Disputatio 5
Disputatio 5
De praeceptis charitatis
Nonnulla quae circa haec charitatis praecepta late hic agitari poterant, ideo vel omnino hic omittimus, vel breviter quidem attingimus, quia communia sunt praeceptis aliarum virtutum fidei, spei et poenitentiae, de quibus jam satis in propriis materiis. Caetera, quae hujus loci sunt propria, eo ordine prosequemur, ut in hac disputatione de iuternis praeceptis, postea de peccatis contrariis , tandem de exterioribus praeceptis, contrariisque peccatis disseramus.
Sectio 1
Utrum sit praeceptum datum de diligendo deo super omnia
I. Prima conclusio. — Dico primo: omnibus hominibus impositum est hoc praeceptum. Constat Deuteron. sexto: "Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo" ; Matthaei 10 et 22 : "Hoc est primum, et maximum mandatum". Dicitur autem primum, non quod primum locum teneat in Decalogo, ut quidam volunt, sed quia est praecipuum, et eminenter continet reliqua. Unde proprie non continetur inter praecepta Decalogi, sed supponitur tanquam omnium fundamentum, ut docet divus Thomas, prima secundae, quaestione 100, articulo tertio, et secunda secundae, quaestione 44, articulo primo ; Conradus, illo articulo tertio; et Burgens., Exodi 20, in addit. 1. Et traditur in materia de legibus, ac patet Deuteron. sexto, et Exod. 20. Ratio conclusionis est, quia hujusmodi dilectio est medium necessarium ad salutem, ut patet ex materia de Gratia : omnia autem talia media cadunt in praeceptum. Sed contra, nam finis praecepti non cadit in praeceptum; finis autem praecepti est charitas, 1 ad Timot. 1: "finis praecepti est charitas". Respondetur illud esse verum de fine extrinseco, quia materia praecepti distinguitur ; secus vero est de eo praecepto, cujus materia est actus circa ipsum finem?.
2. Secunda conclusio tripartita. — Dico se- cundo : hoc praeceptum, ut spectat ad Deum finem naturae, naturale est, et ut ad Deum finem gratiae, simpliciter supernaturale, etsi connaturalis sit ipsi gratiae. Prior pars probatur, qu;a jus naturale est de his bonis ad quae homo natura sua inclinatur, teste D. Thoma, prima secundae, quaestione trigesima quarta; sed ad hunc amorem homo natura sua inclinatur, ut supra, disputatione prima, sectione quinta, ostensum est; ergo. Secundo, homo ex lege naturae tenetur diligere Deum, sicut et honorare, et cognoscere ; ergo eadem lege tenetur amare Deum aut supra se, aut aeque, aut infra se. Haec duo ultima dici nequeunt, quia impossibile est actum inordinatum praecipi lege naturae ; ergo tenetur diligere super omnia.Tertio, lex naturae obligat ad amandum honestum super omne aliud bonum, et praetermittere omne commodum, ne contra honestum faciamus; ergo maxime cadit haec obligatio in bonum maxime honestum, et quod est finis totius honestatis. Ultimo, quia alioquin stando in lege naturae, nullum esset peccatum mortale, quod est error. Sequela patet, quia ratio peccati mortalis in hoc maxime consistit, quod est contrarium dilectioni super omnia.
3. Secunda pars conclusionis est de fide, pro qua vide l. 9 de Grat., c. 6, et lib. 6, c. 8. — Tertia pars ostenditur. — Secunda pars est certa, et dc fide, ex principiis positis in materia de Gratia, ubi ostendimus actus fidei, spei et charitatis esse supernaturales, et praecepta quibus praecipiuntur, non posse pro viribus naturae impleri, inter quos actus perfectissimus est iste amor. In qua re erravit Cajetanus, exponens, illa verba: Diliges Dominum Dewn twwum, non intelligi ce dilectione quae est ex charitate; nam ibi est sermo de summo mandato, et perfectissimo amore, cui respondet vita aeterna. Item erravit Almaynus, tractatu de Charitate, capite 9, ubi dicit posse servari hoc praeceptum naturaliter ; quod etiam tribuitur aliis Theologis, in 3, distinct. ?8. dicentibus Decalogi praecepta esse naturalia quoad substantiam. Sed sententia Almayni erronea est; nam simpliciter dicendum est hoc praeceptum esse supernaturale, nec posse servari sine gratia, ut tradunt omnes Theologi' et livus Thomas, prima secundae, quaestione 100, articulo secundo. An vero actus sit supernaturalis quoad substantiam, in opinio- ne est, quamvis longe probabilius sit esse supernaturalem in substantia! Ultima pars clara est; nam finis ultimus connaturalis gratiae est Deus clare visus; unde supernaturalis cognitio, et amor sunt veluti proprietates gratiae; ergo et praecepta, quae de his actibus dantur. Unde hac ratione praeceptum hoc obligavit in lege naturae. Videantur dicta in simili de praecepto fidei, disp. 13.
