Disputatio 7
Disputatio 7
De praecepto eleemosyniae
Eleemosynee ethimon. — De eleemosyna qui scripseruut. — Eleemosynae nomen a graeco vocabulo, axsiv, crtum habuit, quod idem est ac misereri. Unde eleemosyn (nt communiter sumitur) est actus misericordiae, quo alienae proximi necessitati subvenitur ; et recte quidem, quamvis Augustinus, in Enchiridio, capite septuagesimo sexto, eleemosynam quoque esse velit actum, quo suae ipsius necessitati quis subvenit : Est enim (inquit) eleemosyna opus misericordie - verissimeque dictum est: "Miserere anime tuae placens Deo", Ecclesiastici capite trigesimo. De eleemosyna multa eaque praclara scripsere Sancti Patres. Cyprianus de Opere et eleemosyna ; Basilius, Concione in illud: Destruam horrea mea, Lucae 12. et Concione ad divites; Nazianzenus, oratione de Pauperum amore ; Ambrosius, libro primo de Officiis, capite trigesimo ; Augustinus, in Enchiridio, a capite 69; Chrysostomus, in libro de Elecmosyna ; et alii quamplures, quos luculenter congerit noster Canisius, in opere catechistico de eleemosyna. Disputant etiam de eleemosyna Theologi cum Magistro, in quarto, distinctione decima quinta, decima sexta, et quadragesima prima ; cum divo Thoma, secunda secundae, quaestione trigesima secunda; Jurisperiti, in Decretis, 45 distinctione, canone Zf qui, et canone 7"ia, et sequentibus, et distinctione 86, canone Non satis, et sequentibus. Scripsit ex recentioribus de eleemosyna Joaunes Medina codicem unum. Et Navarrus, in canon. Quiescamus, distinctione quadragesima secunda ; et canon. S agamus, de Paenitentia, distinct. 1; et in Manuali, capite quarto ; Sotus, in Deliberatione de causa pauperum. et alii. Nos per sequentes sectiones de eleemosynae praecepto, quod proprium hujus loci est, prosequemur.
Sectio 1
An sit praeceptum eleemosyne, et quomodo obliget
1. Prima conclusio. — Dico primo : dare eleemosynam est in praecepto naturali et divino, quod ex genere suo sub mortali obligat. Conclusio in genere est certa de fide, Matth. 25, ubi damnantur homines ob hujus praecepti transgressionem : Discedite in ignem eternum; "esurivi enim, et non dedistis mihi manducare", etc.; Eccles. 4: Hleemosynam pauperis ue defraudes ; et infra : Declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum. Unde recte Ambrosius, in lib. de Nabute, cap. 12: Debitum (inquit) reddis, non largiris indebitum : ideoque tibi dicit Scriptura - Declina pauperi aurem tuam, et redde deb tum tuum. Et Nazianzenus, oratione de Pauperum amore, late probat eleemosynam in praecepto esse, et in tine addit : An tu benignitatem non necessariam, sed tibi liberum esse gutas * ac non legem, sed consilium ? Hoc quoque ipse magnopere vellem, et eaistimarem ; sed me sinistra illa manus terret, et heedi, et probra, que in sceleratos homines ab eo, a quo illic collocati sunt, conjiciuntur, non quia aliud quiddam ex iis quae interdicta sunt, admiserunt, sed quia Christum per pauperes minime curarunt. Et Basilius, concion. in illud divitis : Destruam horrea mea, Luc. 12: Non gutavit (inquit) oportere super fluum in egenos distribuere ; nullam praecepti habuit rationem : Ne abstineas benefacere inopi, et eleemosgna, et fides non deserant te, Tobiae 4; et "frange esurienti panem tuum", Isaiae 58. Ratio denique hujus praecepti sumitur ex 1 Joannis 3: "Qui habuerit substantiam Intjus mundi, et viderit frairem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo" ? Est enim hoc praeceptum valde necessarium ad conservandam charitatem. Nam, ut bene Nazianzenus citatus, misericordia erga pauperes est praecipua pars charitatis. Unde constat etiam esse naturale, nam praeceptum de dilectione proximi naturale est.
2. Error haereticorum circa eleemosgynam refellitur, — Sed, ut vitentur extrema, advertendum est quosdam haereticos voluisse praeceptum hoc adeo esse necessarium, ut si illud solum servetur, ad salutem sufticiat, nam ( inquiunt) de illius transgressione et observatione judicantur homines ; quem errorem ex nonnullis locis Scriptura, ut Daniel quarto, Tobiae 12, Ecclesiast. 3, Lucae 11, cum similibus, et ex Patribus confirmant; sed illum Augustinus refellit libro 21 de Civitat., cap. 22. et sufficit locus Pauli, prima ad Corinth. 13: "Si distribuero in cibos pauperum", etc., "charitatem autem non habuero, nihil sum". Unde constat hoc praeceptum esse quidem necessarium, non tamen sufficere. Judicantur autem homines ex illo, vel quia ejus opera sunt hominibus magis nota, vel quia sunt signa charitatis, vel certe quia possent videri hominibus haec opera minus necessaria, quam opera justitiae, vel similia. Reliqua testimonia intelliguntur de poenis peccatorum, quae interdum in Scriptura vocantur peccata, secundo Machab. 12. Et indicant primo observationem hujus praecepti valere plurimum a4 satisfaciendum pro peccatis '. Secundo, intelligitur ex eisdem testimoniis valere hoc opus ad impetrandum a Deo gratiam ad servanda alia praecepta, quod interdum per se facit, interdum per orationes eorum qui eleemosynam recipiunt. Tertio, indicatur hoc opus, praecipue si ex auxilio Dei procedat, mereri coram Deo ut excitetur ad misericordiam, et peccatorum indulgentiam. Et in his modis exponendi sunt Sancti, qui interdum etiam per exaggerationem loquuntur, ad explicandam vim hujus praecepti, ut videre licet in Augustn., epistola 89.
3. Secunda conclusio. — Dico secundo: praeceptum eleemosynae obligat solum tempore necessitatis proximi. Est communis Theologorum, et certa. Primo, patet ex ratione praecepti affirmativi, cujus est non pro semper, sed determinatis temporibus obligare. Secundo, ex objecto hujus virtutis, quod est miseria et indigentia; at haec necessitas non semper occurrit ; ergo sine hac non potest obligare praeceptum. Quod autem tunc obliget, patet, quia praeceptum est beneficentia erga proximum, et ad hanc non tenemur omni tempore; ergo saltem necessitatis tempore tenebimur. Dices, ergo tunc obligabunt duo praecepta, charitatis, scilicet, et misericordiae, et extra illum articulum neutrum obligabit; ergo alterum est su- perfluum, aut certe quando illud homo omittit, peccat duplici peccato. Hoc argumentum inculcat iterum distinctionem misericordiae et charitatis, quam propterea dixi ad moralia non multum referre, quia revera prsceptum unius non obligat, nisi quando praeceptum alterius; non tamen propterea sunt superflua, unum enim est generale, aliud quasi speciale; sicut etiam erga Deum non obligat praeceptum religionis, quin obliget praeceptum charitatis. Et circa proximum similiter non obligat justitia quin obliget charitas; propria tamen malitia omissionis illius censenda est contra misericordiam, quia illa specialiter obligat, charitas vero generali ratione.
4. Sed hic advertendum est hanc necessitatem proximi esse triplicem. Prima dicitur communis, qualis est in his pauperibus communibus. Secunda est gravis, ut quando homo ita indiget, ut sine gravi detrimento honoris, aut salutis, aut bonorum fortunae non possit subvenire sibi sine alterius auxilio. Tertia est extrema necessitas, quae communiter in hac materia censetur solum evidens periculum mortis, vel etiam mutilationis membri, vel periculum incidendi in amentiam perpetuam ; nos autem possumus distinguere hanc extremam necessitatem, etiam in alis bonis, ut fama et honore. Nam aliquando est in periculo tota fama et fortuna. In his omnibus necessitatibus versari potest eleemosynae praeceptum, non tamen aeque; sed ad intelligendam obligationem comparandae sunt cum potestate illius qui daturus est eleemosynam. Nam qui magis potest obligatur etiam in minori necessitate, et sic proportionalter.
