Text List

Disputatio 6

Disputatio 6

De peccatis contrariis his praeceptis

DISPUTATIO VI. DE PECCATIS CONTRARIIS HIS PRAECEPTIS.

Antequam accedamus ad praecepta quae versantur circa actus exteriores, dicemus de modis quibus interius peccatur contra haec praecepta, quae versantur in actibus internis; contra quae duobus modis in genere peccari potest, vel omittendo, et de hoc nihil occurrit dicendum; supposita enim cognitione praecepti affirmativi, et temporis, ac modi quo obligat, omissio per se solum addit privationem ; alius modus est committendo, de quo agendum erit.

Sectio 1

Utrum odium dei sit peccatum omnium maximum

SECTIO I. Utrum odium Dei sit peccatum omnium maximum.

1. Odium quid sit. — Odium abominationis. — Odium ini nicitie. — Odium, ut a nobis explicari potest, est velle alteri malum, ut malum sit illi; qui actus formaliter magis est desiderium quoddam indicans formaliter odium, quod in quadam aversione voluntatis consistit; sicut enim amor est pondus, vel vinculum cum re amata, ex quo sequitur desiderium boni illius, si sit amor benevolentiae, vel desiderium quo appetimus illam rem nobis, si sit amor concupiscentiae , ita odium est quidam actus quo aliquis voluntarie disjungitur in affectu amandi; quod dupliciter conungit, vel considerando alium ut habet ordinem ad nos, et est nobis infestus; ex quo sequitur ut desideremus illi malum illud, quod sufficiens est ut illum a nobis separemus. et hoc odium pertinet ad concupiscentiam, et solet dici abominationis; aliquando contingit voluntatem averti ab alio in se, et inde velle illi omne malum simpliciter, et hoc est proprium odium inimicitiae, sed regulariter ducit originem ex priori, juxta illud Sapient. 2: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris.

2. Objectio. — Solutio. — Dices : quomodo voluntas potest velle malum, sub ratione mali, etiam alteri? Dici posset odisse non esse velle, sed nolle potius; dico tamen etiam odium includere positivam voluntatem, qua appetimus alteri malum; ut autem malum alteri velimus, non oportet in illo quaerere rationem boni, sed potius mali : nam sicut amamus alicui bonum quia bonus est, vel quia ipsum amare bonum est, ita volumus alicui malum, quia malus aliquomodo est. Ex quo recte dixit D. Thomas 2. 2, quaest. 34, art. 1, odium Dei, si solum praecise consideretur id quod in Deo est, non esse possibile, ideoque non posse haberi a vidente Deum, quia in Deo secundum se nulla est ratio mali; tamen per relationem ad effectus potest sub aliqua ratione mai apprehendi, scilicet puni- toris, etc. Et sic potest odio haberi vel abominationis, si quis velit Deum carere potestate puniendi, vel inimicitiae, si quis velit Deum non esse. Addo ulterius, in odio necessarium esse ut saltem ipsum odisse apprehendatur, ut aliquo modo bonum odienti, quia in ipsomet odio includitur positivus appetitus, qui oportet ut sit sub aliqua ratione boni; et hinc fit ut qui videt Deum, etsi videret aliquo tempore sibi Deum aliquid mali facturum, tamen non posse eum odio habere : quia quandiu Deum videt, nec judicare potest eum dignum aliquo odio, neque sibi esse bonum, Deum subesse alicui malo; neque denique tunc esse sibi bonum talem actum odii elicere.

3. Prima conclusio de fide. — Secunda communis. — Dico primo: hoc odium peccatum est ex genere suo mortale. Est de fide, Numer. 10: Dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te; et Deuteron. 32: His qui oderunt me retribuam ; item Joannis, 15 : Odorunt me, et Patrem mewn. Dico secundo: hoc odium ex genere suo maximum est omnium peccatorum. Est communis, primo, quia est contra maximam virtutem, et praeceptum. Secundo, alia peccata mortalia sunt, quia hoc participant, ut constat ex 1. 2. Nam ratio peccati imortalis consistit in aversione a Deo, quod in aliis est indirecte; in hoc autem directe. Dico ex genere, quia in individuo, propter circumstantias, alia peccata possunt esse graviora, et in ipso odio Dei potest unum esse majus alio; odium enim inimicitiae simpliciter majus est odio abominationis tantum, quamvis hoc odium semper includat virtute aliud respectu Dei, quia nullum vel minimum malum potest esse in Deo, quin omnino destrueretur Deus.

