Disputatio 3
Disputatio 3
De habitu charitatis
Praecipua charitatis acceptio illa est qua sumitur pro habitu, seu virtute, quae ad amandum Deum amore benevolentiae supernaturali inclinat, et quamvis de illa, ut sic, in hac disputatione sit praesertim agendum, aliqua tamen ad doctrinae complementum de naturali etiam habitu, quo ut auctor natura a creatura intellectuali diligi potest, consequenter sunt explicanda, aliis hoc loco omissis, de quibus jam late in materia de Gratia.
Sectio 1
Utrum charitas sit creata virtus in voluntate infusa
1. Prima conclusio, de qua vide lib. 6 de Gat., c. 8, n. 9.—Dico primo charitatem esse qualitatem et habitum creatum; loquimur autem de charitate qua Deum diligimus. Est certa, et vel de fide, vel ita proxima, ut contraria sit erronea, ut constat ex testimoniis Scripturae, Conciliorum et Patrum adduci solitis contra Magistrum, qui in 1, dist. 17, dixit, charitatem non aliud esse quam ipsummet Spiritum Sanctum; 1 Cor. 13: "Manent fides, spes, charitas, tria haec", etc., ubi charitas, dum annumeratur fidei et spei, quas qualitates seu habitus creatos esse nec ipse Magister negat, plane indicatur et ipsa etiam creatum quid esse. Clarius tesiimonium est illud ejusdem Pauli Rom 5: "Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris" per Spiritum Sanctum , ubi satis aperte distinguit charitatem a Spiritu Sancto, tanquam aliquid infusum ab infundente. Post Concilium Arausicanum, can. 4, 6 et 25, celebre est illud Tridentini, session. 6, cap. 7: Charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, el ipsis inheret. kccedunt Patres, Augustinus, lib. de Spiritu et littera, c. 23; Hierony mus, incap. 5, epist. ad Gal. ; Ambrosius, lib. 10 epistolarum, 84; Gregorius, lib. 1 Moralium, cap. 28. Ratio denique est, quia, cum actus charitatis a nobis eliciantur, habere debent in nobis principium intrinsecum sibi accommodatum; illud autem est aliqua qualitas, et habitus in nobis inhaerens.
2. Secunda conclusio. — Dubium incidens resolvitur. —Dico secundo: hic habitus est vir- tus supernaturalis voluntati infusa. Quae omnia satis constant ex materia de gratia !. Sed quaeres an in appetitu sentiente sit aliquis habitus charitatis, suo modo adjunctus illi qui est in voluntate. Respondetur infusum non esse, quia appetitus sensitivus non potest efficere actus supernaturales, et praecipue erga Deum; tamen quando voluntas amat, vel delectatur in Deo, potest aliquo modo appetitus cooperari, saltem per actus naturales, quibus generari potest aliquis habitus; nam potest exercere actus amoris vel gaudii circa Deum suo modo sensibiliter apprehensum, juxta illud Davidis: Cor mewm , et caro mea exultaverunt in Dewm vivum, teste D. Thoma, 1. 2, q. 30, art. 1, ad 1, et 3 p., q. 18, art. 2, ad 1, et q. 85, a. 1. (Vide in tom. 1 de Poen., disp. 3, sect. 3. n. 4)
3. Tertia conclusio, de qua D. Thomas2. 2 q.23, art. 0, et ibi interpretes. — Dico tertio : charitas est virtus omnium, quae homini in hac vita infunduntur, perfectissima. Est certa, et constat primo ex Scriptura, Matt. 22, ubi Christus, loquens de praecepto charitatis, ait : "Hoc est primum, et maximum mandatum" ; et 1 Cor. 13: "Major autem horum est charitas" ; et ad Coloss. 3: "Super omnia charitatem habete", quod est vinculum perfectionis. kt idem Paulus, 1 ad Cor. 12, locuturus de charitate : "Adhuc, inquit , excellentiorem viam vobis demonstro". Constat secundo ex Patribus, Augustino, l. 15 de Civit., c. 18, et serm. 1 in Ps. 113; Leone Papa, serm. de S. Laurentio; Ambrosio, epist. 74; Hieronymo, in c.5 ad Galat., et aliis passim loquentibus de excellentia charitatis inter caeteras virtutes ac divina dona; et quidem si loquamur de moralibus omnibus, sine controversia excedit charitas, cum sit Theologica ; quod si maxime praestat fortitudo ob martyrium, ejus excellentia manat a charitate. Si vero comparetur cum virtutibus Theologicis, etiam idem constat; et primo de spe, cum perfectiori modo tendat in objectum, scilicet in se, et propter se ; spes vero fundatur in amore concupiscentiae ; de fide etiam probatur, omissis testimoniis Scripturae et Patrum, quia charitas perfectiori modo attingit Deum quam fides : nam tendit in Deum. prout in se est ; fides vero, prout in nobis est. Oppositum sentiunt Lutherani ob praeclaros quosdam effectus, qui tribuuntur fidei in sacra Scriptura et Patribus; sed haec omnia tribuuntur fidei tanquam radici et fundamento, ut patet ex Tridentino, sess. 6, c. 8, et ex dictis in materia de gratia. (Vide lib. 8 de Grat., c. 17 et 21)
4. Objectio. — Quorumdam solutio observanda.— Vera solutio.—Sed superest argumentum. Nam virtutes intellectus sunt perfectiores virtutibus voluntatis, cum intellectus sit perfectior. Unde prudentia excellit inter virtutes morales, et lumen gloriae est excellentius charitate; propterea quidam dicunt fidem in substantia et entitate praestare charitati, charitatem vero excellere in esse moris, sicut docet D. Thomas intellectuales virtutes acquisitas esse nobiliores in genere entis, quamvis in genere moris et virtutis excellant virtutes morales : sed erraut. Et sane ratio sumpta ex objecto manifeste id docet. Ad argumentum igitur, respondeo virtutes intellectus ex genere suo esse nobiliores; non tamen in individuo quamlibet virtutem intellectus praestare cuilibet virtuti voluntatis, sed solum hinc fit supremam virtutem intellectus esse perfectiorem suprema virtute voluntatis, ut lumen gloriae charitate; nec sumi potest argumentum ex statu patria ad statum viae, quia cognitio patriae essentialiter est perfectior cognitione viae; amores vero solum accidentaliter differunt, ut dicemus; et ideo non est etiam simile de prudentia praecipue naturali, quia est excellens et perfectissima in suo genere, et est regula omnium virtutum; moralium. (De luminis gloriae perfectione majori, in lib. 6 de Grat., c. 13,a n. 8.)