5. Tertia conclusio de qua, preeter D. Thom. 9. 2, q. 32, art. 9, et in 4, d. 15, quasst. 2, art. 6, alia plures eo loco Magistri, item Summiste, verbo Eleemosyna. — Quorumdam error rejicitur. —Duico tertio praceptum hoc se extendere ad omnem proximum in necessitate constitutum, sive propinquus sit, sive alienus, sive peccator, sive justus. Est de fide, Tobiae 4: Voli acertere faciem tuum ab ullo paupere ; etsupra vidimus praeceptum charitatis se extendere ad inumicos; et expresse Proverbiorum 25: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum". Unde excluditur error Wiclephi, et aliorum haereticorum apud Waldensem, libro secundo Doctrin., cap. 81, dicentium hoc praeceptum non obhgare erga infideles et homines impiissimos, quem late improbant Augustinus, Chrysostomus, Hieronymus, et alii Patres. Quod si Gregorius ait, libro quinto, epistola vigesima no- na, et refertur 86, cap. Fratrum, non esse elargiendam eleemosynam peccatoribus, intelligendum est formaliter, hoc est, in ordine ad fovenda illorum peccata. Unde Ambrosius, libro primo Offic., cap. 30: Si lueurioso ad luauriam, adultero ad adulterium largiendum putes, non est beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia.
6. Quarta conclusio. — Dico quarto : non tenetur homo quaerere quibus eleemosynam faciat, sed satis est si praesentibus, vel iis qui ad ejus notitiam pervenerint , subveniat. Ita divus Thomas, Quodlibeto 8, articulo duodecimo *, et alii. Batio est, quia non est expressum praeceptum de hac re, neque ulla sufficiens ratio cur ad hoc obligemur, cum tamen onus sit gravissimum. Item quia ad pauperes spectat necessitatem ostendere et petere. Oportet tamen ut bona fide aliquis procedat, neque occasiones fugiat subveniendi necessitatibus proximorum. Intelligitur vero conclusio de personis omnino privatis. Nam qui gerunt rcipunlicae curam, interdum tenebuntur, non tam hoc praecepto, quam justitiae et officii, quia illud necessarium est ad convenientem reipublica gubernationem, in qua multae indigentiae occurrunt, quibus aliter provideri non potest.
7. Quaenam necessitatis certitudo obliget ad eleemosynam. — An teneatur quis subvenire voluntarie alterius indigentie. — Adriani responsio. — Temperatur. — Quaeres quanta certitudine constare debeat haec necessitas. Respondetur, si tantum habeatur ex dictis aliorum, sufficere eam auctoritatem quae faciat probabilem fidem. Si vero oculis videatur, licet saepe soleat fingi, tamen quando id non constat, praesumendum est esse veram necessitatem, quia et securius est, et in favorem proximorum potius est declinandum. Unde recte Augustinus, epistola 140 : In suscipiendis hospitibus, melius est interdum malos hosles perpeli, quam fortasse per ignorautiam bonos excludere. Sed quid si appareat necessitas, non tamen ex indigentia, sed ex voluntate profecta ? Communis casns esse solet, si avarus potius se mori permittat, quam expendere velit in medicos, vel in res necessarias sua bona, an teneatur quis illi providere. hatio dubii est, quia tunc non est necessitas, sed prava voluntas. Adrianus, in 4, m materia de Correct. fraterna, affirmat cum Glossa, in c. 1, distinct. 43; addit tamen posse eum, qui talem eleemosynam facit, recuperare quae dedit , si possit sine scandalo ; sed distinguendum est, nam quando hujusmodi affectus accidit ex vehementi quadam passione , quae fere dementiae comparari potest , tunc procedit haec sententia, sicut etiam teneor subvenire ei qui ex ingenti tristitia se vult interficere. Ratio est, quia licet admisceatur prava voluntas, tamen humano modo est vera necessitas. Secus vero esset si quis ex pura malitia id faceret, ut infra agendo de ordine eleemosynae constabit.
8. Quinta conclusio. — Dico quinto: occurrente necessitate, non teneor omnino facere eleemosynani, nisi sit extrema. Haec ultima pars per se constat ; nam illa necessitas est , quae maxime potest urgere. Intelligitur tamen. nisi occurrant multae similes necessitates, et non possim omnibus subvenire; tunc enim datur optio, servato ordine charitatis. Addendum etiam, nisi evidenter sciam alium subventurum, prius quam proximus periculum patiatur; nam tunc non erat extrema necessitas simpliciter respectu meae eleemosynae. Prior pars probatur, quia quando necessitas non est extrema , non ita urget quin possit quis suam eleemosynam aliis servare, quod in communibus necessitatibus facile est intelligere; in gravibus vero oportet prudentia uti, nisi proximus interim nimium patiatur ; item ne gravior necessitas propter minus gravem omittatur ; in quibus omnibus ordo prudentiae et charitatis servandus est.
9. An praeceptum clemnosynaee obliget etiam unuwnquemque circa se.—Difficultas espeditur. — Quaeres an hoc praeceptum obliget tantum circa alienas necessitates, an etiam circa proprias. Respondetur maxime ad has obligare, quia, ut supra diximus, etiam ipsemet homo continetur in objecto charitatis et eleemosynae, quia sibi est maxime conjunctus. Quare recte Augustinus, in Enchiridio, cap. 76 : Qui vult (inquit) eleemosynam ordinate dare, a seipso debet incipere , et eam sibi primo dare. Unde obiter solvitur dubium aliud, an si alicui committantur pecuniae ad eleemosynas, possit ex iliis suae verae necessitati subvenire ; Sylvester enim, et Angelus, verbo Eleemosyaa, dicunt non posse , argumento cujusdam legis, Si mandavero, S Si tibi centum, tf. Mandati. Sed certum mihi est posse facere, quod tenet Cajetanus 2. 2, quaest. 32, art. 9, nam illa est vera eleemosyna. Item ipsi concedunt posse dare maxime propinquis, consanguineis et filiis; cur ergo non sibi ? Item expletur voluntas donantis, cum detur vere egenti, nisi contrarium aperte explicet ; ergo. Inferes : ergo si alicui in confessione imponant eleemosynam in poenitentiam, satisfaciet subveniendo suae necessitati. Neganda est consequentia; id enim est contra intentionem imponentis, neque ille actus sibi subveniendi est poenalis, qualis imponitur in satisfactione. Unde si ipse ita indigeret, ut non posset commode dare eleemosynam, excusaretur quidem; vere tamen poenitentiam impositam non adimpleret, nec satisfaceret ex opere operato.
Sectio 2
Ex quibus bonis facienda sit eleemosyna, et a quibus fieri debeat
1. Prima conclusio. — Dico primo: eleemosyna facienda est ex bonis propriis, quorum aliquis est dominus, vel habet legitimam et absolutam administrationem. Est certa, et constat Proverb. 3: Si cales, et ipse benefac , et honora Dominum de tua substantia ; et Isaiae 58 : Frange esurienti panem iuum. Idem iradunt Patres. Ratio est, quia non licet alicui dispensare aliena; item per eleemosynam transfertur dominium, ut ex sectione 5 intelligetur ; ergo vel a domino, vel ex potestate domini. Advertendum autem, pro sequenti conclusione , interdum non satis esse habere dominium, sed oportere etiam illud non habere impeditum legibus humanis , a quibus, et translatione dominiorum, maxime pendet rerum temporalium administratio.