4. Objectio. — Solutio. — Sed contra: odium Dei oritur ex amore sui; ergo majus peccatum erit ille amor, cum sit radix. Ad haec, hoc peccatum unam tantum habet malitiam, scilicet, directae aversionis; aliud duas, aversionis et conversionis. Hespondetur in moralibus saepe effectum esse gravius peccatum, quam causam ex qua oritur, per se consideratam ; ut cum quis interficit ut furetur, gravius peccatum est homicidium quam furtum ; dico autem per se, quia si consideretur ut causa, induit inalitiam effectus : sic ergoin proposito, ille amor ex quo nasci potest odium Dei, per se non est tam malum, sicut ipsum odium, etsi ex libertate voluntatis inducat ad pessimum effectum, cujus malitiam proinde participat. Ad confirmationem, primum haec malitia directae aversionis per se superat duas alias simul sumptas. Deinde sicut in aliis peccatis est directe malitia conversionis, et indirecte aversionis, ita, e contrario, in hoc est directe malitia aversionis, indirecte vero conversionis, nempe illius boni commutabilis, ex quo tale odium nascitur, et ideo tale peccatum est omnium maximum ex genere suo.

Sectio 2

Quale peccatum sit odium proximi

SECTIO II. Quale peccatum sit odium proximi.

1. Prima conclusio. — Secunda. — Tertia. — Quarta. — Dico primo: est peccatum mortale suo genere; patet ex dictis disputatione praecedenti. Dico secundo : hoc peccatum speciale est distinctum a caeteris; tum quia opponitur singulari virtuti et praecepto; tum quia odium Dei est speciale peccatum: ergo et hoc. Dico tertio : hoc peccatum genere suo est maximum eorum quae sunt contra proximum. Ita D. Thomas 2. 2, quaest. 34, articulo quarto, et expositores ibi. Ratio es!, quia avertit ornino et directe voluntatem a proximo; unde ita se habet ad caetera peccata in proximum, sicut odium Dei ad caetera peccata in Deum; quare utriusque est eadem ratio. Dico quarto: nihilominus odium proximi non ponitur vitium capitale: sic resolvit idem D. Thomas in art. 5. Ratio est, quia capitaie vitium dicitur, quod frequenter est radix aliorum; non est autem hujusmodi hoc odium, sed potius est quasi extremum malum ex aliis ortum; sed jam generato, multa ex eo procedunt : oritur autem hoc vitium interdum ex ira, interdum ex concupiscentia; sed praecipue, ut advertit divus Thomas 2. 2,.quaestione 34, articulo 6, oritur ex invidia, quae maxime est affinis odio, nam est tristitia de bono proximi; velle autem malum et tristari de bono sunt valde conjuncta. Dices, potius ex odio oriri invidiam; nam tristitia de bono alieno supponit odium. Respondetur invidiam, seu tristitiam illam oriri ex odio illius mali, quo quis censet se affici ex excellentia proximi, non tamen ex odio ipsius proximi.

2. Dubium primum : utrum odium proximi sit praeceptum unius speciei. —Sed supersunt nonnulla dubia explicanda. Primum est, an hoc odium sit peccatum unius speciei vel plurium. Respondetur , quamvis consideratum hoc per modum vitii habitualis possit dici unum, credo tamen continerc sub se multas peccatorum species, idque duobus modis prin- cipalibus, nimirum ex parte motivi, sub quo proximus odio habetur, aut ex parte mali quod illi volumus ; prior modus contingit, quando proximus habetur odio vel per se, aliamve ob causam, quae inter me et ipsum intercessit, vel quia est quid Dei; et haec duo odia videntur habere deformitates specie distinctas, licet secundum videatur magis esse contra charitatem Dei, quamvis proprie sit contrarium illi actui, quo amatur proximus immediate propter Deum, ac tale viletur esse odium quod daemones habent contra homines. Posteriori modo haec odia differre etiam possunt specifice ; nam, ut ait divus Thomas, secunda secundae, quaest. 30, art. 2, voluntas distinguit pro ratione bonorum diversissima mala.