Sectio 2
Ad quid obliget hoc praeceptum
1. Primum dubium, quid importet particula, super omnia. in praecepto charitatis. — Praecipua difficultas est, quam obligationem imponat illa particula super omnia, in qua duo sunt certa. Primum, praecipi, illo verbo, ut objective diligamus Deum magis quam alia, quia majora bona illi debemus velle, scilicet, divinum esse, divinos honores. Secundo, praecipi etiam ut appretiative magis diligatur, id est, ut ultimus finis, et ita firmiter, ut paratus sit homo ex vi hujus amoris ad faciendum omnia quae necessaria sunt ad hunc finem obtinendum, et ad conservandum ejus amorem, et negligenda omnia quae repugnant huic fini, quam vim habent verba illa : Ex toto corde, et ea tota anima tua. (Vide, si placet, de particula super omnia, 1.1 de Grat., c. 31, an. 9).
2. Non importat intensionem actus. — Difficultas tamen est, an teneamur ratione illius particulae diligere summa intensione. Sed breviter dico, hoc praecepto non exigi a nobis certum aliquem intensionis terminum, seu gradum, atque adeo non teneri nos ad hanc summam intensionem?. Primum, quia solum petitur a nobis verus et absolutus amor Dei, ut ultimus finis gratiae et naturae, in quem omnia referamus; sed hic actus potest esse sine certa intensione, praeter minimam, si forte actus et habitus illam patura sua determinant ?. Minor patet, quia illa perfectio dilectionis Dei pertinet ad speciem et naturam talis actus, qui salvatur in quamvis intensione. Secundo, si requiratur certa intensio, peto in quo gradu: nam praeceptum debet esse clarum. Dices re- quiri in summa. Sed contra ; nam hic gradus vel sumitur simpliciter summus, et hoc non, tum quia nullus est talis gradus in charitate; tum quia licet esset, non possumus illum habere ; alias oporteret ad servandum hoc praeceptum tam intense amare Deum, quantum amat anima Christi; vel intelligitur respective, comparando intensionem hujus amoris ad intensionem aliorum amorum, qui sunt in homine ; sed neque hoc dicitur probabiliter, quia talis obligatio, neque ex sacra Scriptura, neque ex traditione, neque ex eerta ratione colligitur. Secundo, quia vel haec obligatio est per se, vel per accidens, ratione periculi, ne, si creatura ametur intensius, Deus vincatur ab amore creatura. Primum, non per se. quia praecepta non obligant ad conatum potentiae, neque ad istas comparationes, vel respectus, praecipue cum fere non sit homini intelligibile quem actum eliciat intensiorem. Secundum accidere fortasse potest aliquando, sicut tenetur homo vitare omnes occasiones peccandi ; tamen hoc neque semper neque regulariter accidit, quia, ut supra dixi, hic amor de se est constantior et firmior; tum quia alias deberet homo cadem ratione frequentius exercere actus amoris Dei quam creaturae, ne se exponeret illi periculo.
3. Confirmatur primo data resolutio.— Unde confirmatur, nam vel haec major intensio intelligitur in actu, vel in habitu; non primum, quia sicut possem nunc actu diligere creaturam, et non Deum, ita possem elicere actum amoris creaturae intensiorem sine peccato ; neque oportet habere semper respectum ad actus amoris Dei, qui praecesserunt ; nam illud est onus gratis impositum, et intolerabile; alias necesse esset eum, qui intensiori actu peccavit, intensiori etiam actu converti, ut possit justificari, quod est impossibile. Neque etiam secundum dici potest de habitu; tum quia praecepta non dantur per se de habitibus, ut jam dicam; tum quia habitus proportionantur actibus. Confirmatur adhuc, nam ex opposita sententia sequuntur multa incommoda ; semper enim mater dubitare posset an peccet mortaliter diligendo filium; sequitur item actum alias honestum propter solam intensionem fieri malum; et veniale peccatum ex objecto, ex sola intensione fieri mortale. Tertio, hoc praeceptum ad majorem intensionem obligaret unum hominem quam alium, solum quia majori affectu diligit res alias.
