Text List

Disputatio 2

Disputatio 2

De actu charitatis

DISPUTATIO II. DE ACTU CHARITATIS.

De natura et varietate actuum charitatis in hac disputatione agendum est; nam quamvis haec virtus, seu habitus sit unus specie, imo unus numero in quolibet homine, ad multos tamen actus specie diversos inclinat, quae doctrina maxime in virtute per se infusa probari debet, qualis est charitas. Quae sicut potentiae assimilatur, in eo quod det simpliciter posse operari, ita et in hoc quod, una cum sit, multos etiam specie actus eliciat.

Sectio 1

Utrum amor dei et proximi sit actus charitatis

SECTIO I. Utrum amor Dei et proximi sit actus charitatis.

1. Prima conclusio. — Dico primo, amare Deum propter seipsum esse proprium actum a charitate elicitum. Intelligendum est semper hujusmodi actum elici debere ex motivo charitatis; quare conclusio haec nota est ex dictis. Additur illa particula propter se, ut excludatur is amor, quo amatur Deus ut bonum nostrum ; nam licet sit honestus, non est tamena charitate elicitus, ut ex materia de spe constat 1 : indicat autem illa particula praecipue causam formalem, propter quam Deus ex charitate amatur, quae est bonum Dei, sistendo in illo; unde etiam importat finalem causam negative magis quam positive; amatur enim Deus ex charitate, tanquam finis ultimus cui bonum volumus, ad nullum alium finem et commodum hoc referendo. Addit etiam D. Thomas ? et reliqui etiam Theologi posse particulam illam per causam efficientem explicari etiam negative, quia Deus amatur propter bonitatem quam a se habet, id est, non ab alio.

2 An amor Dei, ut sit charitatis, debeat esse super omnia. — Vide lib. 4 de Grat., c. 30, et lib. 2, c. 15. — EHEsse amartile confertur primario a gratia, secundario a charitate, de quo auctor, lib. 6 de Grat., c. 13. — Quaeres an hic amor, ut sit charitatis, oporteat esse super omnia. Respondetur, si sit talis, esse optimum actum charitatis, tamen simpliciter hoc non esse necessarium in omni amore Dei ex charitate; nam sunt alii actus imperfecti per quamdam complacentiam, et benevolentiam, qui possunt fieri ex motivo charitatis, et ita erunt charitatis, sicut est amor et benevolentia proximi. Sed objicies in conclusionem: amari a Deo est excellentius quam amare Deum; sed actus charitatis est excellentissimus ; ergo ille est amari, et non amare. Respondetur amari a Deo duplieiter sumi posse: primo, quasi in actu secundo, et sic non est actus hominis, sed denominatio ab amore, qui in Deo est, unde non est actus nostrae charitatis. Secundo, potest sumi objective quasi aptitudine, quod est idem ac esse amabile, et hoc suo modo praestat charitas non tam effective quam formaliter, neque per se primo, sed secundario; nam primario id confert gratia, secundario tamen charitas; nam quia ipsum amare Deum bonum est, fit ut is qui amat actu, vel habitu, amabilis etiam sit; quod commune est suo modo omni virtuti. Unde ad argumentum respondetur, charitatem dare homini id quod est optimum in genere virtutis operativae, non simpliciter, et omni ratione; amari autem a Deo est optimum homini, tamen non in ratione operatiouis humanae.

3. Secunda conclusio, et ejus ratio. — Dico secundo : etiam desiderium boni divini est amor a charitate elicitus. Ratio est, quia ejusdem virtutis est amare aliquem, et desiderare illi bonum. Secundo, desiderare gloriam Dei propter ipsum, est actus honestus; ergo virtutis; et non alterius, nisi charitatis: cum autem in Deo sint duplicia bona, alia propria et intrinseca, alia extrinseca, quae potius sunt bona creaturarum in quibus insunt, tamen habentia aliquem respectum ad Deum, propter quem sunt appetibilia ipsi Deo, ut gloria, laus, etc., in his posterioribus versatur hic actus, supponit enim carentiam boni quod desideratur.