5. Primum dubium. — Secundum dubium. Vide lib. 1, de Grat., c. 4et 5.—Sed quaresan charitas non solum sit virtus, sed semper sit in statu virtutis. Respondetur ita esse. Ratio est, quia haec virtus semper habet connexionem cum omnibus sui ordinis. Secundo, semper amat Deum et proximum. Tandem minima charitas semper facit bonum et amicum, et servat omne praeceptum. Quaeres secundo an charitas tribuat esse aliis virtutibus, ita ut sit forma illarum. Respondetur theologice ita loquendum esse, primo, quia charitas refert omnes actus virtutum in ultimum finem, qui in moralibus est quasi forma. Item valor et meritum horum actuum pendet a charitate, quamvis et sic etiam gratia dici possit forma virtutum. Sed objicies: interdum aliae virtutes referunt caeteras in suum finem. Item religio et poenitentia saepe imperant actum charitatis, referendo ad finem. Respondetur per accidens et quasi ex operantis libertate posse interdum inferiorem virtutem informare superiorem, non simpliciter, sed quoad aliquem actum, et in ordine ad particularem finem. Charitas vero per se, ac natura sua habet istum modum informandi, et praeterea relatio ad ultimum finem, quae suprema est in genere virtutis, ad illam solam spectat.
Sectio 2
Utrum charitas sit proprie virtus amicitia
1. Conditiones amicitie quatuor; de hac humnana amicitia infra, sect. 6. — Ratio dubitandi est, quia conditiones amicitiae assignatae ab Aristotele, 8 et 9 Ethicor., non conveniunt in charitatem. Prima est communicatio mutua; at nos cum Deo communicare nequimus, licet ipse possit nobiscum. Secunda est sequalitas ; qui enim multum dissimiles sunt in excellentia, non bene contrahunt amicitiam. Unde concludit Aristoteles,in 8 Ethicor., cap. 7, inter nos et Deum non esse amicitiam. Tertia est singularitas; at charitas omnia complectitur. Quarta est, ut mutuus amor non lateat ; latet autem nos an Deum charitate amemus, vel ab eo amemur.
2. Prima conclusio, pro qua vide lib.'1 de Grat., c. 5, et in Relect. de libertate Dei, disp. 9. sect. 2, n. 16. — Dico primo : inter justos et Deum est simpliciter amicitia, ut constat ex multis testimoniis Scripturae, Judit. 8: Abraham Dei amicus)effectus est; et Psal. 138 : Nimis honorati sunt amici tui, Deus; Cant. 5: Comedite amici ; Sapient. 1 : Participes fucti sunt amicitie Dei; Isaiae 44 : Semen Abrahae amici mei; quo respexit Jacob. in sua Canon., cap. 29: Abraham, inquiens, amicus Dei appellatus est ; Lucae 12 : Dico autem vobis amicis meis; ex Joann. 15 : Jam non dico cos servos, sed amicos ; id est, quamvis natura sitis servi, gratia autem, quae excellentior est, facti estis amici. Dices : etiam dicuntur justi filii Dei, et templa Spiritus Sancti, quae non proprie sed metaphorice exponuntur. Respondetur singula verba Scripturae esse accipienda in ea proprietate quam patiuntur : sunt ergo justi templa spiritualia, quia in eis Spiritus Sanctus inhabitat ; sunt vero filii per adoptionem , amici per gratiam et benevolentiam mutuam supernaturalem, quae vere et proprie inter Deum et hominem intercedere potest; et hoc ad propriam amicitiam sufficit : unde in Tridentino, sess. S, cap. 1, justi simpliciter vocantur amici.
3. Triplea est amicitia.— Perfecta amicitia subdividitur. — Sed ut haec ratione confir- mentur, nonnulla notanda sunt. Primum est, triplicem esse amicitiam : utilem, in qua amicus amatur propter utilitatem amantis; delectabilem, propter voluptatem ; honestam, in qua amicus per se et propter honestatem amatur : et haec sola est perfecta, et simpliciter amicitia, quia haec soia conjungit per veram benevolentiam. Alterum est ex Aristotele supra, cap. 10, hoc posterius genus amicitiae duplex esse: unum est aequalitatis simpliciter, quod est inter omnino aequales; alterum est excellentia, quod est inter personas quidem habentes communicationem et convenientiam ad unum finem honestum, constitutas tamen in diversa dignitate, inter quas non servatur eequalitas simpliciter, sed proportionalis, quia unusquisque tribuit alteri id amoris, honoris et officii, quod unicuique pro conditione sua convenit.