3. Contrarium Cajetani placitum. — Refellitur. — Respondet Cajetanus oppositum senUens, illo articulo sexto, in responsione ad ultimum, odium versari circa malum, ut sic, et ideo esse unum; velle autem mala in particulari non esse odii, sed injustitiae, vel similis vitii. Sed contra. Nam amor non tantum vult bonum in communi, sed descendit ad particularia : oppositorum autem eadem est ratio. Item velle proximo aeternam mortem, est summum odium, et tamen non spectat ad aliquod vitium in particulari. Confirmatur primo : nam velle proximo aeterpbam mortem aut temporalem pcer se videntur habere deformitates diversae rationis: nam per se privant bonitate diversae rationis. Et confirmatur secundo: nam afficere proximum injuria in vita, vel in fama, sunt peccata specie diversa contra justitiam, propter materiae diversitatem ; ergo pari modo efficient diversitatem in odio. Denique, quod ad mores spectat , non dubito quin talis diversitas sit aperienda in confessione. Sed contra, quia D. Thomas 2. 2, quaest. 34, art. 2, dicit omnia mala cadere sub unum vitium odii, sicut omnes colores sub una potentia. Respondetur primo inde non haberi quod Cajetanus intendit, nam visus non tantum videt colorem sub communi ratione, sed etiam sub ratione albi et nigri, etc. ; ergo similiter. Deinde in hoc solum potest haberi, hoc vitium per modum habitus esse unum, non vero in ratione actus.

5. Dubium secundum: quomodo distinguatur odium ab injustitia interiori, et ab appetitu vindictee. — Secundum dubium est, quomodo distinguatur hoc vitium ab injustitia interiori, et ab appetitu vindictae. Respondetur odium, ut sic, abstrahere ab omni actione in- juriosa, quam respicit voluntas injusta: verbi gratia, qui vult mortem proximi non a se inferendam, sed absolute ut malum ejus, habet odium ; quando autem vult ipse inferre, est injustitia, quae interdum imperari potest ab alio, quam ab odio ipsius interficientis. Rursus odium appetit malum proximi simplicite, et sine ulla mensura ; at vero vindicta respicit delictum et commensurationem cum illo. Unde appetitus vindictae, ut sic, non est intrinsece malus, si per debita media et legitimam potestatem intendatur, quare non habet malitiam, nisi in injustitiam vel odium declinet, quod facile fit ; odium vero per se et ex objecto habet intrinsecam malitiam.

5. Dulium tertium : an odium habeat actum eateriorem. — Tertium dubium, an hoc vitium habeat actum exteriorem? Respondetur illum habere, sicut habet amor; frequenter tamen habet illum conjunctum cum injustitia, quia actiones, quibus facimus malum proximo, semper sunt injuriosa ; et si inferantur ex odio, utramque malitiam participant ; et interdum potest separari ab injuria, ut si quis ex odio scandalizet proximum, aut consulat malum. Et juxta solutionem dubii hujus, puniuntur interdum in jure actiones exteriores ex odio procedentes. Unde cum D. Thomas, quaestione 34, articulo quarto, indicat odium veraari in corde, non omnino negat actum exteriorem, sed explicat id quod primarium est in hoc vitio.

Sectio 3

Utrum accidia sit speciale vitium contra charitatem

SECTIO III. Utrum accidia sit speciale vitium contra charitatem.