4. Tertia conclusio. — Dico tertio : gau dium de bonis Dei propter ipsum est actus a charitate elicitus. Ratio est, nam ejusdem virtutis est gaudere de bonis habitis, et illa desiderare, si non habeantur. Rursus hic actus est honestus, ct intime critur ex amore, imo per se ad amicitiam spectat. Unde si interdum D. Thomas gaudium ponit effectum charitatis, id non est quod non sit actus elicitus, sed quia est veluti passio ex amore resultans; atque hinc constat benevolentiam esse actum charitatis, cum non distinguatur a desiderio et gaudio, sed ad aliquem ex his revocetur, vel certe in omnibus includatur ; nihil enim aliud est benevolentia , quam voluntas bonà alterius propter ipsum, ut recte definit Clemens Alexandrinus secundo Stromat., circa principium; per omnes autem illos, et non per alios volumus bonum alteri. Verum est interdum benevolentiam distingui a philosophis ab amore, ita ut amor significet stabilem am:- citiam, et firmam, consuetudine et ratione radicatam; benevolentia vero sit repentinus quidam affectus, qui interdum oritur, quamprimum res placet.

5. Quarta conclusio. — Dico quarto: praeter hos actus, potest charitas elicere odium, fugam et tristitiam, circa malum divino bono contrarium ; unde hos actus praecipue exercet charitas circa peccatum, quod divino bono et ejus amicitiae est contrarium. Haec patet tum specialiter de contritione, quam diximus alibi !, actum esse a charitate elicitum, ac formaliter et directe versari circa peccatum ; tum ex generali doctrina de virtutum habitibus, qui et ad prosecutionem suorum objectorum et ad fugam oppositorum inclinant.

6. Quinta assertio. — Dubium ex D. Thoma, resolvitur. — Dico quinto : hos eosdem actus exercet charitas circa proximum et circa seipsum, servata proportione; praeter hos autem actus nullum alium actum interiorem habet. Prior pars constat ex dictis de objecto materiali et formali charitatis ; posterior vero patet ex dictis 1. 2, de voluntatis actibus. Solum dubium est de actu pacis, quem divus Thomas 2. 2, quaest. 29, tribuit charitati, dicitque esse ejus effectum. Respondetur pacem posse spectari vel in habitu, et quasi permanenter, atque ita nihil aliud est quam unio voluntatum, quam efficit charitas informando, non per modum actus secundi; respectu quidem Dei, inclinando voluntatem hominis ad conjunctionem cum divina bonitate et voluntate; respectu vero aliorum hominum, inclinando ad concordiam, et consensionem in rebus honestis. et in ipso homine constituendo bonum ordinem inter appetitus, subjiciendo inferiorem superiori. At haec omnia non per se solam efficit charitas, sed per alias simul virtutes quae illam comitantur. In actu vero si censideretur pax, nihil aliud est quam actus voluntatis, quo quis appetit hunc bonum ordi- nem cum Deo, vel cum proximis, vel in seipso, qui actus potest esse elicitus a charitate, si ex formali motivo charitatis fiat; et quia hoc motivum maxime accommodatur tali actui, ideo talis actus maxime tribuitur charitati : nihil autem vetat hujusmodi actum elici interaum ab alia virtute ex proprio cujusvis motivo; et praecipue respectu proximorum saepe oritur ex justitia.

7. Sexta conclusio. — Dubium ex D. Thoma. resolvitur. — Dico sexto : praeter dictos actus interiores, habet charitas exteriorem actum, qui beneficentia dicitur; quia ejusdem virtutis est amare et benefacere; nam amor de se est efficax, praecipue si necessitas amici urgeat. Sed addit D. Thomas 2. 2, quaest. 31, artic. 1, ad 3, hunc actum habere locum erga proximum, non erga Deum ; quia licet exterius multa possumus facere in honorem Dei, tamen quia omnia haec sunt debita, non sunt beneficia, sed obsequia : unde videtur sibi velle D. Thomas charitatem nullum posse habere actum exteriorem proxime et per seipsam imperatum vel quas elicitum circa Deum, sed per religionem. At hoc neque verum est, neque intenditur a D. Thoma, quia charitas per se potest immediate movere membra ad exteriores actiones propter amorem Dei, non considerata ratione debiti, nec religiosi cultus; sicut etiam fere nullum est bonum quod charitas possit conferre proximo, quod non possit etiam fieri alia virtute, scilicet, misericordia, gratitudine, liberalitate, vel simili; hoc tamen non obstante, potest charitas per seipsam id praestare, nulla alia virtute utendo; solum ergo voluit D. Thomas corrigere modum loquendi, et docere hujusmodi actionem, quovis modo exerceatur erga Deum, non posse dici beneficium, quia re ipsa est debita Deo infiniüts aliis titulis, et est magis Dei quam nostra ; quare semper retinet nomen et rationem obsequii.