4. Extenditur eadem resolutio comparata ad charitatem proximi. — Addo ultimo : si comparatio fiat inter actus charitatis, non solum non est praeceptum, sed neque consilium positive diligere intensius Deum quam proximum, ut patet ex dictis disputatione 1, sect. 4; nam charitas potest esse aeque intensa respectu Dei et proximi, et consilium est diligere ex tota intensione charitatis, tam Deum quam proximum ; dico positive, nam negative consilium erit neminem intensius diligere, quam Deum.
5. Secundum dubium, an modus charitatis cadat sub precepto. — Hinc expeditur illud dubium, de quo Theologi, cum D. Thoma 1. 2. quaestione 100, art. 10, an modus charitatis cadat sub praeceptum. Hic modus charitatis intelligi potest vel respectu actus eliciti a charitate, vel quasi modificati ab illa; hoc secundo modo , modus charitatis non cadit per se in praeceptum, quia praecepta obligant ad substantiam actus in ordine ad fines proximos ; relatio vero in finem ultimum facta ab operante per se non est nisi ad honestatem, neque cadit in praceptum, ut in 1. 2, in materia de Bonitate et malitia humanorum actuum, ostensum est, disp. 6, sect. 1. Alio autem sensu varii modi intelligi possunt in actu charitatis, qui ad duo capita revocantur : quidam enim sunt modi essentiales, ut esse amorem appretiative summum, et propter talem bonitatem, etc. Et hujusmodi cadunt in praeceptum, quia pertinent ad substantiam ejus; alii vero sunt accidentales modi, ut duratio, intensio, etc. Et hi non cadunt in praceptum, ut diximus.
6. Tertium dubium, an sit preceptum de halitu charitatis. — Tertio, dubitari potest an non solum obligemur hoc praecepto ad actus eliciendos, sed etiam ad comparandos habitus. Affirmat Marsilius. in 2, quaestione 18; Paludanus, in 3, distinct. 37, quaestione 2, articul. 2. Respondetur tamen hic nullam posse esse controversiam ; omnia enim praecepta per se primo dantur de actibus, quia solum dantur de iis quae sunt in nostra potestate; de habitibus vero non dantur, nisi quatenus pendent ex actibus nostris, vel consequuntur illos, ut in simili diximus in materia de Fide, disp. 13, sect. 5, num. 9.
7. Quartum dubium, an em preecepto dicto exterior aliqua obligatio oriatur.— Ultimo, du- bitari potest an ex hoc praecepto, qui per sce est de actu interiori, oriatur obligatio ad aliquem actum exteriorem erga Deum. Respondetur dupliciter posse intelligi hoc praeceptum obligare ad actum externum: primo, remote per modum operantis ; et hoc modo omnia praecepta dici possunt pertinere ad charitatem, quia omnia sunt necessaria ad servandam charitatem, ct radicantur in ea, qua de causa dicitur : Qui non diligit me, sermones meos non servat. Alio modo intelligi potest proxime et proprie, et hoc modo raro quidem, sed interdum potest obligare hoc praeceptum ad actum externum, quia sicut amicitia erga homines requirit aliquando opera externa, ita et amicitia erga Denum, quando illa sunt ad ejus honorem necessaria, ut sequenti sectione dicemus. Verum est vix posse assignari aliquem actum externum, qui non possit sub aliqua alia ratione immediate oriri ab alia virtute; nihilominus obligatio propria exercendi talem actum oriri potest ex charitate.
