Disputatio 4
Disputatio 4
De virtute misericordiae
De misericordia proxime post virtutem charitatis disserimus, tum quia charitati est valde affinis, tum etiam quia ab ea consecutione quadam procedit ; eadem enim charitas, sicut superius diximus, amicitia est Dei simul et proximi ; ubi vero amicitia est, ibi morali quadam consecutione miseriarum compassio, easque sublevandi desiderium consurgit. De misericordia D. Thomas 2. 2, q. 30, et ibi Thomistae.
Sectio 1
Quod sit objectum materiale misericordie
1. Misericordia quid significet. — In materialài objecto misericordie quatuor spectari possunt. — Misericordia, si consideremus nominis impositionem, significat affectum quemdam, seu compassionem alienae miseriae ; tamen, considerando id ad quod praecipue si- gnificandum imponitur, significat voluntatem sublevandi, alienam miseriam, de qua distinctione Theologi, 4, distinct. 46; ibi Scotus, Hichardus, Durandus et alii, cum D. Thoma 2. 2, quaest. 30, et 1 part., quaest. 21, art. 3; quocirca in objecto materiali misericordiae, quatuor possunt spectari: persona cujus miscria sublevatur ; miseria cui subvenitur; sublevatio ipsa, nam licet haec sit quasi actus exterior misericordiae, tamen in virtutibus moralibus ipsa actio exterior objective sumpta habet rationem objecti, respectu virtutis interioris et actuum elicitorum. Quarto, spectari potest illa compassio quae est sensibilis passio, nam pertinebit ad hanc virtutem ponere in illa mediocritatem, et ex hac parte materia hujus virtutis erit passio, sicut et aliae virtutes quae versantur circa passiones.
2. Circa primum. — Miseria quid ? — Circa primum , quaeri potest quas personas sublevet haec virtus. Respondetur inclinare ad omnes ad quas inclinat charitas, supposita miseriae capacitate. Prima pars constat, quia haec virtus vel est charitas, vel intime oritur ex charitate ; unde sicut per charitatem diligimus omnem eum qui est capax amicitiae, ita per misericordiam misereri possumus omnis ecjus qui est capax miseriae. Per secundam particulam excluditur primo Deus, secundo Beati, ut sic, quamvis secundum se illae personae Beatorum possint pertinere ad misericordiam. Tertio, irrationales creaturae, in quibus proprie non est miseria, quae nihil aliud est quam malum aliquod simpliciter involuntarium voluntati rationali. Objicies primo: Deus miseretur omnium rerum, etiam irrationalium. Secundo, homines interdum commoventur, et quidem secundum rationem, ex miscria alicujus bruti. Hlud tamen misereri Dei solum est benefacere omnibus; hic autem motus rationalis naturae per se non spectat ad aliquam virtutem, nisi referatur vel ad Deum, vel ad bonum aliquod crcaturarum rationalium, vel ad aliquod motivum extrinsecum virtutis.
3. An erga nos ac nostros sit misericordia ? — D. Thomas negat. — HEaplicatur tamen. — Excipit praeterea divus Thomas, secunda secundae, quaestione trigesima, articulo primo, ad secundum, ipsummet qui misericordia movetur ; non enim vult propriam miseriam esse materiam misericordia, sed alienam. Rursus excipit parentes et cognatos, nam hi sunt veIuti unum cum eo qu: miscretur. Sed haec intelligenda sunt de misericordia, ut attenditur in illa quaedam pertectio ratione cujus alieua miseria tanquam propria reputatur, et etiam quaedam difficultas propter quam superandam requiritur maxime haec virtus ; alioquin nulla est ratio propter quam haec virtus ita sit ad alterum, ut non possit versari circa pareutes et circa se, juxta illud Ecclesiast. 30: "Miserere anime tue", quod verissime dictum esse testatur Augustinus, in Enchiridio, cap. 26. Nam subvenire propriis miseriis est honestum; ergo objectum virtutis ; ergo misericordiae !. Dices esse charitatis vel pietatis. Respondetur quid simile dici posse de aliis proximis, ut videbimus ; si est ergo aliud motivum circa alios proximos, illud accommodari potest circa parentes et seipsum, ut sectione sequenti patebit. Et licet demus propter hos solos non fuisse necessariam hanc virtutem, tamen illa propter alios posita, ex quadam redundantia se extendit ad omnes, in quibus ejus objectum locum habet, qvia licet non sit difficile tibi ipsi misereri, esset tamen diffizile recte et rationabiliter misereri, non tantum defectum, sed etiam excessum vitando.