4. Probatur conclusio primo.—His positis probatur conclusio; primo, inter Deum et nos intercedit mutua benevolentia, quod ex parte Dei constat; amat enim nos ut benefaciat; neque huic amicitiae repugnat quod velit Deus omnia nostra bona referri in gloriam suam; nam est etiam ultimus finis. Ex parte vero hominum , supra ostensum est quod possint Deum ex charitate diligere. Secundo, hic mutuus amor satis constat, non quidem certa et infallibili scientia, dum sumus in hac vita, sed probabiii existimatione, quod in omni amicitia sufficit; id vero constat ex variis Scriptnrae testimoniis; nam Deus diligentes se diligit, unde, quod Deum diligamus, effectus est divini amoris. Tertio, communicatio ad amicitiam necessaria hic etiam non deficit; nam licet inter nudam naturam hominis et divinam non reperiatur, invenitur tamen sufficienter inter homines, per gratiam elevatos ad divinum ordinem, et Deum: sic enim sunt divina consortes natura, et accepti ad eumdem ordinem beatitudinis, quae communicatio facit aequalitatem, si non simpliciter, saltem excellentiae. Alio modo potest intelligi illa communicatio pro mutua beneficiorum collatione, et haec non est ratio amicitiae ; alias non esset honesta, sed utilis; est tamen effectus qui ex illa oritur ; amicorum enim omnia sunt communina ; hoc autem non deesse ex parte Dei in hac divina amicitia per se constat; homines autem, etsi non possint conferre bencficia in Deum, tamen, quoad possunt, praebent honorem et gloriam, et proximis benefaciunt. Quarto, amicitia efficit unum, et velut ponit unam animam in duobus corporibus: Qui autem adlueret Domino, unus spiritus est; quare nihil obstat quod ad multos se extendat, quia primario est ad unum, in quo et per quem caetera diliguntur. Quinto, licet vera amicitia non sit propter utilitatem vel voluptatem, tamen hos fructus secum affert ; primum, propter communicaticnem; secundum, propter unionem; et in utroque excedit haec amicitia: unde illud: Delicie mee esse cum filiis hominum. Tandem oportet ut vera amicitia sit stabilis ; haec autem de se ita stabilis est, ut sit perpetua ; ex quibus omnibus fit hanc amicitiam non solum esse propriam, sed omnium perfectissimam, quia, licet in aequalitate aliquando deficiat, tamen in reliquis conditionibus longe multumque superat. (Vide lib. 11de Grat.)
5. Secunda conclusio declarando patescit.— Dico secundo: haec amicitia inter nos et Deum ex parte hominis est ipsa charitas; advertendum est ex Aristotele supra, amicitiam perfici in mutuo amore; unde si unus amet, non vero redametur, est quidem benevolentia, non vero amicitia. Oportet etiam ut hic mutuus amor non lateat ; nam si ignoretur, esto sit concursus amorum, erit tamen per accidens; at vero amor amicitiae postulat ut sit alterius tanquam redamantis: jam igitur si amicitia inter nos et Deum significat totum integrum vinculum, sic est quasi collectivum nomen, charitatem Dei et nostram comprehendens; si tamen significat id quod ex parte nostra nos praestamus in hac amicitia, illud est charitas, quia, ut Aristoteles dixit, lib. 8 Ethicorum, cap. 8: Amicitia magis est amari, quam amare, charitate vero amamus *. Ex quo intelligitur hoc convenire charitati per se, neque requirere longam consuetudinem, unde etiam in parvulo habet eamdem rationem; quod si non possit in actum prodire, oritur ex indispositione subjecti. Argumenta soluta sunt ex dictis.
Sectio 3
Utrum charitas sit una et eadem in via et in patria
1. Prima conclusio. — An amoris actus sint iidem in patria et in via. — Negant aliqui. — Primum argumentum. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — Dico primo, eumdem habitum charitatis, et specie et nu- mero, qui habetur in via, conservari in patria. Est communis Theologorum, et videtur expressa sententia Pauli, primae ad Corint. 13: Charitas munguam excidit ; quod intelligendum necessario est de eadem charitate et specie, et numero: alioquin etiam cognitio et scientia non exciderent. Sed quaeres an idem sit in actibus amoris. Nonnulli Theologi id negant, ut Scotus, in tertio, distinctione trigesima prima , quaestione unica; Lychetus, ibid. ; Capreolus, in primo, distinctione prima, quaest. tertia, ad tertium Adami contra quartam conclusionem ; Cajetanus , prima pari., q. 82, articul. 2. Contendunt enim Deum clare visum et obscure diversas inducere rationes formales diligibilis objecti. Primo, quia diversa cognitio Dei, naturalis vel supernaturalis, intellectualis vel imaginaria, parit actus amoris diversos. Secundo, in proposito possunt assignari diversa objecta formalia ; nam, sicut in patria uno actn videtur Deus, et tota ejus perfectio, ita adaequate uno actu amatur propter omnem rationem qua amabilis est, licet non totaliter ametur; at in via, quia non concipitur Deus uno actu, nisi sub ratione unius vel alterius attributi, per singulos actus quasi inadaequate amatur. Tertio, amor patriae est necessarius; viae autem liber. Quarto, hi duo amores fuerunt simul in anima Christi ; ergo distincti specie.