Sectio 3
Quando obliget hoc praeceptum
1. Prima conclusio. — Refellitur ut erronea. — Secunda sententia etiam. — Tertia eaploditur ut dimimtta. — ln hoc praecepto virtute continetur aliquid negativum, ut non habere Deum odio, et sic obligat semper et pro semper. Difficultas vero est de affirmativo, id est de eliciendo actu amoris. Quidam igitur, in quibus est Capreolus, 2, dist. 18, quaest. unic., art. 3, ad 2 Scoti contra 4 conclus. ; Conrad., 1. 2, quaest. 100, art. 10, volunt obligare quandocumque obligat aliud praeceptum, quia nullum aliud potest perfecte adimpleri, nisi intercedat charitas ; verbi gratia, si obligat praeceptum eleemosynae, obligare etiam praeceptum charitatis ut imperet eleemosynam ; quod si quis det eleemosynam sine tali amore, eum transgredi non quidem praeceptum eleemosynae, sed charitatis. Sed errant, nullum enim est probabile fundamentum hujus obligationis, cum ille actus non sit necessarius ad servandum aliud praeceptum. Praeterea repugnant omnibus Theologis. Alii affirmant diebus festis, ut Scot., in 4, distinct. 27, quaestione unica; Tabiena, verbo Charitas, quaest. 20; Angelus, verbo Feria, num. 41; Gabriel, in 3, distinct. 37, quaest. unic., art. 3; Almainus, quaest. unica. Sed errant; etenim nulla ratio est quae prae- scribat illud tempus, neque lex divina positiva, cum dies festi sint determinati lege humana positiva, quae per se non determinat de actibus interioribus, nisi quatenus sunt necessarii ad exteriores; omnia autem quae exterius perficiuntur diebus festis, perfici possunt sine hoc actu amoris Der. Ita Div. Thomas 2. 2, quaest. 100. art. 4, ubi Cajetanus et alii ; Sotus, lib. 2 de Justitia, quaest. 4, art. 4; Navarr., iu Sum., cap. 11 et 13. Praeterea alii docent obligare in articulo mortis. in quo per se loquendo videtur obligare; tamen totam obhgationem rejicere in illud tempus, plane repugnat tanti praecepti dignitati; plus enim requirit divinae amicitiae ratio; tum quia divina praecepta saepius obligant ; tum quia hic amor debet esse regula et principium necessarium actionum ; ergo inordinatum est rejicere illum in finem vitae. (Consulatur auctor disp. 15 de Paen., sect. 6, anum. 3.) DGA. Quarta sententia cum. suis modificat onibus. — Non placet. — Attritio sufficiens ut adultus accedat ad beptismum, de quo auctore, disp. ?8, de Sacr., sect. 9. — Detempore martyrii idem auctor. disp. 99 de Sacram., sect. 2, parag. Potest tamen. — Tandem alii concedunt obligare in primo instanti usus rationis, postea vero in quibusdam eventibus. Primo, si baptismus sit ab adulto suscipiendus. Sic Sotus , libro prime de Natura et gratia, capite 22, et libro 2 de Justitia, quaest. 3, art. 10. Secundo, si adeundum sit martyrium, vel aliud difficile, et egregium opus inchoandum ; sic Sotus ihidem. Tertio, quando aliquod insigne beneficium a Deo recipimus; sie Sotus, eodem art. 10; et Medina, libro 1 Summae, c. 14. Quarto, cum conspicimus injuriam honori divino fieri, et possemus impedire. Ita Sotus, citatis locis, et Navarr., Summ., cap. 11, num. 1. Caeterum haec non placet, et quidem primum illud de instanti isus rationis satis rejectum est in 1. 2. Rursus primus casus non est verus, etiam si is qui accedit ad baptismum, antea non habuerit contritionem. Ratio est, nam qui accedit ad baptismum solum tenetur ita se disponere, ut digne recipiat; hoc autem praestabit si attritionem habeat, ut satis constat ex materia de baptismo. Major constat ex generali lege sacramentorum ; neque enim est hic, unde aliam peculiarem obhgationem fingamus ; quod enim ait Sotus, militem, cum pririum militiae ascribitur, debere se et omnia sua referre in principem, parum urget ad tantam obligationem inducendam ; satis enim est babere propositum sequendi militiam, et ea praestandi ad quae boni milites tenentur, quod praestari potest sine hoc actu amoris. Ad haec in martyrio nihil est certum, nam si quis jam probabiliter sit in gratia, erit obligatio communis etiam iis qui sunt in articulo mortis, nisi per accidens aliquid aliud sit magis necessarium propter difficultatem operis, ut jam dicam ; quod vero additur de opere egregio inchoando, sine fundamento dicitur; satis enim erit orare, vel quid simile facere. Tertius casus non est verus, quia post acceptum beneficium satis erit gratias agere, ut satisfaciat praecepto, et ad hoc non statim obligatur homo sub mortal. Ultimus casus neque ipsi Soto videtur sufficiens, sed addit Navarr. supra, num. 9, tunc obligare amorem Dei, quando obligat amor proximi. Sed neque hoc verum est, quia potest actus amoris proximi exerceri sine actu amoris Dei.