1. Accidia quid ? — Prima conclusio. — Accidia, ut notat Damascenus, libro secundo, capite decimo quarto, significat tristitiam, et communiter sumitur in malam partem, unde est tristitia de bono vero et honesto; et D. Thomas 2. 2, quaestione trigesima quinta, addit esse tristitiam de bono divino. Qua nominis significatione posita, dico primo aecidiam esse peccatum contra charitatem, et praeceptum ejus. Patet, quia oppositum gaudium de bono divino est actus charitatis ; ergo.

2. Objectio. — Solutio. — Dices : sicut hoc gaudium non aliter praecipitur quam praecepto amoris, nec morahter videtur habere honestatem distinctam, ita hoc peccatum non erit distinctum ab odio. Propter hoc dico, hoc vitium non esse tristitiam de bono intrinseco, quod Deus in se habet, haec enim revocatur ad odium; sed de bono extrinseco honoris, etc., et hoc non per se in malum Dei, quia hoc etiam esset odium, sed ut praestandum ab eo qui accidia afficitur, quatenus apprehendit hoc onerosum sibi. Ita Cajetanus, et sumitur ex Divo Thoma supra, articulo 3, ad secundum , ubi dicit accidiam esse de bono spirituali proprio, propter laborem corporalem adjunctum, quod in idem redit. Confirmatur, nam gaudium charitatis delectatur non solum de bono Dei in se, sed etiam de amicitia hominis cum Deo, et de mutuis officiis quae ex ea nascuntur; ergo tristitia de eadem amicitia, quatenus nos obligat ad obsequia Dei, est contraria charitati et praecepto ejus; et haec est accidia : id quod sentit D. Thomas. citata quaest. 35, cum ait accidiam opponi illi gaudio charitatis, quod est de bonis divinis, quae communicantur ipsi homini, quatenus onerosa apprehenduntur ; et eodem modo intelligendus quaest. 36, art. 4.

3. Corollarium primum.— Corollarium secunduin. — Tertium. — Hinc constat hunc actum esse prohibitum praecepto negativo charitatis incluso in affirmativo, quo praecipimur amare Deum, et velle retinere amicitiam cum eo; intelligitur etiam accidiam non sumi hic, prout regulariter significare potest quamdam remissionem in omnibus actibus ortam ex quadam tristitia, quae ex difficultate apprehensa in quavis virtute oriri potest ; nam illa non est speciale vitium, sed generale, quod per omnia vagatur. Ultimo, intelligitur posse etiam hujusmodi accidiam specialem versari circa proximum , ut si quis doleret de amicitia cum proximis propter obligationes quae inde oriuntur, quamvis hic modus rarussit; et ideo illius fortasse non meminit D. Thomas.

4. Secunda conclusio. — Dico secundo hoc peccatum gunere suo esse mortale; est D. Thomae, quaestione 23, art. 3, et aliorum communis. Patet, quia directe repugnat amicitiae Dei, unde post Dei odium obtinet secundum locum. Saepe tamen est veniale, vel propter indeliberationem, vel certe quia non pervenit ad tantam malitiam, ut absolute fugiat affectu interiori omnino spiritualem communicationem cum Deo, sed sit leve taedium sine periculo transgrediendi grave praeceptum. Quid si aliquis haberet deliberatam accidiam non simpliciter beneficii Dei, aut boni spiritualis, sed fortasse destatu perfectionis, ita tamen ut paratus esset implere quod promisit, et tantum sibi displiceret, ac doleret fecisse promissionem ? Respondetur : non est peccatum mortale per se, quia cum illo actu durat voluntas absoluta divina amicitias, et servandi omnia praecepta ; est tamen ex ohjecto peccatum veniale et grave, et saepe poterit esse mortale, ratione adjuncti periculi.

5. Tertia conclusio. — Dico tertio : merito hoc vitium inter septem capitalia numeratur, est enim radix multorum peccatorum ; ita D. Thomas supra, art. 4, et alii communiter. Dices : imo non generatur, nisi post magnam consuetudinem peccandi. Respondetur id verum esse de accidia consummata et perfecta ; tamen levis quaedam quasi inchoata accidia facillime generatur ; et hoc satis est ad vitium capitale, ut patet in vana gloria. Vide Gregorium, lib. 31 Moral., cap. 17, paulo post medium, et Cassian., lib. 10 Institut.