2. Prima conclusio affirmativa et communis. — Ad argumenta opposita. — Dico secundo : charitas viae et patriae una est, non solum quoad habitum, sed etiam quoad actum. Est communis Theologorum cum Magistro, in tertio, distinctione trigesima prima, et D. Thoma. prima secundae, quaestione sexagesima septima, articulo sexto, et favent loca sacrae Sceripturae, et Patrum, qui dicunt charitatem eamdem manere in via et in paria; nam potius de actibus quam de habitibus loquuntur , atque ita etiam accipiendus est Paulus citatus. Ratio est, quia amor, ut sic, nullam imperfectionem essentialem dicit ; ergo tantum differt in accidentali perfectione, quod ita explicatur. Nam ratio formalis objecti in via et in patria est eadem , nempe divina bonitas supernaturalis ; differunt vero hi amores in cognitione talis objecti : ergo solum in conditione sine qua non, et applicatione objecti amabilis. Nec est simile de amore sensitivo vel naturali, quia illius differentia ab amore spirituali vel supernaturali non sumitur tantum ex cognitione, sed ex formali objecto diverso, quia semper diversa ratio boni per has cognitiones applicatur, ut in prima secundae ostensum est, et in tractatu de anima, agendo de distinctione potentiarum per objecta. Deinde absentia, vel praesentia objecti amabilis nihil retert ad amorem, quia, ut ex prima secundae constat, amor abstrahit a praesentia et absentia, et tendit in objectum secundum se; illa autem differentiae pertinent ad desiderium et delectationem ; unde desiderium, et spes includunt essentialem imperfectionem, et non manent in patria, amor autem permanet. Imo mihi certe probabilissimum est de facto Beatissimam Virginem in suo transitu actum divini amoris non interrupisse, sed eumdem numero in patria, quamvis necessario, et majori perfectione continuasse. Et ut ad argumenta opposita respondeamus, imprimis illa differentia, quae ex parte objecti sumebatur in secundo argumento, vera non est ; nam in via potest a nobis Deus amari unico actu, non propter hoc vel illud attributum, sed simpliciter, quia est summum bonum infinite perfectum, et sufficiens ad beandum hominem ; hic ergo amor ejusdem omnino objecti formalis est, atque adeo ejusdem speciei cum amore patriae ; unde potius hinc manet probata nostra conclusio. Quod si unus et idem habitus potest habere actus specie diversos, tunc est quando actus diverso modo participant rationem formalem objecti; non autem sic est in proposito, et tota differentia est in accidentalibus conditionibus, sicut tertio loco objiciebatur in conditionibus liberis et necessariis, quae eidem actui successive competere valent, ut agendo de moralitate actuum humanorum notavimus. Quod vero objiciebatur de Christo, suo loco exponitur.
3. Objectio insurgit. — Ejus resolutio inchoatur. — Sed dices: si haec vera essent, fieret ut charitas viae posset pervenire ad tantam perfectionem, quantam habet in patria. Respondetur: duplex est perfectio charitatis, una essentialis, quae in eo consistit, ut totum hominis affectum ponat in Deum, tanquam in supernaturalem tinem ultimum , et consequenter excludat omnem affectum peccati mortalis, et in hoc charitas viae et patriae sunt aequales ; imo omnis charitas viae etiam minima illam habet, ut dicitur primae Joannis secundo et quarto. Alia est perfectio acci- dentalis, quae partim in intensione, partim in vitandis peccatis sita est, et hac ratione solent distingui tres gradus charitatis, incipientium, proficientium et perfectorum; et in hac perfectione non est necesse charitatem viae esse aequalem charitati patriae, cum neque omnis charitas viae in hoc sit aqualis: dubium autem esse potest an summa charitas viae possit in hac perfectione aequari vel minimae charitati patriae, quod in sectione sequenti expediemus.
Sectio 4
Utrum aliqua charitas viae possit esse aequalis charitati patriae
1. Difficultatis ratio. — Sententia Cajetani tribus respondendi modis contenta. — Repicitur. — hatio dubii est, quia praeter essentiam maxima perfectio formae est ejus intensio ; sed charitas viae potest esse intensior charitate patriae, vel in eodem, vel saltem in diversis subjectis ; nam hae charitates sunt ejusdem rationi:; at charitas viae potest magis ac magis intendi; in qualitatibus autem ejusdem rationis, si una semper augeatur, potest pervenire ad alterius quantitatem , eamque superare. Cajetanus igitur, ut huic difficultati satisfaciat, defendatque charitatem viae nunquam aequari charitati patriae, multa scripsit in secunda secundae , quaestione vigesima quarta, articulo septimo, et inter alia affert tres modos quibus charitas viae nunquam est ita intensa , ut charitas patriae. Primus est, quod in qualitatibus animae duplex est intensio: una ex parte subjecti seu potentiae magis conantis, altera ex parte objecti melius propositi, et hanc dicit esse diversaee rationis in charitate viae et patriae, et ideo nunquam posse esse aequalem ; qui modus illi non placet, quia saltem sequitur in priori intensione posse esse aequalitatem ; sed neque etiam verus est, quia revera istae non sunt duae intensiones , sed explicant duas radices intensionis, ut patet exemplo Cajetani. Visio enim, quae est intensior, quia visus magis conatur, vel quia objectum propinquius est, ejusdem rationis est, cum efliciat eumdem effectum formalem in visu; et simile est in agentibus naturalibus, quae interdum agunt intensius, quia applicant majorem vim, interdum quia passum minus resistit ; tamen intensio formae semper eadem est; imo , si proprie loquamur, nunquam haec major intensio est sine majori conatu potentiae, quia non posset esse effectus perfectior, nisi causa magis influat ; solum est differentia, quia hic major conatus interdum adhibetur propter excellentiorem virtutem activam, interdum propter commodam objecti applicationem , aut minorem passi resistentiam. Dices: interdum ratione medii vel luminis actus videndi est ita perfectus et intensus, ut non possit potentia cum minori lumine, quantumvis conetur , actum ita intensum efficere. Respondeo in potentiis cognoscitivis observanda esse duo: primum est, eas non esse integram potentiam suorum actuum, sed juvari ab objectis et speciebus; unde fit ut objectum ita adjuvet potentiam aliquando producendo speciem imperfectam, ut potentia cum specie minus perfecta nunquam possit tam intensum actum efficere, non propter intensionem diversae rationis, sed quia potentia non potest amplius conari, quia non amplius juvatur. Secundum est, in actibus aliud esse claritatem, aliud intensionem, et claritas sape sumitur ex medio; et ideo si illud sit imperfectum, actus non erit tam clarus, quamvis sit tam intensus ; quae tamen duo in actibus voluntatis non habent locum, de quibus modo loquimur.