3. Praenotatio pro vera sententia. — Prima conclusio. — Obligatio igitur temporis pro quo obligat praeceptum affirmativum, assignari potest vel per se ratione honestatis vel necessitatis ipsius operis praecepti, vel propter aliud ad quod interdum est necessarium, ut cum homo obligatur ad orandum propter tentationem occurrentem. Dico igitur primo: propter occurrentem extrinsecam necessitatem, duohus modis obligari potest homo ad eliciendum actum amoris Dei super omnia ; primo, si necesse sit contritionem habere, ut in articulo mortis, pracipue si quis haberet conscientiam peccati mortalis, et credo obligare etiam si sit copia confessoris, propter gravi-simum negotium, ct periculum salutis aeternae, in quo excludendum est omne dubium, quoad fieri potest, ut in materia de poenitentia dicitur '. Secundo, si necessarium sit ministrare ex officio, vel recipere sacramentum, eum qui conscientiam habet peccati mortalis, et non confitetur vel quia non potest, vel quia non vult. Alii addunt tempus gravissimae tentationis, praecipue si quis judicaret esse opportunissimum remedium, et quasi necessarium medium, se ad gratiam disponere, vel ad amorem Dei se excitare ad vincendam tentationem ; quod interdum fortasse probabile est, raro tamen moraliter accidit. Item erit si occurant similes actus, in quibus propter extrinsecam rationem necessarium sit uti divino amore, et comparare Dei amicitiam, tanquam convenientem dispositionem ad talem finem: tamen, quia in his casibus praeceptum amoris Dei non obligat ratione sui, sed alterius, ejus omissio non est peccatum contra hoc praeceptum, sed contra illud ratione cujus est necessarium.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo : aliquando praeceptum hoc per se obligat. Ratio est, quia hoc praeceptum per se habet vim obligandi ; ergo habet per se tempus necessarium. Item amor Dei per se est necessarius ad salutem. Caeterum articulus temporis non tam affirmative quam negative assignari potest: sicut in praecepto restitutionis dicitur obligare ad non multum differendam restitutionem, licet non possit assignari primum instans restitutionis , ita dico post usum rationis teneri homincm non multum differre actum amoris, praecipue ut cognovit Deum esse ultimum finem, et esse sic diligendum; hinc sequitur, etiam post primum actum, teneri hominem non prorsus cessare tota vita ab hoc amore, sed aliquando illum iterare, propter rationes factas contra tertiam sententiam; est enim consentaneum, ut Dei amor, propter quem creatus est homo, et qui est ultimus finis actionum, non semel tantum ac iterum in tota vita habeatur. Quare, qui per multos annos non exercet hunc amorem, delinquit contra hunc praeceptum ; quantum vero futurum sit hoc tempus, prudentiae relinquendum est. (Similem quaestionem disputat auctor de Praecepto poenit., disp. 15, a sect. 4, et de Praecepto orationis, l. 1 de Orat., c. ultimo.)
Sectio 4
Utrum detur praeceptum charitatis de proximi dilectione
l. Prima assertio. — Dico primo: tenemur sub praecepto diligere proximum sicut nos ipsos. Est de fide, Matthaei 22: "Diliges proximum tuum sicut teipsum" ; ubi particula illa, sicut, significat similitudinem, non omnimodam equalitatem, ut exponunt Hieronymus, D. Thomas et reliqui Theologi ; nomine vero proximi quid intelligendum sit, jam supra exposuimus, disp. 1, sect. 1, a num. 3.
2. Secunda. — Dico secundo: Praeceptum hoc et naturale est et supernaturale, prout in actum naturalem vel supernaturalem cadit. Prior pars satis constat, et quia id dictat ratio naturalis, et quia nihil est magis necessarium ad generis humani conservationem, pacem et justitiam tutandam; et quia alioquin nunquam contra proximum peccaremus, ut in simili supra, sectione prima, numero secundo, arguebamus de Deo. Posterior pars est contra Cajetanum, qui, Deuteronom. 6, et Matth. 22 exponens, hoc praeceptum dicit solum intelligi de dilectione naturali, quia supernaturali dilectione nunquam tenemur diligere proximum ; consentit fere Navarr., c. 14, n. 8 et 9.