Sectio 2

An amor dei et proximi sint ejusdem speciei, et possint esse unus actus numero

SECTIO II. An amor Dei et proximi sint ejusdem speciei, et possint esse unus actus numero.

Constat actus charitatis, quos numeravimus, erga Deum et proximum differre specie, ut in 1. 2 in genere explicatum est; solum superest, ut comparemus amorem Dei cum amore proximi, et idem est de aliis actibus, gaudio, desiderio, odio, etc. ( Consulatur om- nino auctor, lib. 3 de Habitu religionis, c. 5, a n. 8).

1. Prima sententia. — Rejicitur, pro quo vide tractat. de Bonitat. et malit.. disp. 4, sect. 2. — Prima sententia affirmat hos actus materialiter quider in entitatibus suis specie differre, propter distinctionem objectorum; tamen in specie bonitatis et honestatis convenire propter convenientiam in motivo, et participationem ejusdem objecti formalis ; sed haec sententia non est vera, ut patet ex principiis positis in 1. 2, quia species bonitatis est essentialis actui, qui ex objecto suo est honestus, ut sunt hi de quibus loquimur; si igitur conveniunt in specie virtutis, etiam convenient in essentiali specie et entitate.

2. Secunda sententia. — Primum fundamentum . — Confirmatur primo. — Secundo ex D. Thoma. — Secunda sententia facit hos actus omnino diversos specie. Generale fundamentum est, quia idem habitus in specie potest elicere actus specie distinctos, pront objectum formale ejus diverso modo objecto materiali applicatur; nam sicut potentia se habet ad plures actus, ita etiam unus habitus; ut enim potentia est generale principium actuum, ita etiam habitus; unde fit ut habitus respiciat suum objectum sub ampliori ratione, actus vero sub ratione magis contracta; quocirca eadem ratio formalis quae, comparata ad habitum, una est, comparata ad acitus recipere potest diversitatem, prout diversimode informat diversas materias; quod maxime in proposito habet locum. Primo, quia amor Dei est semper immediate propter bonitatem increatam intrinsecam ipsi Deo; amor vero proximi interdum est immediate propter participationem creatam illius bonitatis increatae : interdum vero est propter ipsam bonitatem increatam, sed tamen extrinsece applicatam ; haec autem magna diversitas est respectu actus. Confirmatur ex diversis proprietatibus horum amorum, nam alter est amor ultimi finis, alter non. Unus est super omnia, et modus ejus est super omnia diligere; alter non est super omnia, et requirit certum modum et mensuram. Tandem D. Thomas, quaest. 25, artic. 12, ad 2, fatetur in objectis partialibus charitatis posse reperiri diversam rationem diligibilis.

3. Tertia sententia D. Thome dupliciter probatur. — Tertia sententia constituit hos actus omnino ejusdem speciei. Ita D. Thomas 2. 9, quaest. 25, art. 1. Ratio est, quia sunt ab eodem habitu sub eadem ratione formali, et constat a simili de actibus fidei et religionis. Secundo, nam amor Dei, et proximi coalescere possunt in unum numero actum ; beatus enim eodem actu diligit Deum et proximum; et a simili patet in electione et intentione. Quid mihi in hac controversia probabilius videatur, jam explicabo.

4. Prima conclusio. — Dico primo : actus dilectionis, quo diligitur proximus immediate propter bonitatem creatam in eo inhaerentem, est specie distinctus ab actu amoris Dei, ut recte probant quae adduximus in secunda sententia ; et patet rursus, quia cultas Dei propter suam excellentiarn increatam , et cultus creaturae propter excellentiam creatam specie differunt.

5. Secunda conclusio. — Dico secundo : amor quo amatur proximus propter bonitatem increatam non est ejusdem rationis cum actu amoris Dei, sed aliquo modo ab eo differt essentialiter; hoc etiam constat ex dictis in eadem secunda sententia, neque quae in contrarium fiunt in tertia sententia urgent, et jam sunt soluta. Solum circa fidem, advertendum est non esse eamdem rationem, nam motivum credendi in fide non solum est omnino idem, sed etiam aequaliter, et eadem ratione omnibus credibilibus applicatur, scilicet, propter externum testimonium Dei revelantis.