4. Circa secundum propositum in num. 1. — D. Thomas quo sensu dixit culpam non esse iseriam. — Circa secundum, notandum est primo omnem miseriam rationalis ereaturae pertinere ad materiam hujus virtutis ; est autem miseria malum involuntarium : unde si quis malum aliquod sub ratione boni voluntarie patiatur, non est propriae muisericordiae materia. Unde Sanctus Thomas inquit culpam, ut sic, non esse objectum misericordiae, neque habere rationem miseriae, quia non est malum involuntarium, sed voluntarium ; quod intelligitur formaliter quatenus voluntaria est, nam alia ratione et ipsa culpa, et hoc quod est, esse voluntariam, est magna miseria, et objectum summe miserabile, quatenus, scilicet, repugnat naturae rectitudini, et rationalis voluntatis commodo et inclinationi. Inferes: ergo hac ratione culpa, quatenus est divina injuria, poterit esse objectum misericordiae, atque adeo versabitur circa Deum misericordia. Neganda est illatio; quia culpa nullo modo est miseria Dei; nullum enim malum intrinsecum affert Deo, neque ei est sim]Mliciter involuntaria, sed permissa saltem ; posset enim impedire, si vellet. .
5. Circa tertium, eod mum. 4 positum. — Quomodo mortuum sepelire ad müsericordiam spectat. — Circa tertium, advertendura cst sub- venire proximo, objective seu in esse appetibilis esse proximam materiam misericordiae ; quod si postea exerceatur, est actus exierior misericordiae ; quod quidem opus subveniendi proximo dicitur eleemosyna, et charitati ac misericordiae tribuitur a D. Thoma 2. 2, quaestione 32, articulo 2, et Augustino, vel quia charitas et misericordia idem sunt, vel quia ita conjunctae sunt, ut fere semper charitas imperet actum, quem misericordia amat et exercet. Interdum etiam tribuitur a Patribus aliis virtutibus, ut liberalitati et justitiae, sed improprie et metaphorice. Secundo, advertendum est hoc opus multa sub se continere, quae ad duo capita revocantur, spiritualium et temporalium eleemosynarum, de quibus spirituales, suo genere, perfectiores sunt, cum materia et finis earum sit excellentior, et necessitas per se loquendo major, circa quos actus in genere solum est notaudum, respectu habitus misericordiae, solum differre materialiter; nam omnes iuducere possunt idem objectum motivum. Advertendum item est inter illos quosdam proxime exerceri per alias virtutes, ut oratio per religionem, correctio vel consilium per prudentiam vel scientiam; sunt vero materia hujus virtutis, ut induunt propriam ejus honestatem, quam infra explicabimus. Solum superest exponamus quomcdo ad materiam misericordiae spectet sepelire mortuum, cum corpus mortuum non sit capax miseriae. Respondetur ibi sine dubio reperiri sufficientem miseriam proximi ; nam, licet proximus cujus corpus sepulturae traditur, revera non sit jam, tamen ipse quodammodo manet in memoriis hominum, et corpus illud ordinem habet ad animam, cui gratum est illud obsequium, quod per se etiam potest recundare in bonum animae, propter orationes et suffragia quae in locis sacris fiunt.