2. Secunda conclusio. — De servis. — Hinc statuitur secunda conclusio: personae aliis subditae, quae vel dominium non habent, vel non habent rerum administrationem quarum sunt domini , non possunt sua auctoritate eleemosynas facere, excepta extrema necessitate. Pertinent autem ad hanc conclusionem quatuor personarum genera, servi, religiosi, filiique familias, uxores, de quibus sigillatim dicendum est, ac probanda conclusio. Primum servus, quidquid acquirit, domino acquirit, ut tradunt jura, institut. Per quas personas, S tem nobis, 1. Id vestimentum, tf. de Peculio, cap. Cum olim, 2, de Privilegiis. Quod absolute verum est, et in conscientia nullam eleemosynam possunt servi facere, nisi ex dominorum concessione, tacita vel expressa ; sed tamen opinor non esse hoc in rigore intelligendum, quia servitus dc se odiosa est, et ideo restringenda, alias esset intolerabilis et inhumana , quare aliquarum rerum dominium possunt habere servi, vel ex donatione domini, vel ex donatione aliorum, consentiente domino, vel certe si ea conditione donatum est, ut domino non acquiratur, vel si aliquod justum pactum inter dominum et servum intercedat, aut denique juxta alias consuetudines dominorum et servorum , et de hoc possunt libere eleemosynas facere, quia sunt domini. Idem clarum est in eleemosynis quae non fiunt ex pecuniis, sed ex actionibus humanis. Nam si servus nihil deroget domino in omnibus quae rationabiliter praecipit , potest reliquas actiones impendere in beneficium aliorum, quod etiam observandum est in aliis generibus personarum.
3. De religiosis.—heligiosi alii subditi sunt, alii superiores : neutri habent in particulari dominium, tamen superiores habent rerum administrationem. Hinc, ergo colliguntur regulae servandae. Prima : superiores possunt faccre aliquas eleemosynas, quarum quantitas et modus, nisi alias praescribatur, eorum prudentiae committitur. Secunda: subditi tamen non possunt nisi ex superioris concessione expressa, vel probabiliter praesumpta, divus Thomas 2. 2, quaest. 32, artic. 8, ad primum. Haec autem praesumptio, quando sit sufficiens, ex circumstantiis et consuetudine aestimanda est. Censent tamen auctores communiter, quando necessitas gravis est, et non potest fa - cile consensus superioris postulari, debere praesumi. Ita Angelus, verbo Eleemosgna, cum Glossa, in cap. Non dicatis, 19, quaest. 1, et est valde probabilis conjectura, et consentanea tali statui. Tertia : addunt omnes. quando religiosus est in via, vel alia de causa degit extra monasterium, posse aliquas eleemosynas facere, convenientes suo statui ; tum quia pro tunc illi est commissa administratio eorum bonorum quae dispensat ; tum quia talis praesumi debet superioris voluntas. Addit etiam Navarr., cap. Non dicatis, num. 40, licere etiam religioso aliauid ex his quae ad suum negotium, vel iter, vel victum sibi datur, subtrahere sibi, et in eleemosynam dare, quod est pie dictum, sed pro consuetudine religionum applicandum ; extra has regulas , nihil potest dare etiam ex sibi dono datis, quia horum non ipse, sed religio dominium acquirit, ut vulgare est. Vide Basilium, in Regulis brevioribus, quaest. 77, 87 ct 100.
4. De fiilisfamilias. — Tertio: de filiisfamilias, quoad bona paterna, quorum non habent dominium, certum est ex illis non posse elecmosynas facere sine patris consensu; et idem est de pupillis, qui per leges habent administrationem impeditam. Sed adaendum est hos filios habere inierdum quarumdum rerum dominium et usum, ut peculii castrensis, id est, in militia, vel intuitu militiaa comparatum, vel quasi castrense, id est, comparatum officio liberali et publico, vel regia donatione. Nam de his bonis possunt filiifamilias eleemosynas facere; secus vero est de peculio profectitio, id est, quod vel ex rebus paternis, cum eis nimirum negotiando, vel ex donatione intuitu patris facta, profectum est. Nam talis peculii dominium est apud patrem; et idem resolvendum de peculio adventitio, quod, scilicet, acquiritur per donationem factam sine intuitu patris, vel alio labore, et industria, quam cum rebus paternis negotiando. Nam licet tale dominium sit apud filium, tamen ususfructus est apud patrem, et ideo non potest filius de illo facere eleemosynam. Addeudum tamen ocst regulas datas in religiosis procedere etiam in filiisfamilias, si suo modo accommodentur.
b. De uxore. — Quarto, dicendum est de uxore: quae, licet suae dotis habeat dominium, non tamen administrationem, et ideo non potest de illa facere eleemosynam sine viri consensu, cap. Quod Deo, 33, quaest. 5, quod etiam intelligendum est juxta regulas datas de religioso. Praeterea spectanda est consuetudo; nam quas eleemosynas laicae feminae matrimonio minime junctae similis conditionis solent facere, potest etiam uxor facere absque licentia mariti. Addunt Angelus et Sylvester, etiamsi prohàbeat , quia praesumendum est non ex animo prohibere, sed ut illam contineat a largioribus eleemosynis. Item quia esset quodammodo injuriosa talis prohibitio, quia est contra jus debitum uxori, quae non est omnino serva. Sed nihilominus, si constaret eam esse volurtatem viri, tutius esset obedire, ut Navar. docet, in Manual, cap. 17, num. 153, citans Antonium, qui etiam addunt, ob urgentem necessitatem corporis, vel animae propriae, vel mariti, vel familiae, posse aliquam eleemosynam facere ut obtineat remedium a Deo. Ultimo, addendum est de bonis paraphernalibus, quorum videlicet dominium, et administratio libera conceditur uxori, posse illam facere eleemosynas, servato debito ordine; ita D. Thomas 2. 2, quaest. 32, artic. 8, ad 2, et omnes communiter, qui idem censent de quibusdam bonis quae uxor acquirit sua in- dustria, non necessaria ad sustendanda onera matrimonii, quod jure communi verum est; tamen in unoquoque regno servandum est illius proprium, si exstet, de quo Navar., cap. 17, a num. 114, et alii, atque ita ex inductione facta, probata relinquitur secunda conclusio.
6. Tertia conclusio. — Tertia conclusio. Ex honis illicite acquisitis, et quae sunt obnoxia restitutioni, non potest eleemosyna dari, nisi vel in casu extremae necessitatis, vel si restitutio esset in illo modo facienda. Ratio sumitur ex dictis; tum etiam quia hac bona restituenda magis computantur inter bona creditoris quam debitoris, ut celebre est apud jurisperitos. Item ita tenetur quispiam restituere, sicut non furari. Sed non licet furari ad dandam eleemosynam; ergo neque illam dare ex obnoxiis restitutioni. Dices: eodem argumento probaretur non posse aliquem retinere quae restituere tenetur, propter instantem gravem necessitatem, quia non potest ea furari. Unde secundo arguo a contrario: potest quisque non restituere, ut suae gravi necessitati subveniat ; ergo et ut proximi, quem certe debet sicut seipsum diligere. Idem suadetur ex Patribus, qui interdum volunt, ut eleemosyna erogetur ex injuste acquisitis. Ad argumentum igitur concedo sequelam non esse formalem, quia naturalia praecepta simpliciter negativa, ut est non furandi, strictius obligant, quam ea quae aliquod affirmativum includunt, ui est praeceptum restituendi; in praesenti tamen materia, id est seclusa illa necessitate, bona est sequela. Ad secundum, est differentia inter necessitatem propriam et alienam ; nam propria facit actum restituendi moraliter impossibilem, id est, valde difficilem; non sic autem aliena. Item quia obligatio subveniendi proprie necessitati major est, ui intelligitur ex disputatione prima, sectione quarta. Denique quia cum quispiam excusatur a restituendo propter necessitatem propriam, non tam id est ut subveniatur necessitati propriae, quam ne in ea constituatur auferendo a se quod possidet ; secus vero est de proximo, qui jam est in necessitate, circa quam alter solum se habet negative. Patres autem non loquuntur de injuste acquisitis, sed ipsas divitias more evangelico vocant iniquas, non quod semper inique comparatae sint, sed quia saepe ita comparantur, et magno quodam et iniquo labore; neque loquuntur de eleemosyna, sed in genere de bono usu divitiarum. Deinde intelligi possunt de illis rebus quae comparatae sunt turpi causa, sed non injusta actione, vel injusto pacto, ut bona meretricum, et similia; nam cum harum rerum acquirant dominium, earum potest fieri eleemosyna, ut docet D. Thomas 2. 2, quaest. 32, art. 7; et Cajetan. ibid.; Medina, cod. de Eleemosyna, quaest. 5, et alii communiter.