6. Tertia conclusio per quam tertia sentenlia conciliatur. — Primum corollarium. — Secundum. — Dico tertio : hi duo amores non differunt tanquam species totales omnino diversae, sed quasi partiales et incompletae, atque adeo tanquam partes heterogeneae, quae possunt eamdem qualitatem componere : hoc bene probat secunda contirmatio, et exemplum intentionis et electionis in tertia sententia, de qua re in 1. 2 videndum est, nam eodem modo loquendum est utrobique. Tandem explicatur ex ratione formali objectiva horum actuum, quae in se est una et simplicissima ; et quamvis diverso modo ad diversas materias applicetur , tamen voluntas potest unico motu in totam illam materiam ferri, ut proportionaliter subest illi rationi formali; praecipue cum tota ametur per modum unius; amatur enim unum propter aliud. Et simile quid est in religione; eodem enim adorationis actu potest quis ferri in imaginem, et in rem cujus est imago. Ex quo colligitur differentia inter amores proximi, qui sunt immediate propter bonitatem creatam, vel increatam ; nam ille ita differt ab amore Dei, ut non pos- sit in eumdem actum coalescere ob maximam diversitatem in proxima ratione diligendi; hic vero potest propter rationem supra factam. Ex quo etiam fit ut hi actus amoris proximi inter se specie differant; et a signo patet, nam multo aliter distinguitur unus ab amore Dei, quam alius; ergo inter se etiam distinguuntur. Patet vero a priori ex diversitate rationum in objectis formalibus proximis. Denique uno amore amatur proximus quasi per se, ut amicus; alio vero amore simphiciter propter alium, et ut est res amici; et pateta simili de amore medii propter honitatem suam intrinsecam, vel extrinsecam finis. Atque eisdem rationibus concluditur actus illos quibus amatur proximus, vel propter supernaturalem bonitatem immediate , vel propter naturalem tantum supernaturaliter regulatam differre similiter. D. Thomas autem non loquitur de specie in rigore pro specie ultima, sed solum comparatione ad habitum; sed quomodo exponendus sit, sumendum est ex materia de habitibus. (Vide d. 14 Met., sect. 11.)

Sectio 3

Quales sint actus charitatis, et quis inter eos sit melior

SECTIO III. Quales sint actus charitatis, et quis inter eos sit melior?

1. Prima conclusio. — Dico primo: omnis actus charitatis est bonus et honestus, tum quia est amor Dei, vel propter Deum, vel ita in hoc arrore radicatus, ut ejus bonitatem participet; tum quia charitas est essentialiter virtus. Quaeres an huic actui admisceri possit aliqua malitia ex indebita circumstantia temporis, modi, etc. Respondetur, ex principis positis in 1. 2, hoc repugnare omni actui interiori ex specie sua bono; ergo maxime huic qui est optimus omnium. (Vide in tract. de Bonitat. et malitia, disp. 8. sect. 1; et de Fide, disp. 6, sect. 7,a n.40.)

2. Secunda conclusio. — Dico secundo: hi actus a charitate infusa eliciti natura sua sunt supcrnaturales. Constat ex materia de gratia. (Lib. 9, c. 14 et 15.)

3. Tertia conclusio. —bico tertio: inter actus charitatis, illi quibus Deus amatur sunt sine dubio meliores et perfectiores, et caeteris paribus magis meritorii. Ita D. Thom., 2. 2, q.27, a. 8, patet; quia excedunt in dignitate objecti. Sed contra, amor proximi includit totam bonitatem amoris Dei, et addit insuper aliquid, nam est amor proximi. Respondetur, si con- tingat unico actu amari Deum et proximum, utrumque tanquam objectum , actum illum esse perfectiorem extensive, quam sit solus amor Dei; sed non est id necesse in omni amore proximi. Rursus inter actus circa Deum, illi sunt meliores genere suo, qui sunt per modum prosecutionis, et inter hos praestat amor; nam est prima et perfectissima conjunctio ad Deum, et radix caeterorum actuum ; deinde gaudium, ultimo desiderium, nam illud de se versatur circa meliora bona.