6. Circa quartum ibi propositum. — Quos interiores actus habeat misericordia. — Quem vendicent prioritatis ordinem. — Probabilis responsio. — Circa quartum, simul explicandum est et quomodo misericordia versetur etiam circa illam passionem, et quos actus interiores habeat, quia haec conjuncta sunt. Duo igitur videntur praecipue hujus virtutis actus, scilicet, illa compassio, quae est displicentia miseriae alicujus, et voluntas subveniendi ; et intelligi potest uterque et in appetitu sensitivo per modum passionis, et in voluntate per modum actus simplicis, ut per se constat. Sed quaeres quis horum actuum sit prior et causa alterius; ac tristitiam esse priorem probatur ; ideo enim conatur quis depellere miseriam quam videt in fratre, quia displicet, et dolet quod in eo sit. In contrarium vero est quia illa displicentia est actus fugiendi malum ; omnis autem actus appetitus, qui est fuga mali, supponit appetitum bonum, sicut recessus a termino a quo, supponit accessum ad terminum ad quem. Utrumque fortasse est probabile: unde si dicatur primum, dicendum consequenter est, eam tristitiam supponere aliquam conjunctionem, vel per naturam, vel per affectum inter eum qui miseretur et cui miseretur, neque oportebit alium actum elicitum ab appetitu antecedere istam displicentiam et compassionem, nisi tortasse amorem.
7. Altera probabilior. — Nihilominus probabilius est, per se et ex natura rei loquendo, antecedere voluntatem aliquam, seu appetitum, quod proximus careat miseria, si proprie considerentur hi actus, ut inorales sunt et studiosi. Primo, quia illa trisiitia habet, quod sit moralis et bona, ab aliqua voluntate cui adjungitur, nam ab illa habet ut sit voluntaria; et in universum omnis tristitia et delectatio, quia sunt veluti passiones quaedam, non per se habent bonitatem vel maiitiam, sed ratione actuum quibus conjunguntur. Secundo, quia per se primo ad finem atque ad honestatem misericordiae non est necessaria illa tristitia, sed voluntas vel appetitus boni proximi. Tertio, quia hoc bonum est honestum, et per se appetibile. etsi nulla tristitia antecedere intelligatur, ut in Deo et Beatis patet. Quocirca ita exponi potest ordo inter hos actus, ut, cognita miseria proximi, primum quis appetat et velit commodum proximi, atque adeo ut careat illa miseria ; quod si voluntas est efficax, et adest facultas, sequetur statim voluntas, seu usus sublevandi ; si vero facultas deest, saltem sequetur desiderium, et huic voluntati conjuncta est illa tristitia, qui ordo ex dictis satis patet, et ex generali doctrina de actibus voluntatis, in 1. 2.
8. Corollarium primum ea dictis. — Secundum. — Tertium. — Ex quibus intelligitur primum in Deo et Beatis misericordiam habcre locum, non solum quoad effectum, sed ctiam quoad affectum et rationem formalem, ut S. Thomas 2. 2, quaest. 30, art. 4, sentit, et specialiter de Deo, 1 p., quaest. 21, art. 1, quamvis in eis non habeat locum tristitia ; nam haec imperfectionem dicit; misericordia vero nequaquam, licet impositio nominis sumpta sit ab aliquo affectu qui in nobis est cum imperfectione ; et ita usurpatur ab Augustino, 9 de Civitate, c. 5; Damasceno, 2 Fidei, c. 14; Aristotele, 2 Rhetor. ad Theodect., c. 8. Secundo intelligitur, pro materia de praeceptis in dispntatione sequenti, per se primo in hac virtute esse necessariam voluntatem sublevandi, reliqua esse quasi concomitantia ; unde in hunc actum cadit praeceptum , in reliquis vero quatenus esse possunt necessarii ad hunc actum. Tertio intelligitur quomodo illa passio miseriae in nobis reducatur ad mediocritatem per hanc virtutem; etenim misericordia per se primo inclinat ad illam voluntatem honestam, quam diximus ; ex consequenti vero moderatur illam passionem, nimirum, ut tanta sit et talis, quanta et qualis necessaria est et conveniens ad prompte et delectabiliter exercen dam voluntatem illam honestam.