7. Prima limitatio superioris conclusionis. — Supersunt tamen assignandae nonnulla limitationes conclusionis. Prima limitatio est, aliena extremae necessitati tunc solum licere subvenire ex alienis, etiam surripiendo, quando quis non habet proprium. Prima pars per se patet. Posterioris ratio est, quia in illa necessitate omnia sunt communia quantum ad usum; ergo licite surripiuntur, ut extreme indigenti subveniatur. Addit divus Thomas, quaest. 32, artic. 7, ad 3, petendum esse prius consensum domini ; tamen, si non det, eo invito accipi posse. Verum si non petatur, non credo peccari contra justitiam, quae ad restitutionem obliget. Sed quaeres an, si quis det eleemosynam extreme indigenti, ex re per furtum vel usuram comparata, teneatur postea illam restituere, si aliunde acquisivit unde possit. Respondetur, si revera dedit quando ipse non poterat alias subvenire illi necessitati, quod attinet ad conscientiam, manere liberum. dummodo tunc sit eo animo ut soium propter eleemosynam omittat restituere. hatio est, quia si tunc denuo furaretur cum proximo erat succurrendum, ad nihil teneretur postea; ergo neque si antea furatus est, quemadmodum si redderet domino, et statim, si posset, occulte acciperet.
8. Secunda limitatio. — Secunda limitatio habet locum in his bonis quae restituenda sunt, et incertum est cuinam sit facienda restitutio ; haec enim danda sunt in eleemosynam, cap. Cum tamen, de Usuris, 14, quaest. 5. Ratio est, quia talis praesumitur voluntas domini, cujus illi, qui restituunt, censentur esse quasi dispensatores. Item ratione positivae legis aliquod jus in tali casu acquiritur pauperibus; illis ergo tribuenda sunt ea bona in eleemosynam.
9. An retineri possit eleemosyna facta ex Lonis injuste acceptis. — De quodam bonorum genere resolutio. — Sed adhuc manet dubium, an, si eleemosyna fiat ex bonis restitutioni obnoxiis, possit retineri. Respondetur haec bona duplicia esse. Alia, quorum dominium non est apud dantem eleemosynam, ut sunt furta. Alia, quorum est quidem vere dominus, tamen alia ratione obligatur ad reddendum, ut si mutuo acceperat. In priori genere bonorum, quaedam sunt eadem numero restituenda, ut res immobliles, et quae in uno usu non corrumpuntur, ut vestes, etc. Si ergo ex his fiat eleemosyna, nihil fit; atque accipiens statim tenetur reddere vero domino, cum ipse non sit dominus. Aliae sunt quae sufficienter in eadem specie restituuntur, ut pecunia ; quare, si qui facit ex his eleemosynam, habet unde restituat, quamvis det eamdem rem numero, quam sustulit furto, transfert dominium ei cui dat, qui propterea manet securus, quia alter non censetur dare aliena, sed propria, cum alias habeat unde restituat. Et haec est sententia communis, Gabr., in 4, distinct. 6, quaest. 4, Major., distinct. 15, quaest. 3. Si vero non habet alias unde restituat, nihil facit, et accipiens tenetur reddere vero domino, quia fur tunc dat aliena, et non sua, ut magis ex dicendis patebit.
10. De altero genere resolutio. — Circa aliud vero bonorum genus, quorum quis est dominus, distinguendum est; nam vel qui dat eleemosynam fit impotens ad restituendum, vel non : si non, factum tenet, quia dat sua, et nulli facit injuriam, quia habet alias unde restituat. Si vero fit impotens, vel ille qui recipit, bona fide recipit, vel mala; si mala, peccat recipiendo, et tenetur solvere debitum alterius. Patet : nam ille qui sic dat, peccat contra justitiam ; injuriam enim facit creditori; sed qui recipit, cooperatur huic injustitiae; ergo etiam peccat contra justitiam. Si autem recipit bona fide, auctores quidam dicunt ad nihil teneri, quia neque ratione rei acceptae ; accepit enim rem a vero domino, quae non erat alteri obligata actione reali, sed personali tantum, quae non transit cum re ipsa ; neque ratione acceptionis, quia non fuit acceptio injusta, cum bona fide acceperit. Dico tamen, si ille qui bona fide accipit, jam bona fide consumpsit, et non factus est ditior, ad nihil teneri ex ratione facta; si tamen non consumpsit, vel antequam consumpsit, intellexit obligationem alterius qui dedit, per se loquendo, credo non posse illam retinere, sed obligari ad solvendum debitum alterius. Ratio est, quia tota illa datio et acceptio fuit injusta, et per accidens ille excusabitur ex ignorantia ; et ideo hac ablata, retentio incipit esse injusta; unde solvitur illorum auctorum argumentum : nam obligatio oritur ex acceptione, quae per se injusta est, licet per accidens in hoc excusetur. Dico autem per se; per accidens namque interdum excusari posset, si sine magno gravamine, et exponendo se gravibus necessitatibus ncn posset reddere. Addo ultimo, si is qui dedit eam eleemosynam, postea alia via satisfecerit illi creditori, vel quia creditor remittit , vel quia factus est ditior, in eo casu, eum qui recepit, manere liberum, quia injustitia non fuerat contra donantem, sed contra tertium creditorem, cui est satisfactum, et ipse alias habuit rem illam ex voluntate veri domini.
11. Quarta conclusio.—bico quarto: etiamsi homo habeat dominium et administrationem illorum bonorum, non tenetur ex eis facere eleemosynam, si sibi sint necessaria, servata tamen proportione et ratione necessitatis proximi. Ratio est, quia bona temporalia sunt hujusmodi conditionis, ut non possint donari alteri, nisi seipsum iis privet is qui donat ; nemo autem tenetur privare se rebus necessariis, ut aliis subveniat, caeteris paribus, quia dilectio sui est prior dilectione alterius. Sed quia in particulari tota difficultas consistit in recta comparatione facienda, advertendum est haec bona aliquando esse necessaria ad conservationem propriae vitae, sub qua includo familiam; interdum vero esse solum necessaria ad statum et decentiam quamdam ; interdum esse superflua, id est, neutri horum necessaria. Rur-us is, qui facturus est eleemosynam, potest esse privata persona, vel paterfamilias, aut alius, qui ex officio teneatur providere iis qui sunt sub ejus cura. Rursus comparari potest hujusmodi homo ad alium existentem vel in extrema necessitate, vel in gravi, vel in communi. Item vel ad personam privatam, vel ad commune bonum, seu personam ex qua commune bonum dependeat. Quid ergo in his comparationibus sit dicendum, sequentibus duabus sectonibus exponam.