Sectio 4

Utrum invidia, emulatio et nemesis sint vitia contraria dilectioni proximi

SECTIO IV. Utrum invidia, emulatio et nemesis sint vitia contraria dilectioni proximi.

1. Primus modus tristitie, emulatio. — Tristitia de bono proximi varia et multiplex est : alia orta ex odio, alia ex appetitu vindictae, alia ex eo quod bona proximi vel mihi vel aliis nocent; et de harum honestate et turpitudine satis patet ex dictis. Praeter hos modos, invenitur triplex modus tristitiae de bonis proximi. Primus est, quando quis tristatur de bono alterius, quia ipse caret illo, et haec est aemulatio, ex Aristotele, secundo Rhetor., cap. 11. Et de hac dicendum est primo, non esse intrinsece malam, quia ratio ejus non est aliena commoditas, sed est proprie carentia. Solum est advertendum hanc proprie habere locum in bonis externis, quae minuuntur in uno, cum augentur in alio; et ideo, sicut appetitus horum bonorum non est per se malus, ita neque tristitia de eorum carentia; atque adeo neque haec aemulatio, quamvis sine dubio malam habeat speciem. In bonis autem spiritualibus, quae omnibus possunt esse communia, illa aemulatio potest esse bona, quia est praecipue de propria imperfectione ad aliorum perfectionem comparata ; nam de ipsa perfectione nunquam potest esse bona tristitia. Vide Hieronymum, ad Galat. 5; et Cajetanum, verbo 4Emnulatio.

2. Secundus modus, nemesis. — D. Thomas negat. — Aliorum opinio affirmat. — Prima ratio hujus opinionis. — Secunda. — Judicium auctoris. — Secundo, potest esse tristitia de bono alicujus, solum quia est indignus illo, quam supra Aristoteles vocavit nemesim ; et de hactristitia, controversum est an sit honesta necne. Nam D. Thomas, quaest. 36, art. 2, sentit esse prohibitam et malam : primo, quia in Scriptura reprehenditur, Psalm. 36: Noli amulari in malignantibus. Secundo, quia haec temporalia bona, de quibus maxime potest esse tristitia. sunt quasi nihil comparatione eeternorum. Tertio, quia dantur ex Dei providentia, cui videtur derogare haec tristitia. In contrarium vero est, quia Aristoteles, capite illo 11, libro secundo Rhetor., vocat hanc tristiuam justam, et rationi consonam. Et Cajetanus, in illo art. 2, ait se non videre in hoc actu rationem peccati. Et favet D. Thomas, quaest. illa 36, art. 3, ad 2, et art. 4 Ad haec, consentaneum est rationi velle dignis justa praemia ; ergo nolle indignis; ergo tristari si illa accipiant; haec enim mutuo se consequuntur. Securdo, quia quae D. Thomas adducit non urgent; Scriptura enim non simphrciter damnat hanc tristitiam, sed prohibet ne occasione ejus moveamur ad imitandum inimicos, juxta illud ejusdem Psalmi : Noli emular, ut maligneris. Damnatur etiam haec indignatio, si referatur ad divinam providentiam, quod tamen non semper videtur verum. Nam sicut fas est dolere de poenis justorum, et in hoc non fit injuria divina providentiae, ita similiter in proposito. Et ratio est, quia non semper tenemur conformari divinae providentiae in volito materiali. Quo exemplo etiam apparet nihil referre ut temporalia bona non sint magni momenti, quia saltem aliquid boni habent, sicut eorum contraria habent aliquid mali; qua ratione licet tristari de illis, si accidant justis hominibus. Et eadem ratione licet tristari de prosperitate malorum, si sit injuriosa bonis et justis. Circa hoc respondetur, in illo objecto duo posse considerari, et materiale objectum, scilicet indignum prosperari, et rationem dolendi de hoc objecto. Si materiale ohjectum spectemus, non dubium est cuin sub aliqua ratione honesta possit de illo esse tristitia, ut est illa ratio quam modo dicebamus, nempe si inde sequitur detrimentum aliorum proximorum. lItem certum est circa idem objectum posse versari tristitiam pravam ex motivo extrinseco, ut ex odio. Difficultas vero est, si ratio talis tristitiae sit sola iudignitas proximi.