9. Secundus Cajetani modus. — Declaratur primo. — Secunda conclusio. — Secundus modus Cajetani est, quia intensiones charitatis in via et in patria sunt omnino diversae rationis, et in patria est altioris ordinis; et ideo, quantumvis intensio viae crescat, nunquam illuc pervenit. Assumptum dupliciter declarat, primo, quia status viae et patriae sunt diversarum rationum : unus, naturalis charitati; alter, quasi supernaturalis; unus quasi aetas puerilis, alter virilis; denique sunt via et terminus, quae sunt diversarum rationum. Secundo, quia charitas patriae altiori et eminentiori modo continet omnes perfectiones charitatis viae, et excludit omnes imperfectiones, et addit multas perfectiones ; hoc autem est signum perfectio - nis alterius ordinis. Antecedens patet, quia in patria est subjectum altiori modo dispositum, et objectum etiam altiori modo applicatum.
3. Prima conclusio. — Dico primo: charitas viae et patriae habent gradus intensionis ejusdem omnino rationis inter se. Probatur primo; nam vel loquimur de intensione, ut significat motum, vel aliquid productum in qualitate intensa ; hoc secundo modo, iidem gradus intensionis non solum specie, sed etiam numero, qui erant in via, manent in patria, sive alii ibi addantur, sive non; antecedens patet, quia manet idem numero habitus; ergo et gradus intensionis; nam hi gradus vel non sunt nisi designatione mentis, vel si re ipsa distinguuntur, sunt quasi partes entitatvae illius habitus; ubi autem totum idem numero manet, manent eaedem numero partes. Secundo, effectus formalis charitatis viae et patriae est idem, quia una forma non habet nisi unum effectum formalem, cum ille non sit, nisi adhaesio et informatio formae in subjecto; ergo et intensio est omnino eadem, nam haec non distinguitur ab ipsa forma et effectu ejus; quae ratio generaliter probat, nonnisi unicam rationem intensionis posse intelligi in forma, quae una est, et eidem subjecto tota inhaeret. Tertio, gratia, quae est in essentia animae, eamdem intensionem habet in via et patria, cum illa (utpote distincta a charitate ex opinione etiam Cajetani) non respiciat objectum, unde fingi possit illa duplex intensio; ergo idem erit de charitate, quia gratiae proportionatur. Tandem habitus charitatis prius natura intelligitur in se perfectus in Beato, quam intelligatur in illo visio Dei; ergo in illo secundum se non est varietas intensionis ; nam si qua est, oritur ex visione; et eaedem rationes procedunt de intensione actus. Quod si de intensione, ut motus quidam est, loquamur, haec in patria nulla est, sed in via fit tota; deinde si qua esset, illa esset proportionata termino, atque adeo ejusdem rationis. Dixi in conclusione inter se, hoc est, comparando gradus in diverso statu viae et patriae, non autem ipsos inter se in eodem statu. Sic enim verum omnino putamus diversae rationis esse, ut in Metaphys. explanatum est. (In Metaphysic. disp. 5, sect. 8, n. 22, et disp. 46, sect. 1,a n. 30.)
4. Secunda conclusio. — Dico secundo: charitas potest esse intensior in aliquo viatore quam in aliquo comprehensore ; hoc satis determinatur ratione dubitandi initio posita, et idem suadent multa exempla evidentia; intensior enim est charitas in christiano sanctissimo, quam in eo qui sola gratia baptismali videt Deum; et idem est de sanctissima Virgine: quam conclusionem de gratia quoque suo loco probabilem statuimus. (Vid. 1. 9de Grat., c. 6, n. 16)
Quid de actu charitatis. — Sed quaeres an procedat conclusio non solum ue habitu, sed etiam de actu. Respondetur de utroque intelligendam esse, quia viator potest elicere actum aeque intensum habitui; et sane de Beata Virgine id certissimum est, ut latius iu suo loco :; actus autem Beati non excedit latitudinem habitus. Oppones: gaudium viae non potest esse ita intensum, ac gaudium patriae ; fundatur enim in spe; spes autem, ratione objecti absentis aliquantulum affligit, unde remittit gaudium. Sed neganda est consequentia, quia gaudium viae habet aliquod impedimentum quod non habet amor. Secundo, nego antecedens loquendo de puro gaudio charitatis; illud enim nec est de bono absenti, nec fundatur in spe, quia est de bono quod re ipsa est in Deo; s1 vero sermo sit de gaudio ex spe, argumentum non est ad propositum, quamvis fortasse hoc etiam possit esse intensius, quod attinet ad latitudinem graduum. Unde concluditur falsum esse quod Cajetanus sibi assumebat, vel minimam charitatem patriae includere omnem perfectionem, etiam summae charitatis viae, quia non includit omnem intensionem, quae est maxima perfectio.