3. Errant pradicti auctores. — Sed errant, nam Patres et Theologi aeque numerzant hoc praeceptum inter ea quae ad charitatem infusam spectant; et Christus, Matth. 22, utrumque aeque conjungit, nec est verisimile in uno loqui de uno genere amoris, in alio de altero: imo expresse subjungit: "Secundum autem simile est huic" ; et Joannis 15: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem" ; ergo divinum et supernaturale; et deinde: "Sicut et ego dilexi vos" ; ipse autem supernaturali amore et in ordine ad supernaturalem beatitudinem nos dilexit. Unde Paulus dixit dilectionem proximi esse observationem totius legis, quia est necessario conjuncta cum charitate Dei. Quapropter Augustinus, 8 de Trinitate, cap. T, observat, licet necessarium sit duo praecepta charitatis servare, Dei, et proximi, tamen saepe in sacra Scriptura unum poni ut sufficiens, quia non potest ab alio separari. Unde sumitur ratio; nam tenemur diligere ex charitate Deum ; ergo eodem modo tenemur dilgere proximum propter Deum, quia tenemur dliligere proximos, ut consortes beatitudinis supernaturalis, et consequenter illis praestare beneficia necessaria non tantum ad naturae bonum, sed etiam ad supernaturalem beatitudinem. :
4. Quando obliget preceptum amoris erga proaimum. — Difficultas est quando obliget hoc praeceptum. Breviter de utroque amore, naturali et supernaturali, in genere dico, quod spectat ad exercitium internorum actuum, per se non obligari nos ad illum actum eliciendum, in illo sistendo, id est, propter amandum tantum, sicut diximus de amore Dei. Ratio differentiae est, quia amor internus per se non patet proximo, sicut patet Deo. Item amor Dei per se est quidam cultus Deo debitus, non vero sic est amor proximi. Hinc fit hunc amorem internum solum cadere in praeceptum, vel quando necessarius est ad opus externum, et beneficium proximo praestandum, vel ad vitandum odium et offensionem proximi, unde tunc obligabit, quando occurrerit necessitas misericordias, de qua supra, vel necessitas vitandi odium, periculum, etc.; ct tunc tantum obligari ad hunc actum, quantum ad hos fines fuerit necessarium. Et huc spectant multa quae de obligationibus charitatis in proximos tradunt scribentes ', et infra disput. 9 occurrent. Unde ulterius fit ut regulariter sufficiat amor naturalis, hic enim sufhicit ad opera quae frequenter occurrunt ; saepe tamen oportebit hunc actum esse supernaturalem, quando vel opus est valde difficile et supernaturale, vel est tam magna tentatio, aut periculum odii et vindictae, ut moraliter nonnisi supernaturali amore vinci posse credatur.
Sectio 5
Utrum hoc praeceptum etiam ad inimicos amandum et peccatores obliget
Prima conclusio. — Hoc loco sermo est de peccateribus viatoribus, ut supra notavimus; nomine autem inimcorum intelligentur iia quibus injuriam passi sumus, vel qui nos odio prosequuntur.
1. Dico primo: ex vi hujus praecepti tenemur non odisse peccatores, etiam inimicos. Est de fide; ratio vero est, quia isti sunt proximi; at odium proximi est intrinsece malum; est enim odium rei bonae c«t per se amabilis. Est autem sermo de peccatoribus non formaliter, sed ut quidam homines sunt ; culpa enim odio haberi potest. Sed contra: nam licitum est interdum desiderare malum peccatoribus, ut Psalmo 9: "Convertantur peccatores in infernum" ; et 168: Psal. "Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus" ; Psal. "cum judicatur, exeat condemnatus", etc. ; ad Galat. 5: "Utinam abscindantur qui vos conturbant" ; et similis locutio frequens est iu sacra Scriptura. Item Christiani sine scrupulo desiderant mortem inimicis Ecclesiae ; hoc autem desiderium est quoddam odium. Respondetur primo ad illa Scripturae testimonia, ut in illis sit sensus non optantis, sed praedicentis ; secundo, ut sit sensus optantis, si malum referatur ad culpam, non ad personam, ita ut culpae destructio, non personae desideretur. Tertio, ut sit sensus optantis malum ipsi persona, non ex odio, sed ex aliquo honesto fine vel necessitatis, vel justae vindictae divinae.
2. Secunda conclusio. — Ex quo dico ulte- rius, interdum licere desiderare malum temporale proximo propter bonum finem, id est, propter ipsius commodum, vel ad vitandum majus malum. Ratio est, quia malum poenae non est intrinsece malum, atque adeo neque intrinsece charitati contrarium; et si sit interdum necessarium ad bonum simpliciter , vel utilius, ut sic potius est bonum. Adde, quia licet velle illum finem; ergo et medium consentaneum. Sed duo in his desideriis servanda sunt, alterum tantum licere ad justum et honestum finem, et ideo tantum et tale malum licere desiderare, quantum ad talem finem necessarium est; quare per se nunquam licet desiderare viatori poenam aeternam, quia per se non est medium ad ullum bonum, licet interdum liceat permittere illam. Communiter etiam in his desideriis intelligitur tacita conditio, nempe, si alia via provideri non potest bono proximorum. Aiterum est, aliquando licere desiderare aliquod malum proximo, quod non licet inferre; non enim quidquid licet mihi optare uc eveniat, licet mihi facere, ut patet de proximi morte. Ratio est, quia multa interdum licite fiurt ab alio, quae a me non possunt licite fieri, quia careo jure et potestate; desiderium crgo est ut unumquodque per legitimas causas fiat.