Sectio 2
Quid sit objectum formale motivum misericordiae, et an sit virtus a charitate distincta
1. Tria supponuntur. — In praecedenti sectione, explicavimus objectum materiale et actum misericordiae, propter eorum conjunctionem ; hic exponemus simul objectum formale et habitum, quia conjuncta sunt; prius vero nonnulla supponenda sunt : primum est, objectum formale hujus virtutis esse aliquid honestum ; sunt enim actus misericordiae, et ejus materia, rationi consentanea, ac sub honesta ratione appeti possunt. Secundum est. illis actibus generari habitum qui sit virtus vera, quia actus illi sunt difficiles ac honesti per se primo et ex objecto. Tertium est, hanc virtutem praecipue esse in voluntate, primo, quia de omni virtute ita censuimus 1. 2; secundo, quia praecipue refertur ad alterum; tertio quia voluntas non est satis propensa ad succurrendum aliorum miseriis. Non est tamen negandum generari in nobis in appetitu sensitivo aliquem habitum, quo disponatur ad cooperandum voluntati, atque adeo ad miserendum ; atque id constat ex generali doctrina de Virtutibus, in 1. 2; tum etiam quia hic procedunt rationes factae de voluntate; solum est differentia, quod in voluntate insuper reperiri possit misericordia infusa.
2. Coincidere misericordiam cum charitate, arguitur multipliciter. — His positis, superest jam exponamus quod sit objectum formale hujus virtutis, atque adeo quae sit haec virtus in specie, quod optime praestabitur in comparatione ad charitatem, etenim videtur ab illa 663 DISPUT. non distingui. Primo, quia si spectes primarium finem vel actum hujus virtutis, ille est subvenire miseriae ; hic autem actus est beneficentia quaedam ; benefacere autem proprius actus charitatis est ; nam intrinsece et immediate oritur ex bene velle. Item charitas, quae inclinat ad benefaciendum, maxime iuclinat ad benefaciendum indigenti. Rursus benefacere anico cum non indiget, est actus charitatis; ergo multo magis cum indiget. Ad haec, deficere in hoc actu subveniendi est plane deficere in ipso amore; ergo e contrario, etc. Tandemsi actum tristitiae vel compassionis spectes, ille necessario revocandus est ad amorem ; nam tristitia de malo oritur ex odio ipsius mali, et odium ex amore boni ejusdem subjecti ; unde ct gaudium de bono proximi est actus charitatis; et e contrario tristitia de bono proximi immediate est contra charitatem.
3. Prima sententia id affir nans. — Propter haec esse potest prima sententia, quae affirmat misericordiam esse charitatem inadaequate conceptam, et applicatam ad proximum indigentem, et inclinantem ad benefaciendum illi, et ut sic vocari misericordiam. Haec sententia potest tribui D. Thomae 2. 2, q. 30, qui, numerans misericordiam inter effectus charitatis, non est credendus voluisse numerare omnes actus a charitate imperatos; oportuisset enim ut numeraret omnes virtutes; ergo intelligit de actu ipso elicito; et articulo secundo ad primum indicat in Deo idem esse amare et misereri.