5. Tertia conclusio.— Dico tertio: probabile est in uno et eodem subjecto chanitatem patria non excedere in intensione summam charitatem quam in via habuit, licet in hac re nihil certi sit. Pendet enim ex duabus quaestionibus, an merita mortificata reviviscant?;si enim non reviviscunt, fiet ut in patria non habeat charitatem ita intensam, is qui tepide surrexit a peccato, et postmedum obiit ; sed probabilius est reviviscere. Altera est, an augmentum quod respondet actibus remissis, detur statim ; si enim non datur statim, accidit multa merita non esse soluta in hac vita, atque in termino viae vel initio patriae intendi naagis charitatem ; caeterum probabilius est statim dari ?. His opinionibus, ut probabilioribus positis, sequitur, charitatem in eodem non esse intensiorem in patria, quam fuerit in via atque ita sentit Vega, 1. 15 in Trident., c. 15, qui contrarium judicat erroneum ; sed rigorosus putatur, cum id pendeat ex opinionibus; quinimo, positis his quae diximus, et alia opinione Theologica, quae dicit Deum praemiare ultra condignum, posset in proposito dici Deum in via augere charitatem, juxta rigorem meritorum; illud autem, quod datur ultra meritum, quia est ex Dei liberalitate, solum dari in ingressu patriae, neque aliter illud fuisse promissum, et hoc posito semper erit in eodem intensior charitas in patria, quam in via. Caeterum, quia hoc etiam sine suffticienti fundamento dicitur , ideo probabilior est conclusio posita. Solum addendum est accidere posse charitatem viae esse in continuo augmento intensionis usque ad terminum exteriorem viae et interiorem patriae, et tunc necesse est charitatem in illo instanti pervenire ad aliquem gradum intensionis, quem non habuit in tota vita ; tamen in illo instanti nihil divisibile illi additum est, sed indivisibilis quidam terminus, et ideo simpliciter non est major ; et haec omnia vera sunt, praecipue de habitu. Nam actus viae fere semper sunt remissiores, licet non repugnet esse aequales.
6. Quarta conclusio. — Dico quarto : charitas patriae excedit in statu quamcumque charitatem viae, qua ratione potest dici simpliciter perfectior ; sumitur ex modo loquendi sacrae Scripturae, et Patrum; primae Corint. 13: "Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus ; postquam autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli". Ubi Apostolus metaphorica similitudine statum viae comparat pueritiae, statum autem patriae confert aetati perfectae, seu virili, ut significet quantum in perfectione unus alterum excedat. Unde ad Philipp. 3, de seipso dicit : "Non quod acceperim, aut jam perfectus sim, sequor autem si quomodo comprehendam". Et Augustinus, quia in libro de Moribus Ecclesiae, charitatem viae vocaverat plenam, in l. 1 Retract.. c. 7, id emendat dicens : Melius diceretur sincera quam plena, ne forte putaretur charitatem Dei non futuram esse majorem, quando videbimus facie ad faciem. Et idem Augustinus, l. 2 Contra adversarium legis et Prophetae, c. 5, explicans illud Matt. 11: Qui autem minor est in regno calorum, major est illo, de regno coeiesti, de quo in fine dicturus est idem Christus : Venite, benedicti Patris mei, percipite regmim, subjungit : Ft quia ibi sunt sancti Angeli, quilibet in eis minor, major est utique quolibet sancto et Justo portante corpus quod corrumpitur, et aggravat animam. Et Hierony mus, eadem verba Christi ponderans, in capit. 11 Matth. : JVos, inquit , simpliciter intelligumus quod omnis sanctus, qui jam cum Deao est, major sit illo, qui adhuc consistit in prelio : quae quidem expositio inter caeteras videtur accommodaüor. Ratione patet, nam charitas in patria est in statu connaturali, hic vero peregrinatur a Domino, 2 Corint. 5, quod ita intellige: gratia, quae fons est charitatis, forma quaedam est supernaturalis, per quam divinam naturam altiori modo participamus! ; sicut ergo naturae divinae connaturale est lumen, quo se perpetuo videt, ex quo etiam per se oritur perpetuus amor, et sicut animae rationali debetur naturale lumen intellectus , ex quo oritur vis amandi, ita gratiae per se, et natura sua, ut perfecta sit, debetur lumen quo videtur Deus; et eadem ratione, quasi connaturale est charitati esse conjunctam huic lumini, et ideo quandiu ab illo sejungitur, est extra proprium statum, idque ex quadam necessitate vel privilegio, ut daretur locus meritis. Secundo, charitas in patria a nullo potest retardari, neque impediri quominus toto conata feratur in Deum ; secus est in via. Tertio, charitas ibi omnia refert in eum quem summe diligit; unde fit ut omnem inconsiderationem, et omnem vel levissimam incuriam excludat; secus est in via. Quarto, si rationem amicitiae spectes, ibi habent omnes ejus conditiones altiori gradu summam conjunctionem , eximiam communicationem, etc. Status igitur, seu perfectiones quae ex his omnibus consurgunt, vocantur a D. Thoma, 2. 2, q. 24, art. 7, ad 3, et 3 part., q. 7, a. 11, ad 3, quantitas alterius rationis, quae non potest esse in charitate viae, quia haec omnia intime oriuntur ex visione. 1. Corollarium ex quo Cajetani aaioma refellitur. — Hinc colligitur differentia inter dictas perfectiones et intensionem ; nam intensio convenit charitati secundum se, cum quacumque cognitione conjuncta sit; unde haec perfectio utrique statui communis est; aliae vero perfectiones oriuntur praecise ex visione, unde falsum est illud axioma Cajetani, omnem perfectionem charitatis esse diversae rationis in via et in patria ; solum enim procedit de perfectionibus quae praecise oriuntur ex visione Dei. Dices : omnes perfectiones numeratae sunt extrinsecae charitati, sola autem intensio spectat ad ejus substantiam; ergo haec praeponderat reliquis. Respondetur: si metaphysice de perfectione entitativa loquamur, ita est; attamen, loquendo humano modo prout charitas consideratur in ordine ad bonum et convenientem usum suarum actionum, dicitur charitas perfectior simpliciter in statu patriae. Objicies : potest esse charitas viae tanta, ac aliis perfectionibus conjuncta, ut confirmationi in gratia, praeservationi ab omni peccato cum magnis auxiliis et excitationibus, etc., ut, omnibus pensatis, etiam humano modo possit perfectior existimari et magis prudenter aestimari, quam remissa charitas Beati. Durandus, in 1, distinct. 17, quaest. 9, ad 1, indicat de potentia absoluta non repugnare; quod si ita est. plane ita judicandum esset de charitate Virginis in via, respectu pueri videntis Deum; tamen quia res est de modo loquendi, loquendum est cum omnibus ex fundamento illius principii, quod quando perfectio est superioris ordinis, quantumvis crescant alia inferioris ordinis, non attingunt ad aequalitatem.