3. Tertia conclusio suadetur multipliciter. — Dico tertio: ex hoc praecepto tenemur positive amare peccatores, etiam inimicos. Constat Matth. 5: "Diligite inimicos vestros", quae verba non tantum consilium sed praceptum continent, ut exponunt ibi Patres, idemque habetur ex doctrina Conciliorum Carthag. IV, c. 93, et Agathens., c. 22. Ratio vero est, quia inimicus est proximus et capax beatitudinis. Deinde, quod. tibi non vis, alteri ne facias ; at omnes volumus amari, etiam ab his quos offendimus. Adde quod vindictam sumere ab inimicis propria auctoritate, est contra rationem naturalem ; ergo et appetitus vindictae, cui contrarius est hic amor. Tandem hic amor est maxime necessarius ad conservandam justitiam, et pacem inter homines, ad quem finem referuntur praecepta secundae tabulae.
4. Primum corollarium: praeceptum diligendi inimicos non solum est positivum diviniwmn, sed etiam naturale. — Et hinc constat praeceptum hoc non esse tantum positivum divinum, sed etiam naturale, tum etiam quia lex Evangelica non addidit praecepta moralia positiva, praeter ea quae sunt sacramentorum, ex prima secundae, quaestion. 108. Unde et philosophi hoc praeceptum agnoverunt. Dices impossibile esse ratione naturali persuaderi inimicum esse ex praecepto diligendum, quia nulla ratio boni, quae sit naturalis , apparet in tali objecto. Deinde difficilius id est quam ut possit per naturam perfici; est enim heroicae virtutis, ut ait Augustinus, serm. 6 et9in Psalm. 118. Ad primum negandum est assumptum ; ipsa enim humana natura est sufficiens ratio diligendi; deinde etiam Deus, ut est auctor naturae. Ad secundum, posse hominem per vires naturae servare hoc praeceptum aliquo modo in ordine ad finem naturalem, quamvis constanter servare hoc pracceptum vix aut nunquam sine speciali auxilio fieri possit; hoc tamen commune est cum aliis praeceptis. ( Vide l. 10 de Legib., c. 21, n. 5, et l. 1 de Grat., praesertim c. 26.)
5. Secundum corollarium : preceptum diligendi inimicos fuit etiam in lege veteri. — Secundo , colligitur hoc praeceptum fuisse etiam in lege veteri; praecepta enim naturalia sunt communia omni legi, ut probat late Augustinus, sermon. 168 de Tempore. Dices: Christus vocat hoc praeceptum suum, quasi cousque nunquam impositum, Matthaei quinto : Matthaei 5: "Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros", etc. Respondetur ita loqui, ut explicet necessitatem et obligationem, qua maxime tenebamur de hujus praecepti observatione. Item quia renovavit praeceptum jam extinctum Sed contra: nam ipse refert fuisse dictum in lege veteri : Odio habebis inimcum. Respondetur illud verbum non habuisse legem veterem, sed fuisse falsam Pharisaeorum additionem. Nam quia Levit., decimo nono dicitur : "Diliges amicum tuum sicut teipsum", inde a contrario sensu falso inferebant inimicum esse odio habendum.
6. Quando et quomodo obliget praeceptum diligendi inimicos. — Sequitur exponamus quando et quomodo obliget. Respondetur: per se loquendo, solum obligamur ad amandum inimicum, eo tempore et modo quo alios homines. Unde non tenemur per sc ad amandum, vel exhibendum signa amicitiae, nisi in eo necessitatis articulo, quo circa alium ; nulla enim ratio cogit ad magis diligendum inimicum. Dico per se, nam per accidens potest oriri major obligatio ad vitandum scandalum, vel odii significationem. Ita divus Thomas 2. 2. q. 25, art. 8 et 9; Sylvest., verbo Charitas ; Navar., cap. 24, num. 75.