2. Secunda conclusio circa secundum modum tristitie.— Dico secundo indignitatem proximi non esse sufticientem ad dolendum de bono il- lius. Primo, quia tristitia de aliquo bono non potest esse per se honesta, nisi objectum illud sit per se malum. Nam sicut nihil honeste amatur propter se, nisi honestum, ita neque e contrario ; sed indignum hominem habere bona temporalia, non est per se malum. Secundo, quia non licet hujusmodi proximo velle malum, nec dolere de illius bono; nam ejusdem rationis haec sunt. Tertio, si aliqua ratio honesti hic esse potest, maxime justitiae vindic. tivae ratio, vel distributivae, ut Aristoteles insinuat. Sed haec ratio derogaret providentiae Dei, nam poneret in illo quamdam injustitiam, cum tamen Deus, in temporalium bonorum et malorum distributione, non semper servet justitiae distributivae rationem ; quia haec sunt infima bona, quae saepe dantur in praemium alicujus operis boni, si quid tale est in hujusmodi hominibus, vel ut sint instrumenta motiva virtutum, vel propter aliqua alia occulta judicia Del; et similiter Deus in hac vita non punit peccata, neque his bonis praemiat bona opera justorum ; ergo non est ulla honesta ratio ad hujusmodi tristitiam. Dices: Quam malitiam habet, et contra quam virtutem? Respondetur participare malitiam odii proximi, et interdum malitiam affectus nimii erga temporalia; si tamen non perveniat ad absolutum odium proximi, neque sit contra providentiam Dei, raro erit peccatum mortale.

4. Tertius modus tristitie, invidia. — Tertia tristitia potest esse de bono proximi, solo hoc titulo, quod illius excellentia deprimit meam ; et haec est propria invidia, quae non dolet de excellentia proximi, quia propter illam ego aliquo bono caream, sed solum quia obscurat meam pertectionem; et ideo dixerunt Aristoteles, et divus Thomas secunda secundae, quaestione trigesima sexta, articulo primo, ad secundum, invidiam non esse inter multum dispares, sed fundari in aequalitate quadam, quia quando personae sunt diversorum graduum, excellentia unius non apprehenditur, ut deprimens excellentiam alterius ; quod facile tamen accidit inter aequales. Et hinc etiam fit invidiam oriri ex pusillanimitate conjuncta cum superbia ; superbia enim effticit appetitum inordinatum excellentia ; pusillanimitas vero facit ut excellentia alterius apprehendatur ut nimium excedens, vel quae habeatur in magna sestimatione.

5. Tertia conclusio circa invidiam. — Et de hac dico tertio esse peccatum genere suo mortale et capitale, charitati proximi contrarium. Prima pars patet, quia illa tristitia non oritur ex aliqua ratione honesti, sed ex inordinato appetitu excellentiae. Secunda etiam pars patet, quia hoc est vitium valde humanum, multorumque radix. Quaeres an sit peccatum unius speciei, vel plurium. Respondetur posse esse plurium, sicut de odio dixi ; nam sine dubio multo alterius rationis est invidia, si sit de spiritualibus bonis, quam si de temporalibus. Tertia denique pars patet, quia ex genere suo peccatum hoc est contrarium praecepto charitatis, licet oriatur ex pusillanimitate. Saepe enim accidit unum vitium oriri ex vitio contrario uni virtuti, et tamen ipsum esse contrarium alteri virtuti ; deinde hoc peccatum facile inducit ad directum odium proximi ; ergo inde facile malitiam induet.

PrevBack to TopNext