Sectio 5
Utrum sit aliquis habitus amicitiae acquisitae ergo deum vel proximum
1. Prima conclusio, pro qua vide l.1 de Grat., c. 30. — Dubii cujusdam dilutio. — Dico primo : per naturales actus dilectionis Dei auctoris naturae potest homo acquirere habitum ad similes actus inclinantem. hatio est, quia licet voluntas habeat naturalem inclinationem ad amandum Deum plus quam se, tamen habet inclinationes alias, quae magnam difficultatem afferunt bono et facili usui illius inclinationis prioris; habitus autem generatur, ubicumque sunt hujusmodi inclinationes quasi se invicem impedientes. Dices : quid si illa difficultas esset jam supcerata per alias virtutes? Respondetur, in statu natura lapsae nunquam ita perfici omnes virtutes et inclinationes, ut tollatur omnis difficultas'; in statu vero naturae integrae, essent sublata omnia impedimenta, et ideo aliqui putant in eo statu non fuisse necessarium hunc habitum; sed dicendum potius est illam naturae integritatem inter alia petiisse concursum omnium habituum, quorum homo natura sua est capax, et qui per^iciunt omnes hominis bonas inclinationes ?. Unde necessarius esset habitus iste, et ille partim superat illam difhicultatem.
2 Secunda conclusio. — Dico secundo hunc habitum esse virtutem, et perfectissimam inter omnes, quas voluntas suis actibus acquirit; imo si cum virtutibus naturalibus intellectus comparetur, illas tam in genere entis quam in genere virtutis superare, una excepta sapientia, quae in cognitione perfectissima Dei naturali consistit, et in genere entis perfectior est. Tota haec conclusio patet ex dictis de charitate infusa, nam est eadem proportio illius ad virtutes infusas, et hujus ad acquisitas. Neque refert quod philosophi non meminerint hujus virtutis; non enim satis intellexerunt amorem Dei super omnia, vel confuderunt hanc virtutem cum religione.
3. Tertia conclusio. — Dico tertio hanc virtutem respectu Dei esse unam, et eadem potuisse diligi proximum propter Deum. Ratio est, quia objectum formale est unum, quod per se primo applicatur Deo, et secundario applicari potest proximo. Et patet etiam a simili de habitu charitatis.
4. Quarta conclusio. — Dico quarto : hic habitus non habet proprie rationem amicitiae hominis ad Deum finem naturae. Ita loquuntur communiter Theologi; censent enim sine chartate infusa nullam esse veram amicitiam inter Deum et hominem, quod in hoc siatu per se constat; ubi enim deest charitas infusa, adest peccatum mortale, quod repugnat amicitiae!; at si loquamur de homine in puris naturalibus, posset esse nonnullum dubium, quia esset inter Deum, et hominem mutuus amor. Unde Aristoteles, 8 Ethic., cap. 12, cognoscit amicitiam excellentiae inter nos et Deum ; tamen cap. 7, et 2 Magnorum moral., cam negaverat, et melius quilem; quia in eo staiu non esset communicatio perfecta in ordine ad unum finem honestum ; unde neque esset aequalitas ad amicitiam sufliciens, nam ita se generet tunc Deus proportionaliter cum homine, sicut cum aliis rebus naturalibus, atque adeo non ut amicus, sed ut absolute dominus.
5. Quinta conclusio. — Quaestiuncule resolutio. — Dico quinto : per actus naturalis amoris honesti erga proximum, etiam acquiritur habitus cujusdam virtutis moralis inclinans ad similes actus ; patet supponendo nos loqui de amore benevolentiae unius hominis ad alios, qui amor potest esse honestus, si recta ratione reguletur, imo est fundamentum totius justitiae et pacis. Denique ratio naturalis docet pt, quod mihi volo, idem velim alteri ; nullus autem est qui non velit ab aliis amari. Ad haec, licet hi actus naturales sint ex inclinatione naturae, tamen non sunt omnino faciles, quia amor proprius saepe imped:t valde amorem proximi, et similiter aliae passiones maxime ex tali amore pullulantes; hinc ergo concluditur per hos actus generari habitum qui praestet facilitatem, illumque esse virtutem, cum generetur per actus honestos, et teneat medium inter extrema. Confirmatur a contrario, nam odium proximi generat habitum pravum; ergo expelletur per habitum contrarium. Unde etiam fit hunc habitum esse distinctum specialtter ab aliis, quia generatur per actus habentes specialem honestatem. Sed quaeres an hic habitus sit distinctus ab illo habitu amoris Dei, quem posuimus. Respondetur hreviter esse distinctum, ex fundamento posito in disputatione 1, sectione 3, ubi quoad hoc diversam dedimus rationem inter amorem naturalem et supernaturalem.