7. Primum consectarium. — Qui colligunt primo, esse peccatum mortale cx genere a communibus orationibus, aut beneficiis , aut desideriis, auxiliis, aut signis benevolentiae inimicum excipere; quia moraliter talis exceptio est signum odi, et excitat alium ad odium. Unde parit scandalum , et anuimarum divisionem; et est injuriosa, ram excipitur proximus tanquam indignior aliis; et hoc modo dicit Chrysostomus , homil. septuagesima prima ad Populum, et homil. sexta in 1 ad Timothaeum, et libro de Compunctione cordis, esse nobis praeceptum beneficiis prosequi, et orare pro inimicis. Dices: non teneor orare, vel facere omnibus beneficium ; ergo possum excipere quem voluero. Respondetur ex D. Thoma 2. 2, quaest. 83. art. 3, interlum simpliciter non teneri nos ad aliquid faciendum ; si tamen facimus , tenemur debito ordine et modo facere; ut saepe non teneris orare, sed, si oras, teneris attente orare ; iia ergo in proposito.
8. Secundum consectayiun — Secundo infertur, etiamsi non teneamur simpliciter salutare inimicum , teneri tamen ad resalutandum. Prioris ratio est, quia salutatio est speciale signum benevolentiae, quod non teneor per se loquendo dare; secus per accidens, vel ratione scandali, vel si necessarium judicaretur ad deponendum internum odium, vei certe ad placandum inimicum, et efficiendum ut ipse deponat odium ; nam pro salute ejus interdum hoc facere tenemur. Vide Cajetanum, Matthaei quinto, ibi: "Esto consentiens adversario tuo". Secunda pars sumitur ex divo Thoma, et Cajetano supra ; Sylvestro, verbo Charitas , quaestione sexta. Et ejus ratio est, quia moraliter, imo ex natura rei illud est signum odii, unde de se generat scandalum, et odium in alio. Dices: non teneor ex charitate resalutare omnem salutantem, sicut nec respondere omni loquenti. Respondetur etiam teneri ex quadam urbanitate, quamvis, si omittam, solum erit veniale, non enim est gravis laesio charitatis per se; tamen respectu inimici, quia hic et nunc, pensatis omnibus circumstantiis , illa omissio est significativa odii, ideo ex genere suo gravius est peccatum, et contra charitatem, quamvis in individuo saepe possit esse veniale, attenta conditione personarum et circumstantiarum.
9. Tertium consectarium. —Tertio infertur quando et quomodo teneatur remittere injuriam inimico; multa enim nomine hujus remissionis intelliguntur : primum , interioris odii depositio , et hoc modo semper est in praecepto haec remissio, juxta illud Matth. 6: "Si non remiseritis", etc., de cordibus vestris. Secundo, intelligitur exterior manifestatio interioris animi, qua eum, qui injuriam intulit, in amicitiam recipiamus, et nos omne odium deposuisse ostendimus, et hoc simphciter et absolute non est praeceptum , nisi quando id omittere moraliter esset sese ostendere et gerere ut inimicum. Rhatio est, quia non semper tenemur exhibere signa amicitiae. Unde colligunt auctores citati, et indicat divus Thomas 2. 2, quaest. 83, quando, qui injuriam intulit, veniam petit, teneri alterum ad exhibenda signa amicitiae, quae sufficienter ostendant depositionem odii, quia tunc in illis circumstantiis ea omittere est morale signum odii ; item est scandalum, et provocare alterum ad perseverandum in inimicitia, quia putat se non invenire locum veniae, ut colligi potest ex Matth. et Luc., cap. 6. Quid autem in ea opportunitate faciendum sit. prudentiae committitur.
10. Alia remissio. — Tertio, intelligitur condonatio omnis satisfactionis, et hoc simpliciter non est in praecepto; nam potest quis juste jus suum prosequi per legitimum potestatem, ut habetur in nonnullis decretis, et id confirmat omnium auctorum consensus, et usus virorum proborum:. Ratio est, quia ille de se est actus consentaneus justitiae, quod maxime habet locum, quando quis intendit ut sibi restituantur bona externa, vel honor aut fama, etc. Sed cavendum est ne misceatur odium: secundo ne nimium proximus prematur, ita ut cum notabili detrimento suo cogatur vel minimo damno satisfacere; nam interdum id poterit esse contra charitatem, ut patet Matthaei 13 et 18. Unde notat Sylvester supra, si is qui intulit injuriam, satisfecit quoad potuit, contra charitatem esse illum amplius urgere, ut faciat quod non poterit; quod praeterea intelligendum est, nisi intendatur per se justa poena propter commissum delictum : quod etiam, si debito modo fiat, justum esse potest, et interdum praeceptum, ut in materia de justitia tractatur.