatione objectorum. Breviter ita expono. Nam charitas natura sua, ablata omni intensione, habet majorem connexionem cum uno objecto quam cum alio, propter majorem excellentiam ejus; unde fit etiam ut circa illa exerceat actus etiam diversae perfectionis et naturae ; quod exemplo voluntatis explicatur, in qua nulla est intensio, sed est entitas indivisibilis, quae tota inclinat ad suum objectum, et tamen magis inclinat ad Deum quam ad alia, et ad finem quam ad media; quia haec propensio non est intelligenda omnino uniformis, sed quasi multiplex, pro varietate objectorum. Similiter charitas ad unuum objectum inclinat ex necessitate diligendum, ad aliud libere, ut patet in charitate Beatorum respectu Dei clare visi, et respectu aliarum rerum, quamvis ad utrosque actus tota sua intensione inclinet ; quia ille diversus modus non oritur ex intensione, sed ex diversa perfectione objectorum. Denique minima fides magis appretiative inclinat ad suam veritatem, quam scientia intensissima ad suam, quia illa excellentia fidei fundatur in excellentia sui objecti; sic et charitas.
Sectio 5
Utrum hic ordo positus sit consentaneus inclinationi naturali voluntatis
1. Resolutio questionis quoad objecta secundaria. — Verus questionis sensus. — Maec quaestio difficilis non est, si loquamur de ordine inter objecta secundaria inter se; clara est enim pars affirmans: nam voluntas magis inclinat naturaliter ad se, quam ad alia creata, et inter alia ad ea quae sunt magis ra tioni consentanea ; neque etiam difficilis est, si comparetur Deus objectum primarium cum aliis, praeter diligentem. Quaestio igitur est inter Deum et me diligendum: hic autem non est sermo an naturalis inclinatio attingat illud objectum, ad quod charitas inclinat, atque adeo, an feratur in Deum, ut est objectum beatitudinis supernaturalis ; sed tota quaestio est an, sicut charitas inclinat ad diligendum Deum finem supernaturalem, plus quam me, ita voluntas inclinet ad diligendum Deum finem natura, plus quam me.
2. Prima sententia. — Primum argumentum. — Prima sententia negat, et consequenter affirmat inclinationem charitatis non soIum esse supra naturam, sed quodammodo contra. hatio est, quia quicquid natura amat, amat ut sibi unitum, ut sumitur ex Aristotele, Ethic., c. 29: Amabile bonum , unicuigue proprium, et lib. S, c. 4, initio: Amicabilia ad alterum sumuntur ex amicalilibus ad se; ergo quo magis est unum, magis amat ; homo autem magis unitus est sibi; ergo, etc. Secundo, facilius se homo amat quam Deum, unde non indiget neque consuetudine, neque habitu. Tertio, magis adhaeret homo amori sui, quam Dei; nam si esset necesse Deum aut me desinere esse, potius diligerem meum esse quam Dei, quia si sim, habeo aliquod bonum, etiamsi per impossibile Deus non sit; si autem ego non sum, licet Deus sit, nullum bonum habeo, quia fundamentum totius boni est ipsumesse.
3. Prima conclusio, pro qua vide in simili, lib. 4 de Angelis, c. 5, n. 3. —Dico tamen inclinationem charitatis esse supra naturam nostrae voluntatis, nullo tamen modo illi repugnare, atque adeo voluntatem nostram maeis inclinare ad dilectionem Dei, quam sui ipsius. Ita D. Thomas, 2. 2, quaest. 26, art. 3, et ejus schola. Ratio est primo, quia praeceptum de diligendo Deo super omnia est naturale, ut disp. 5, sect. 1, ostendam; ergo est conforme inclinationi naturali, saltem supremae , ex D. Thoma, 1. 2, quaest. 94, ubi ostendit legem naturae esse consentaneam inclinationi naturali ; nam voluntas naturaliter inclinat ad id, quod naturalis ratio dictat ; haec vero dictat Deum esse super omnia diligendum. Tandem voluntas inclinat ad Deum ut ad finem ultimum, et non aliquid creatum; ergo magis ad Deum, quam ad caetera. Antecedens constat, quia solum Deus est verus ultimus finis voluntatis, ut alias ostensum est'; naturalis autem inclinatio est ad verum ulti- mum finem. Consequentia probatur, quia maxima inclinatio naturalis est ad ultimum finem ; primo, quia ille est per se maxime diligibilis ; inclinatio autem naturalis, cum sit ordinatissima , est consentanea objecto. Secundo, quia ultimus finis est quasi ratio diligendi caetera ; sicut enim a primo principio omnia procedunt, ita propter ultimum finem omnia appetuntur, etiam ipsum esse.
4. Ad primum argumentum primee sententie, in n. 9.— Ad secundum. — Ad tertium. — Ad primum argumentum in contrarium respondetur, si particula illa, uf, in antecedenti dicat rationem diligendi, falsum est antecedens ; alias tolleretur ratio verae amicitiae, si homo omnia ad se referret, quod etiam in amicitia naturali et honesta falsum est : neque credendum est Aristotelem id sibi voluisse !, sed solum id quod supra, sectione prima, dicebamus, in naturali amicitia, regulam et mensuram erga amicum esse illum amorem quem quisque habet erga seipsum; vel etiam voluit id quod jam dicam. Si vero particula ut tantum importet conditionem sine qua non, verum est antecedens; nullus enim diligit alium, qui non aliquo modo ad se pertineat ; sed negatur consequentia ; teneret autem, si caetera essent paria : Deus autem multo est amabilior. Ad secundum respondetur, naturalem amorem esse faciliorem et jucundiorem ; et ita est in anima separata, et fuisset in statu originalis justitiae ; jam vero, propter impedimentum et interiores inclinationes aliquo modo contrarias, et imperfectam cognitionem, aliquo modo difficilis redditur usus hujus naturalis inclinationis. Ad tertium, majus bonum meum esse Deum , quam ego sim mihi ; nam, licet sit Deus alius a me, tamen est naturale bonum, a quo et ego , et caetera pendent. Unde simpliciter maeis appetibile mihi est quod Deus sit, quam quod ego sim, quia hoc est simpliciter melius, magisque raUoni consonum; posita autem illa hypothesi impossibili : Quod si possem ego esse, non existente Deo, preferre possem meum esse divino. Respondetur, posito impossibili, quodlibet sequi; nam illo dato, Deus non esset Deus, nec naturale bonum; unde nihil inde sequitur absolute et simpliciter, quia absolute Deus est bonum naturale. Neque vero inde fit Deum nunc amari praecise propter ea bona quae hominibus communicat, sed propter bonitatem, quae talis est, ut sola sit causa et principium totius bonitatis.