12. Quibus personis fteri debeat cleemosgna. — Quaerendum hic ultimo esset quibus personis fieri debeat eleemosyna. Sed satis intelligi potest ex supra dictis, tum in hac ipsa disputatione, sect. 1, num. 5, tum disput. 4, sect. 1; est enim eleemosyna cujusdam miseriae sublevatio. Vide D. Thomam 2. 2, quaest. 32, artic. 9, et in 4, distinct. 15, quaest. 2, art. 6; Richard., art. 8, quaest. 7 et 8; Durand., quaest. 29; Palud., quaest. 3, art. 6; Gabriel., disput. 16, quaest. 4, artic. 2, conclus. 6 et 8; Alens., 4 part., quaest. 33, membr. 2; Sylvest., verbo Eleemosyna, quaest. 2 et 3, ct alios Summistas eodem verbo ; Navar., super cap. Quamobrem, de Poenit., distinct. 1, num, 6; Sotum, in Opuscul. Deliberatio in causa pauperum ; Medina, Cod. de Eleemosyna, titulo De his quibus danda est eleemosyna, cum sequenti.
Sectio 3
In qua necessitate teneatur homo eleemosynam facere ex bonis omnino superfluis
1. Prima sententia. — Prima sententia tantum obligat sub mortali ad dandum ex superfluis in extrema necessitate; ita Alens., 4 part., quaest. 34; Gerson., part. 2, alphab. 32, litt.0; Pano in cap. Si vero, de Jurejurando; Tn, in cap. Sicul hi, disunct. 47; Gabriel., in 4, distinct. 16, quaest. 1, conclus. 3; Joan. Medin., tractat. de Eleemosyna, quaest. 3, et alii. Ratio est, quia quando non est extrema necessitas, non est simpliciter necessitas; sed praeceptum affirmans obligat tantum in necessitate simpliciter : ergo. Confirmatur primo, quia non tenetur homo magis subvenire alteri, quam sihi; sed ex praecepto non tenetur subvenire sibi, nisi in extrema necessitate, ita ut, licet permittat se pati gravem necessitatem, ut thesaurizet haec bona superflua, non peccat mortaliter : ergo, etc. Secundo, quia alioquin damnanda esset major divitum multitudo, qui ideo fere augent divitias, quia de superfluis vix in extrema , nedum minori necessitate largiuntur.
2. Secunda sententia.— Secunda sententia est, teneri sub mortali ad danda haec omnia bona superflua communibus pauperibus, vel saltem ad faciendam eleemosynam ex illis; ita D. Thomas 2. 2, quaest. 606, artic. 7, et in 4, distinct. 15, quaest. 2, art. 1, quaestiunc. 4; Palud., q. 3; Hichard., art. 2, q. 2; Abulens., in cap. 6 Matth., q. 34; Lyran. et Carthus., super illud 4 Joan. 3: Qui habuerit substantiam Tnjus mundi ; Cajetan. 9. 2, quaest. 32, art. 5, et in opusc. de Praecepto eleemosynae, num. 2, et alii. Fundamenta hujus sententiae primo sumuntur ex Scriptura, quae absolute praecipit divitibus eleemosynas facere his pauperibus , qui non desunt in republica, qui non sunt, nisi qui communes necessitates patiuntur. Unde Deuter. decimo quinto, Eccles. 4, 1 Joan. 3, et Jacob. 5, dicitur absolute divites congregantes, et non distribuentes, thesaurizare sibi iram; et 2 ad Corinth. 8: 7n praezenti tempore vestra abundantia illorum, id est egentium, inopiam suppleat ; 1 Timot. ultim.: Preecipe divitibus facile tribuere, etc. Praeterea Patres hac in re loquuntur rigorosissime, nominatim Dasil., hom. in illud Luc. 129: Destruam horrea, eic.; Nissen.. orat. de Pauperibus amandis; Nazianz., orat. ejusd. argument. ; Ambros., serm. 81; Hieron., in regula Monach.; August., in Psalm. 147, et serm. 219; Chrysostom., homil. 34 ad Populum. Summa eorum est, divites esse dispensatores constitutos a Deo bonorum eorum quae sibi sunt superflua, et esse raptores et latrones si non distribuant, etc. Nec faciunt mentionem alterius necessitatis , nisi ejus quae communiter occurrit. Ratio denique cst, quia haec bona temporalia, si superflua sint, jure naturae sunt indigentium; ergo non possunt sine peccato retineri, si aliqui indigeant. Antecedens explicatur, et probatur ex D. Thoma 2. 2. q. 66, art. 7, quia haec bona ex Dei institutione sunt communia : jure autem gentium sunt divisa, quae divisio non potest esse justa, et rationi consona, nisi hac lege facta intelligatur, ut quae propriis dominis fuerunt superflua, aliis efficiantur communia ; nam oppositum esset contra finem ipsarum rerum, et hoc indicant Patres, cum vocant divites dispensatores.
3. Tertia sententia. — Tertia sententia est obligari homines ad dandum ex his bonis etiam in gravi necessitate proximi, non autem in communi ; ita Alens., sibi contrarius, in 3 part., q. 65, ut refert Medina, codice de Eleemosyna, q. 3; Antonin. , 2 part., tit. 1, cap. 294, S Pro majori ; Armilla, verbo ZEleemosna, citans alios; Navar. , in Manuali, c. 44. num. 5; Adrian. , Quodlib. 1, art. 2, htt. G, et Quodlib. 12, art. 2, propos. 2, ubi citat Valud., in A4, distinct. 15; Sotus, de Justitia, lib. 5, q. 8, art. 1. Ratio est , quia divites sunt veri domini etiam superfluorum, in quacumque quantitate ; supponimus enim justo titulo ea bona possidere ; nec agimus de bonis clericorum spirituali aliquo titnlo comparatis, de quibus controversia est, an sint eorum bonorum domini( ut in materia de Beneficiis tractatur ) ; hinc fit divites per se nullam facere injuriam retinendo haec superflua, vel in vanos usus prodigendo, nimirum quia sunt domini. Ex quo obiter intelligitur. primo, in illis Sanctorum dictis aliquam esse exaggerationem, atque adeo intelligenda esse secundum quamdam similitudinem, quatenus tales domini possunt peccare mortaliter occasione bonorum temporalium, sicut raptores et fures, et interdum gravius. Unde secundo intelligitur, seclusa indigentia proximorum, nullam esse obligationem conferendi aliis haec bona. Atque ita tandem fieri, obligationem totam oriri ex necessitate aliorum. Unde jam sic concluditur: tota obligatio dandi oritur ex necessitate proximi; ergo talis erit obligatio qualis necessitas; ergo si semper necessitas occurrens est levis, obligatio semper est levis, atque adeo nunquam sub mortali. Et e contrario sola necessitas gravis inducet obligationem sub mortali. Confirmatur primo, quia alias omissio eleemosynae, etiam in singulis levibus necessitatibus, esset peccatum mortale, quod est incredibile: sequela patet, quia vel quaelibet, vel nulla est. Secundo, quia alias omnis prodigalitas esset peccatum mortale. Tertio, quia non liceret divitibus ad altiorem gradum ascendere conservando divitias, imo neque adificare sumptuose.
4. Prima conclusio. — Dico tamcn primo, simpliciter loquendo : divites habentes superflua obligantur aliquo modo ex praecepto misericordia ad faciendum eleemosynam. Haec conclusio , abstrahendo ab obligatione sub mortali vel veniali, videtur omnino certa, et sufficienter convincitur fundamentis secundae sententiae, et ex aliis, quae statim dicemus. Colligi tamen potest ex superius jam dictis, hanc scilicet obligationem genere suo esse sub mortali ; ostendimus enim, charitatem et misericordiam ex genere suo ita obligare; in particulari vero consideranda erit gravitas materiae, ad discernendum qualis sit necessitas.