4. Vera sententia negans, cum D. Thoma et aliis. — Nihilominus contraria sententia est communis: divi Thomae, citata quaestione trigesima, articulo tertio et quarto, et quaestione trigesima secunda, artieulo primo, ubi alii Theologi. Probatur conclusio solvendo rationes factas, et explicando simul motivum hujus virtutis. Concludunt enim rationes factae, quasi materialiter posse charitatem sub suo motivo efficere omnem externum actum, quem facit misericordia, atque adeo versari circa totam materiam ejus. Dices charitatem posse aliquo modo dolere de miseria proximi, non tamen subvenire nisi per misericordiam. Contra, nam hoc gratis dicitur, et oppositum concludunt rationes factae, et patet ex vi et cffiracia charitatis, quae non verbo, sed opere diligit; non tamen concludunt dictae rationes, in assignata materia et actibus misericordiae solum inveniri motivum honestum charitatis. Nam praeter illud potest reperiri aliud, quod ad misericordiam pertinet, et per quod misericor- dia a charitate distinguatur ; motivum enim charitatis est ratio amicitiae, et illud etiam debet esse proximum mctivum in beneficentia, quae est immediate a charitate ; tamen, seclusa amicitiae ratione, hoc ipsum, quod est subvenire rationali naturae indigenti, est per se honestum, et consentaneum rationi ; et ablata omni consideratione amicitiae et amoris, talis miseria per se movet hominem ad honestam compassionem ; et hoc motivum potest per se pertinere ad aliquam virtutem, et eam vocamus misericordiam. Et confirmatur, quia licet charitas possit suo motivo formali praestare ea quae ad alias virtutes pertinent , ut patet iu poenitentia, religione, liberalitate, etc., nihilominus ponuntur hae virtutes propter specialia motiva formalia ; ergo idem pariter censendum erit in virtute misericordiae ; quod tandem sic explicatur, nam charitas respicit proximum ut bonum , et, ut sic, communicat cum eo bona; at vero misericordia respicit ut miserum, et quodammodo quasi indignum benevolentia , in quo est specialis difficultas , et maxima quaedam honestas in illa vincenda.
Sectio 3
In quo gradu perfectionis sit virtus misericordiae
1. Misericordia est inferior virtutibus Theologicis. — Misericordia commendationibus ipsae etiam sacrae Litterae redundant ; ex als vero scriptoribus legi possunt, quos citat Clichtov., in Damascen., libro secundo Fidei Orthod.. capite decimo quarto. Hoc vero loco solum comparaio facienda est cum Theologicis virtutibus; nam de reliquis hactenus non est institutus sermo, quare nequit cum illis commode comparari. Si igitur comparetur misericordia cum Theologicis virtutibus, constat ab eis superari in perfectione. Ita divus Thomas, secunda secundae, articulo quarto quaestionis 30. Primo, nam Theologicis virtutibus immediatc conjungimur ultimo fini. Secundo, oarum objecta et actus sunt perfectiora ; objectum enim est Deus, quom immediate attingunt actus earum.
2. Opponitur locus D. Thoma. — Cajetani erplicaio. — Rejicitur multipliciter. — Sed hanc veritatem, per se facilem, reddidit obscuram Sanctus Thomas, articulo quarto citato, dicens misericordiam secundum se esse maximam virtutem ; et cum illo addito videtur eam praeferre charitati, quamvis in ordine ad habentem, sen secundum nos, perfectior sit charitas. In qua doctrina explicanda, inquit Cajetanus, considerare virtutem aliquam secundum se, esse considerare perfectionem ejus abstrahendo omnem habitudinem ad objectum et subjectum, et sic consideratam misericordiam esse perfectiorem charitate, quamvis in Deo dicatur melior, quia charitatem includit. Quae neque vere, neque consequenter dicta sunt. Primum enim impossibile est considerare perfectionem virtutis praeciso ordine ad objectum : hoc enim ablato, neque manet species virtutis, neque ulla distinctio; nulla ergo fieri potest comparatio. Item perfectio virtutis ex actibus pensatur, actus vero in aiquo objecto versatur. Unde neque ipse Cajetanus potuit explicare perfectionem misericordiae, nisi in ordine ad actus et objecta. Deinde si misericordia praecise sumpta, neque in Deo neque in nobis est perfectior, ubi obtinet illam excellentiam? Tandem quod ultimo dicit, non defendit D. Thomam, nam eadem ratione in nobis misericordia erit perfectior charitate, quatenus eam includit.