Sectio 6
Utrum amicitia humana acquisita sit virtus specialis
1. Prima sententia vejicitur. — Secunda sententia. — Tertia sententia. — Fundamentum.—-Primum omnium rejicienda est illa sententia, qua affirmat esse specialem habitum, negat autem esse specialem virtutem. Nam in objecto et actu hujus amicitiae est specialis honestas et difficultas; et consequenter ipse habitus est studiosus, et specialis virtutis; atqu- ita sentiunt Gandavensis, Quodlibeto 10, quaest. 12; Paludanus, in 3, dist. 27, quaest. 1; Aureolus, apud Capreolum, quaest. un.; Eustratius, in libro 8 Ethic., cap. 1; Buridan., ibidem, quaest. 3. Altera tamen sententia necat esse specialem virtutem, sed quasi quid conseuens omnes. Sic sensit Aristoteles, 8 Ethicor., cap. 1; Divus Thomas, 2. 2, quaest. 23, art. 3, ad 1, et quaest. 114, art. 1, ad 1; quaest. 2 de Virtutibus, art. 2, ad S8, et in 3, dist. 27, quaest. 2, art. 2, ad 1; ubi Capreolus, quaest. un., art. 3, ad 1 contra 1 concl.; Cajetan., 2. 2, quaest. 23, art. 3. Fundamentum est, quia amicitia supponit honestatem, in qua fundatur ; ergo supporit virtutes; ergo non est specialis virtus, sed quid consequens. Quod ita potest intelligi, nam unaquaeque virtus diligit proximum affectum simili virtute, quia ibi invenit honestatem suam; ergo omnes virtutes simul sufficienter amabunt proximum sub omni ratione honesta.
2. Prima conclusio bipartita. — Ad fundamentum tertie sententie. —Dico primo : habitus ille acquisitus, quo amatur proximus amo- re naturali honesto, vere habet rationem amicitiae humanae, et in hoc sensu haec amicitia dici potest specialis virtus. Prima pars probatur, quia ille habitus pertinet ad amorem benevolentiae inter aequales, inter quos est sufticiens communi;catio, et in his consistit ratio am citiae ; nam si quae aliae rationes assignantur, potius spectant ad perfectum statum amicitiae, quam ad essentiam illius habitus, qui dicitur amicitia. Posterior pars constat ex dictis : ostensum est enim hunc habitum esse specialem, et habere propriam honestatem; nec contra hoc procedunt rationes tertiae sententiae; non enim hic habitus supponit omnes virtutes acquisitas, sel est una earum, et praecipua inter eas quae ad proximum referuntur. Neque obstat quod quaelibet virtus amet suam honestatem ubi est, atque adeo proximum sub ea ratione honesti, quia hoc non spectat ad amicitiae motivum. sed ad specialem honestatem cujusque virtutis; haec autem virtus amat proximum per se, et simpliciter ratione suae naturae. Dices : hic habitus esse potest in eo qui non redamatur; ergo non habet rationem amicitiae. Respondetur imprimis moraliter accidere non posse, ut sic amanti non respondeat redamans, quia hic amor se extendit ad omnes homines, inter quos erunt multi redamantes; et hoc sensu etiam mutuus amor hic non latebit. Deinde respondetur, quamvis rullus esset qui redamaret, solum inde fieri hunc habitum, in uno tantum existentem, non esse completam amicitiam, esse tamen inchoatam ex parte unius extremi; quod satis est ad raUonem virtutis, quae est amicitia.
3. An idem sit habitus amoris naturalis ad omnes progimos. — Sed superest explicandum an ea specialis amicitia, quae contrahitur inter duos, requirat specialem habitum; quod pendet ex alio dubio, an uno et eodem habitu amemus omnes proximos, an vero multiplicentur hi habitus juxta varias conjunctiones, nimirum, ut unus sit inter patrem et filium; alius inter conjuges; alius vero inter duos amnicos, etc. Nam quod haec omnia habitu aliquo fieri possint, illumque esse virtutem, experientia constat.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo: eodem habitu acquisito amantur omnes homines amore naturali et honesto. Probatur, quia in omnibus est una praecipua ratio amandi, quae est communicatio in rationali natura ; quod vero huic adjungatur alia communicatio, non variat rationem formalem hujus amoris, praecipue cum supra dictum sit, in benevolentiae amore conjunctionem non esse rationem amandi, sed conditionem sine qua non. Confirmatur a simili de charitate infusa; nam haec, una cum sit, ad omnes tamen proximos se extendit. Secundo, naturale praeceptum diligendi proximum unum est, comprehendens omnes proximos; ergo ejus observatio ad unam virtutem spectat. Tandem virtus amcris distincta est a particularibus virtutibus, quae respiciunt peculiares obligationes, ut a justitia, ]uetate, etc.; et est tanquam principium universale imperans omnibus illis; ergo erit una. D. Tertia conclusio.— Unde probet ur.—Dbico tertio illam virtutem, qua duo amici inter se specialiter amantur, non esse habitum distinctum ab ipso habitu amandi proximum, sed eumdem magis applicatum, magis inclinantem ad unum quam ad alios, non temere, sed prudenter; nimirum quia in eo reiucet major honestas, ex qua cum hoc contraxit specialem conjunctionem in ordine ad aliquem finem honestum. Haec conclusio sequitur ex superiori, et a simili patet in charitate infusa, quae interdum potest applicari magis ad unum quam ad alium; quia vero haec charitas ordinata est, ideo juxta speciales rationes honestatis et conjunctionis imperat specialia officia cirea hunc hominem amicum, quae cirea alium non imperat.