5. Secunda conclusio. — Dico secundo: non solum in extrema, sed etiam in gravi necessitate obligat praeceptum hoc sub mortali, eum qui habet superflua. Haec conclusio primo probatur fundamentis secundae sententiae. Deinde quia obligatio haec ?n Scriptura sacra talis significatur ut frequenter occurrat; signum est ergo non agi tantum de extrema, sed etiam, ut minimum, de gravi. Antecedens patet Matth. 25, ubi propter peccatum conirarium huic obligationi damnantur homines; damnantur autem per peccata quae frequenter committuntur. Unde ibi non numerantur neeessitates extremae, sed graves; et Matth. 18, damnatur servus, quia non est misertus conservi^sui in gravi necessitate; unde sumitur argumentum : nam si urgere debitorem mortale fuit etiam ei qui videbatur esse in necessitate, quanto magis habenti superflua grave erit non subvenire graviter indigenti ? Secun- do, haec obligatio fundatur in proximi necessitate; ergo si necessitas est gravis, oritur gravis obligatio. Tertio, quia si quis videat domum proximi comburi, aut famam graviter laedi, possitque impedire et non faciat, ex communi consensu est peccatum mortale; ergo mortale erit, si videat grave aliquid pati in vita aut salute corporis, ob indigentiam, nec succurrat.
6. Probatur ultimo eadem conclusio, argumenta contrariee sententiee diluendo. — Ultimo ostenditur conclusio respondendo ad arguménta contrariae sententiae in num. 1; negatur enim gravem necessitatem, moraliter et humano modo loquendo, non esse simpliciter necessitatem ; deinde quicquid sit de modo loquendi, materia absque dubio est gravis, et praeceptum alias ex genere suo obligat ad mortale ; falso igitur concluditur obligare tantum in necessitate extrema. Ad primam confirmationem negatur primo similitudo; homo enim potest cedere juri suo, et non proximi. Secundo, in his quorum homo est dominus, ut in fama et fortunis, potest interdum sine mortali permittere se graviter laedi, non vero in iis quorum non est dominus, ut in vita et membris, quando facile potest laesionem vitare. Ex quo retorquetur argumentum ; nam tenetur homo succurrere sibi in gravi necessitate, saltem respectu bonorum quorum non est dominus; sed nullorum bonorum proximi ego sum dominus; ergo teneor illi subvenire, si commode possum, quia teneor illum sicut me diligere. Ad secundam confirmationem, dico primo , si verum est quod in ea sumitur, nos non condemnare divites illos, sed ostendere quomodo ipsi se condemnent; nam propterea fortasse dictum est , difficilius divitem ingredi in regmmn calorum , quam camelum per foramen acus. Secundo, dico non esse tam frequens hoc peccatum, sicut arguendo indicatur. Ex his vero colligo primam opinionem practice esse omnino improbabilem, nec securam in conscientia, quia contraria fere evidenter demonstratur ex Scriptura, Patribus et ratione. Et ipsa nullum habet fundamentum, auctoresque ejus vix audent eam affirmare.
7. Tertia conclusio explicatur. — E'st communis, et suadetur. — Occasio. —bDico tertio: qui simpliciter habet superfluum, tenetur sub mortali facere eleemosynam, etiam in communibus necessitatibus generis humani ; non dico teneri in singulis actibus, neque teneri ad dandum omnia, sed absolute teneri; quod hac negatione bene explicatur: si habeat pro- positum formale, vel virtuale nunquam dandi eleemosynam, nisi in gravibus necessitatibus, illud est peccatum mortale ex se, nisi fortasse faciat id, quia certus est graves necessitates occurrere. Conclusio est communis, quae, praeter adducta pro secunda sententia in num. 2, confirmatur. Nam ex prima conclusione, certum est divitem ita se habentem male agere contra misericordiam et charitatem ; sed materia talis inordinationis est gravis; ergo laesio misericordiae est in materia gravi; ergo peccatum mortale. Minorem probo, quia quamvis necessitates proximorum videantur leves, tamen aggregatum omnium illarum, comparatum ad genus humanum, vel ad rempubhcam, est valde gravis materia; ergo contemnere in genere humano totum illud aggregatum miseriae, est laesio charitatis et misericordiae in materia gravi; sicut velle furari centum aureos a multis hominibus, ab unoquoque assem, est peccatum mortale, quia licet respectu uniuscujusque sit materia levis, totum tamen est grave.
8. Evasio impugnatur primo.—Impugnatur secundo. — Dices multas materias leves comprehensas sub uno actu per modum unius objecti, si non uniantur veluti per modum unius ad componendam unam quantitatem, non sufficere ad objectum peccati mortalis; sicut velle quotidie dicere unum leve mendacium, ideo non est peccatum mortale, quia illa inter se non uniuntur. In proposito autem hae leves necessitates non componunt unam gravem, quia ex eis nullum grave nocumentum alicui proximo sequitur; non ergo est sufficiens ratio peccati mortalis; et ideo non videtur simile illud de furto, quia ibi singulae materiae leves componunt unam gravem, et illa simpliciter est acceptio injusta, per accidens vero est quod sit acceptio ab uno tantum, vel a multis. Sed contra, nam tota haec doctrina demonstrat quod intendimus; licet enim hae leves necessitates non faciant unam gravem respectu unius, faciunt tamen respectu totius reipublicae et communitatis ; misericordia autem magis inclinat ad bonum commune, quam ad particulare. Secundo, id explicatur in uno et eodem proximo; nam si videret dives aliquis proximum quotidie pati necessitatem, quae in quolibet uno die considerata non esset gravis, illam eo die contemnere, non esset mortale; tamen si toto anno contemnat, sine dubio censenda est materia gravis, et peccatum grave, quando illud apprehenditur totum per modum unius objecti, quia gravitas necessitatis non solum pensanda est quasi ex intensione, sed etiam veluti ex extensione et perpetua quadam duratione, et tamen illud objectum solum compositum est ex multis levibus necessitatibus; ergo similiter grave erit, si plures leves necessitates veluti distributae per multos considerentur. Tandem, qui sic se gerit, aliquo modo se exponit periculo omittendi etiam eleemosynam in gravibus necessitatibus, tum propter pravam consuetudinem , tum quia non est facile levem a gravi necessitate distinguere.
9. Sitne contraria opinio probabilis. — Sed quaeres an hoc sit ita certum, ut contrarium non sit practice probabile et securum. Non audeo quidem simpliciter dicere aliam opinionem esse improbabilem, quia habet auctores graves, et aliquas rationes non contemnendas ; attamen mihi videtur non admodum secura, et probabilis. Sed ut aliquo modo mitigemus hune rigorem, advertendum est, ad judicandum aliquem habere superflua, multa esse consideranda. Item aliqua posse judicari superflua in ordine ad gravem necessitatem, quae moraliter non censebuntur talia in ordine ad communem, quia sicut diversa est necessitas, ita et obligatio et facultas. Primo ergo omnium considerandus est status divitis, et integra ejus decentia. Secundo, considerandi sunt eventus et necessitates quae moraliter accidere possunt ac solent homini in tali statu constituto, et personis omnibus quibus ex officio providere tenetur. Tertio, si habeat filios et familiam, considerandum est posse et debere filiis thesaurizare, et constituere eos in statu, et interdum etiam alias domesticas personas. Denique haec decentia status non consistit in indivisibili, sed habet latitudinem moralem, quamvis tandem signari possit terminus secundum moralem prudentiam. His omnibus consideratis, bona ultra illum terminum censenda sunt superflua in ordine ad gravem necessitatem. In ordine vero ad communem, considerandum est ulterius an possit homo ad aliquem superiorem gradum in republica aspirare, ita ut revera sit idoneus ad illum, et prudenter possit ad id contendere. Nam si tunc ita statuat, non dicentur superflua, quae ad hunc transitum servat, ut bene Cajetanus et Navar. ! observarunt; nam hoc est tali candidato conveniens, et quodammodo in republica necessarium, et per se etiam ad commune bonum confert; quod semper intelligitur, nisi in actu occurrant graves necessitas. Et similibus conatibus annumerantur pia opera, ut est aedificatio templi, scholasticorum collegium, etc. Nam haec etiam sunt necessaria reipublicae, et pertinent suo modo ad statum, et ad pietatem etiam christianam.