3. Aliorum Thomistarum expostio.— Objectionà satisfit. —Aliter igitur explicatur dicta distinctio , misericordiam secundum se consideratam, nihil aliud esse quam m:sericordiam abstractam ab omni imperfectione quam habct ex creaturis, et ab omni perfectione extrinseca, sel solum secundum illam quam habet ex propria ratione formal ; et hoc sensu videtur velle divus Thomas misericordiam esse meliorem charitate; quia misericordia secundum se dicit virtutem sublevativam miseriae ; ergo misericordia summa in sua ratione dicit virtutem sublevativam omnis miseriae; ergo actum purum infinite perfectum ac potentem. Quapropter haec virtus dicitur maxime propria Dei, et opera misericordiae dicuntur superare reliqua, Psal. 114. Dices neque misericordiam Dei posse sublevare omnem meseriam, quia non potest a creatura auferre omnem imperfectionem. Respondetur simpliciter posse auferre omnem miseriam, quae auferri potest. et hoc satis est ut talis misericordia requirat infinitam perfectionem simpiciter.
4. Rejicitur promima eapositio, et ostenditur multipliciter charitatem simpliciter preecellere msericordie. — Haec sententia defenditur a multis Thomistis, sed non placet. Unce censeo charitatem , comparatam secundum se cum misericordia, esse simpliciter meliorem, atque adeo in Deo comparando attributa eo modo quo a nobis distinguuntur, excellentius attributum esse charitatem. Primo, quia est fons misericordiae. Secundo, quia etiam ipsi Deo melius est summo amore sibi conjungi, quam aliorum misereri. Tertio, quia melius est objectum charitatis, et ejus actus. Quarto, quia id excellentiee, quod videtur esse in misericordia, eminentiori modo est in charitate; nam sicut misericordia est sublevativa miseriae, ita charitas benefactiva ; unde charitas in suo conceptu summe perfecta est, et infinite communicativa omnis perfectionis ; quod etiam requirit actum purum et infinitam potentiam. Praeterea in hoc excellit charitas, quia non solum ad externam communicationem, sed ad eam etiam quae intra Deum est, inclinat. Unde non solum communicat perfectionem finitam in infinitum, sed etiam perfectionem simpliciter infinitam per processiones ad intra; nam, licet illae non sint a voluntate libera, sunt tamen rropensioni ipsius voluntatis consentanea; et ea quae est per amorem. est a charitate, quamvis per modum naturae influente.
5. Quo sensu D. Thomas misericordiam praeferat charitati. — Ad divum igitur Thomam respondetur, non simpliciter, sed secundum quid praetulisse misericorliam charitati, eas secundum se considerando; quia charitas per se non dicit rationem superioris , sed est inter aequales: at misericordia . quia respicit miseriam , secundum se importat quamdam excellentiam, praecipue si intelligatur perfecta, et poteus perficere actum suum ; et quia hoc non requirit misericordia secundum nos, ant pront in nobis est, ideo, ut sic, nullo modo dicit superare charitatem. Atque hinc etiam fit ut per se Deo conveniat, aliis quasi per accidens; et praecipue id dicitur comparando misericordiam ad interitum et punitionem, quia misereri oritur ab intrinseco ex visceribus Dei, punire vero ab extrinseco ex hominum meritis. Sed quaeres an saltem respectu fidei et spei misericordia sccundum se dici possit perfectior. Respondetur sine dubio superare illas in hoc, quod in proprio conceptu non includit imperfectionem , sed perfectionem simpliciter; fides vero er spes, propter modum tendendi in objectum, dicunt imperfectionem , et non possunt esse in Deo formaliter, in quo non solum a-misericordia, sed etiam a justitia et omnibus perfectionibus simpliciter superantur ; nihilominus tamen in nobis perfectiores sunt fides et spes, quia illa misericordiae ratio contracta est ad imperfec- tum statum, et aliunde illae excedunt in objecti dignitate.