4. Quarta conclusio. — Dico quarto: inter amores proximi, ille est melior qui immediate est propter bonitatem increatam ; post hunc, ille qui est propter bonitatem creatam supernaturalem; infimus est alius amor, nempe propter naturalem bonitatem ; haec constat ex diversitate objectorum motivorum.

5. Ultima conclusio.—b:co ultimo: si comparentur hi actus ad objecta materialia, in unaquaque specie dilectionis ille actus est melior, qui magis est consentaneus propensioni, et ordini charitatis: intelligitur semper caeteris paribus. Ratio est, quia charitas magis inclinatur ad meliores actus suos; ergo, e contrario, ad quos ipsa magis inclinatur, illi sunt meliores. Secundo hi actus versantur cirea objecta magis conjuncta aut Deo, aut diligenti; ergo participant magis rationem charitatis.

6. Amicine an inimici dilectio sit magis meritoria. — Objectio prima. — Secunda. — Ad primam objectionem. — Ad secundam objectionem. — Atque hic expeditur illa quaestio, an magis meritorium sit diligere inimicum quam amicum. Respondetur, in genere suo melius esse diligere amicum; nam est magis consentaneum ordini charitatis; sicut est melius diligere patrem quam extraneum, justum quam peccatorem , amicum quam alienum. Item quia per se melius est ex objecto: nam e contrario pejus est odisse amicum quam inimicum ; privat ergo majori honestate. Sed contra: amor inimici est difficilior ex se; at haec difficultas auget meritum et bonitatem. Secundo, dilectio inimici est purior ab omni humano motivo: unde in sacra Scriptura et Patribus laudatur, et maxime perfecta judicatur. Ad primum respondetur, plus conferre objectum quam difficultatem ad bonitatem et meritum, quia objectum est magis essentiale actui, sicut facilius est diligere patrem quam extraneum, et tamen hic est perfectior actus ; hoc autem intelligendum est ex genere suo, nam posset esse amicitia levissima, et difficultas maxima. Unde ulterius nego, quando actus dilectionis sunt ejusdem intensionis, voluntatem magis conari, quia conatus voluntatis non est aliud quam efficientia et actus voluntatis ; ubi autem non est intensior actus, neque est major efficientia. Verum est tamen, quando objectum est difficilius, aut aliqua ratione minus appetibile, moraliter esse necessariam majorem virtutem ad operandum eequaliter circa tale objectum; sicut in naturalibus agentibus, ad agendum aequaliter in re, et in modo circa passum magis resistens, major virtus in agente requiritur; inde tamen non fit actionem vel effectum esse meliorem, cum supponamus esse aequalem in intensione; neque etiam fit esse magis meritorium, quia meritum non attenditur penes virtutem in actu primo, sed penes actionem ab illa procedentem, licet dignitas suppositi conferat per modum cujusdam circumstantia ; solum ergo sequitur amorem inimicorum, regulariter loquendo, esse signum perfectioris virtutis, quod intendunt Patres. Ad secundum respondetur actum amoris erga inimicum saepe posse esse meliorem, quia fit ex meliori motivo; nos autem loquimur caeteris paribus, quod non repugnat, si homo velit pure operari; unde fit ut saepe sit utilius exercere actus amoris circa inimicum; tum quia probabilius est eos diligi ex charitate : tum quia dilectio inimicorum ratione difficultatis est commodior ad satisfaciendum, impetrandum, et movendum Deum ad remittenda nobispeccata atque haec etiam intendunt Patres. Tandem addendum est, si amor amici ex sola ratione naturali, seu humana potius, oriatur, posse quidem esse moraliter bonum, non tamen per se esse meritorium, nisi aliquid supernaturale ille accedat, quo sensu dictum est Matthaei 5: "Si diligatis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis" ? Et sic est accipiendus D. Thomas 2. 2, quaest. 271, art. 7, ad primum. Si vero ratio humana non sit proprium motivum talis amoris, sed dispositio deserviens, ut homo per charitatem intensius operetur, non minuit de bonitate et merito, sed potius potest esse occasio augmenti, ut per se constat. De comparatione inter actus amoris viae et patriae dicetur disputatione sequenti.

PrevBack to TopNext