10. Quarta conclusio. — Argumenta posita n. 3, pro hac conclusione valent, uec infirmant tertian conclusionem. — Dico quarto : qui habet superflua simpliciter, et propositum habet faciendi eleemosynam, et saepe facit, quamvis saepe omittat, et nonnulla etiam in vanos usus expendat, dummodo graves necessitates non praetermittat, non peccat mortaliter. Hanc conclusionem non negant auctores secundae sententiae, et videtur procedere ex quadam humana aequitate ; et quidem non est asserendum peccatum mortale, ubi sufticienti ratione non convincitur. Deinde hoc praeceptum est affirmans, et usus ejus pendet ex prudentia, et quando non occurrit gravis necessitas, umnes fatentur communes necessitates per se singulas non obligare ad mortale; non ergo tenetur hujusmodi dives dare huic vel illi determinate. Ergo si bona fide procedat, et eleemosynam faciat statui consentaneam, licet alias in multis deficiat, non erit censendus peccare mortaliter. Accedit quod, si omnes divites ita se gererent, moralter reipublicae et pauperibus sufficienter subveniretur : ergo ille qui sic operatur, quod in se est , suflficienter subvenit necessitati reipublica, et ad hoc valent argumenta tertiae sententiae , quae tamen contra tertiam conclusionem non urgent. Jam enim exposuimus quomodo materia hujus peccati sit gravis ; item quando et quomodo liceat divitias servare ad ascendendum ad gradum dignitatis, vel muneris in republica, et ad alia opera pia exequenda. Denique jam damus locum alicui prodigaltati veniali, quia haec sunerflua habent latitudinem, intra quam saepe commnittitur prodigalitas venialis; praeterea non obligamus in rigore ad dandum omnia superflua, saltem sub mortali.
Sectio 4
Utrum teneamur aliquando facere eleemosynam ex necessariis ad statum, non tamen ad vitam
SECTIO IV. Utrum teneamur aliquando facere eleemosynam ex necessariis ad statum, non tamen ad vitam.
1. Aliorum sententia. — Primae et tertiae sententiae auctorescitati in praecedenti sectione videntur omnuino negare, quia requirunt illas duas conditiones, ut hoc praeceptum obliget, scilicet, habere superflua simphirciter, et ut sit necessitas extrema, vel gravis; quibus nonnihil favet divus Thomas 2. 2, quaest. 32, art. 6; tamen alii auctores communiter contrarium tenent, licet non omnes inter se consentiant.
2. Prima conclusio.— Dico primo : si commune bonum, seu respublica sit in gravi necessitate totius boni communis, tenetur privata persona illi subvenire etiam ex necessariis ad statum. Conclusio est communiter ab omnibnus recepta. Ratio autem est, quia, caeteris paribus, commune bonum est praeferendum proprio in temporalibus. Item ostendemus infra debere hominem perdere vitam, si necesse sit, pro tuenda vita reipublicae ; ergo a pari tenetur subire gravem necessitatem, ut subveniat gravi necessitati reipublicae. Denique hujusmodi gravis necessitas republicae raro erit sine extrema necessitate multorum particularium ; ostendemus autem debere hominem ex his bonis subvenire extremae necessitati alterius; ergo, etc. Ubi advertendum est gravem necessitatem non dici, illam quae quasi per accidens resultat in republica ex multis necessitatibus communibus, ut dicebamus sectione praecedenti, num. 8, sed gravem dici quae per se exponit totam rempublicam, vel commune bonum ejus, gravi periculo.
3. Secunda conclusio. — Dico secundo: si proximus quilibet sit in extrema necessitate, tenetur quilibet homo subvenire illi, etiam ex necessariis ad statum. Probatur primo, quia in ordine charitatis tenetur homo magis diligere vitam proximi quam statum suum. Item qui extreme indiget, habet jus naturale utendi bonis alterius, etiam necessariis illi ad statum, et potest illa accipere, neque alter potest prohibere sine injuria; ergo tenebitur ipse etiam dare illi, et servare alteri illud jus, praecipue habita ratione charitatis.
4. Objectio prima. — Ad primam objectionem.— Ad secundam quid VFict. et Nav. respondeant. — Non omnino satisfaciunt. — Sed contra inferes : ergo si aliquis minetur inter- fecturum seipsum, nisi dem centum aureos, tenebor dare, ut vitam ejus tuear. Secundo, sequitur teneri divitem dare magnam pecuniae vim, etiam necessariam ad statum, alicui, verbi gratia, ne occidat inimicum quem habet subjectum, quod videtur onerosum. Tertio, si esset infirmus morti proximus, nec posset sanari nisi exquisita medicina magni valoris, teneretur dives ex necessariis ad statum illi providere, et similia. Ad primum communis responsio est, illum non esse in extrema necessitate, sed in extrema malitia. Addo tamen, quod dixi in prima sect., num. 7, si forte id oriretur ex magna passione, et quantitas non esset magna, atque adeo posset aliquis sine gravi detrimento id facere, interdum teneri ; tamen, moraliter et communiter loquendo, raro occurrit haec obligatio. Ad secundum, Victoria, Relectione de Homicidio, Navar. et alii dicunt conclusionem esse intelligendam de necesitate quae provenit quasi ex ordine naturali, non vero ex illa quae provenit ex malitia hominum. Nam haec potest occurrere infiniti modis, et saepe iniquissimis; unde si illa esset attendenda, esset intolerabile onus, et perturbatio contra rempublicam. Sed revera licet haec differentia non videatur negligenda, non tamen omnino satisfacit; nam causa propter quam charitas, et misericordia obligant, non est causa unde oritur necessitas, sed est ipsa neeessitas; ergo si haec vere adest, et aliunde est etiam sufliciens facultas, erit etiam obligatio, undecunque orta sit necessitas. Quare crediderim, si pretium pro tali vita necessarium esset moderatum, et non nimis necessarium habenti, posse interdum teneri ad illud dandum. Unde advertendum est haec temporalia bona, quamvis sint inferioris ordinis, esse tamen instrumenta humanae vitae et humanarum actionum, et interdum posse magnam quantitatem divitiarum praeferri vitae alicujus vulgaris hominis, quia etiam sunt necessariae communi bono, et conservare etiam proprium statum est moraliter valde necessarium, et ideo non est obligandus facile homo ut cadat a statu; attamen ut eo retento aliquam in eo patiatur necessitatem, obligari potest. Et hoc modo limitanda est conclusio, praesertim in necessitaübus, quae non a natura, sed ex hominum libertate pendent ; et eodem modo respondendum est ad tertium, quamvis non displiceat quod Victoria supra, et Soto, 4 de Justitia, quaest. 7, art. 1, ad 4, tradunt.
5. Tertia conclusio. — Dico tertio: inter- dum potest quis obligari ut subveniat proximo ex bonis aliquo modo necessariis ad statum, proximo existenti, non in extrema, sed in gravissima quadam necessitate. Haec suadetur ex Scriptura, et Patribus, sectione praecedenti, num. 2, indicatis. Praeterea Augustinus, in 1 epist. Joan., tract. 5: A creditore angustiatur frater tuus, vide si misereris, si habes mundi facultates ; furte dicis : duturus sum pecuniam meam, ne iile angustiam patiatur? si hoc tibi responderit cor tuum, dilectio Patris non est in te, etc. Ratione etiam probatur; nam fieri potesi ut, quamvis proximus non sit in extrema necessitate vitae, sit tamen in extremo periculo gravis infamiae, vel similis injuriae, et illa est necessitas gravissima; ergo, qui potest non magna jactura divitiarum impedire illud malum, tenetur, quamvis bona illa non sint superflua omnino statui. Ratio enim charitatis postulat ut praeferam tantum bonum proximi meo incommodo non magno. Similis est casus carceris, vel captivitatis perpetuae; bona enim his malis contraria sunt altioris ordinis quam divitiae. Addo praeterea circa bona externa, accidere posse ut proximus in omnibus et maximis fortunis suis detrimentum patiatur, si hic et nunc non subveniam de meis, sine gravi jactura proprii status; tunc ergo etiam ratio charitatis postulat ut illi dicto modo subveniam; patent consequentiae, quia moraliter loquendo tunc possum, et tempus est maximae necessitatis; ergo tunc obligat praeceptum affirmativum. Quod etiam credibilius fiet, advertendo, licet obligatio misericordiae oriatur ab ipsa natura, tamen ex conjunctione charitatis majorem et altiorem fieri; nam charitas naturam perficit ; unde rationabile est ut ad majora signa et effectus benevolentiae inclinet et obliget. Quapropter Doctores sancti obligationem hanc magis in charitate quam in natura fundant. Accedit, quia non dicimus teneri aliquem ad subveniendum proximo, exponendo se aequali necessitati, imo neque subeundo gravem simpliciter, sed solum cum sine magna incommoditate potest, licet non sit de rebus omnino superfluis, quod etiam magis constabit et sequenti sectione.
6. Difficultas quedam ea doctriua divi Thome. — Sed superest difficultas, quia divus Thomas in omnibus videtur nobis adversari; articulo enim 6, quaest. 32, aiv esse laudabile, de necessariis ad vitam subvenire publico bono, et idem dicit statim de eleemosyna facta ex necessariis ad statum, unde indicat illud esse consilii, non praecepti; et postea subdit esse inordinatum tot dare eleemosynas, ut non possit homo convenienter vivere secundum statum, et solum excipit extremam necessitatem privatae personae, vel gravissimam reipublicae. Respondetur doctrinam D. Thomae esse prorsus eamdem cum ea quam tradidimus, ut evidenter patet ex eodem, in quaest. 57, artic. 1, ad 4, et quaest. 118, artic. 4, ad secundum. Nimirum hoc loco obscurius est locutus, quia multa voluit paucis complecti. Quapropter, in citato articulo sexto, solum intendit docere quid in hac materia sit bonum, quidve malum. Unde laudabile ibi non significat consilium, vel praeceptum, vel tantum in consilio, quod D. Thomas reliquit definiendum de ordine charitatis. In secundo autem dicto, quod sit inordinatum tot dare eleemosynas, etc., loqui videtur de homine qui habet familiam, et alias obligationes. Quamvis etiam dici possit in articulo quinto duo capita posuisse obligationis eleemosyn»e, scilicet, extremam necessitatem, et superfluum simpliciter, quia moraliter, et attenta hominum conditione, quodlibet horum per se sufficit ad hanc obligationem inducendam ; hoc ergo sensu dicit in quaest. 32, ex solis necessariis ad statum per se non oriri obligationem; non tamen negat quin aliunde ex magna necessitate proximi, attento ordine charitatis, possit aliquando oriri. Alia quaestio hic supererat, an ex necessariis ad vitam teneatur quis, vel certe possit honeste facere eleemosynam ; sed in disputat. 9 melius expedietur, agendo de ordine servando in operibus misericordiae.
Sectio 5
Utrum, cum praeceptum eleemosynae obligat, necesse sit donare, vel satis sit mutuare
1. Prima sententia, ejusque ratio. — Confirmatur primo. — Confir natur secundo. — Prima sententia docet semper satis esse mutuare; ita habet Navarrus, in Manuali, c. 17, num. 61, et cap. 24, num. 5; Covar., regul. Peccatum, part. 2, 8 1, num. 3, secuti Adrianum, Quodlib. 4, artic. 2, et in 4, in materia de hestit., quaest. 33. Ratio eorum est, quia charitas solum obligat ad subveniendum necessitati proximi ; at satis sublevatur per mutuum. Unde in Sceriptura interdum haec obligatio per mutuum esxplicatur, Luc. 6: Benefacite et mutuwn date ; et Psal. 36, de justo dicitur : Tota die miseretur, et commodat ; idemque reperitur Psalm. 111, Eccles. 29: Feenerare progimo tuo in tempore necessitatis illius. Confirmatur primo. Nam si quis in extrema existens necessitate accipiat alienum ut sibi subveniat, postea veniens ad pinguiorem fortunam, tenetur restituere ; ergo si alter subveniret. potest etiam obligare ad restitutionem, quod mutuare est. Antecedens est multorum Theologorum, Richardi, Durandi, Gabrielis, in 4, distinct. 15; Medina, Cod. de Restitut., quaest. 3; et Glos., in reg. Peccatum, de Regul. juris, in 6; et videtur colligi ex cap. S quis, extra de furtis. Confirmatur secundo ex Genes. 25, ubi Jacob Esau extreme esurienti cibaria vendidit; et similiter Joseph , Genes. 41 et 42, oppressis fame frumentum vendebat; et Tobias mutuum dedit Gabelo, sub chyrographo; denique facit lex Si gratuitam,tt. Prascriptis verbis. Notandum pro decisione est, homines interdum carere rebus necessariis omnino et simpliciter, interdum tantum secundum quid, quia licet hic careant, habent alibi; vel si carent hoc genere bonorum, habent alia, vel habent industriam qua facile possint comparare, vel proximam spem comparandi.
2. Prima conclusio. — Dico primo: simpliciter asserere praeceptum eleemosynae nunquam obligare ad donandum, neque pium est, neque practice probabile. Haec conclusio satis patet ex dictis in duabus sectionibus praecedentibus ; nam ut non negemus mutuum interdum esse posse opus misericordiae, tamen regulariter Scriptura et Patres nomine eleemosynae intelligunt absolutam donationem, ut colligitur ex Lucae 10, in parabola incidentis in latrones, et cap. 11: Date eleemosnam, eic., et cap. 14: Cum facis convivium, etc. Et haec est omnium veterum Theologorum opinio, in 4, distinct. 15; et divi Thom , citatis locis in praecedenti sect.; item Soti, in 4, lib. de Justit., quaest. 7, art. 1; Sarment., in 2 part. Defens., monito 4, num. 5 et 6; Cordub., lib. 1, quaest. 26, ad 7; Medin., de Eleemos., cap. 6, et de Restitut., quaest. 3, cap. 1, et aliorum.
3. Secunda conclusio. — Probatur ratione et exemplis. — Dico secundo: ei qui tantum secundum quid indiget, satis subvenitur per mutuum, vel commodando, vcl etiam venditione. Ita exprimunt plures ex citatis Doctoribus, ac fortasse hoc tantum intendunt alii pro prima opinione allati. Ratio est, quia ille talis non simpliciter indiget; ergo neque ego tcneor simpliciter ei dare; idem constat exemplis. Nam si quis Romae indiget, habet tamen divitias alibi, satis est mutuare, vel credita pecunia vendere. Item si nunc caret actu, habet tamen certam spem, vel jus habendi in futurum, non caret simpliciter, quia illud jus et spes aestimabilia sunt pretio ; ergo satis, ut credito ei detur, et non gratis. Praeterea, qui necessitatem gravem in statu patienti subvenit, ut pristinum statum retineat et recuperet, potest haud dubie se servare indemnem. Denique idem est de artifice, atque de eo qui viribus et conditione aptus est ad laborandum, nisi postea certum sit indigere de caetero sua tota arte et industria, ad subveniendum sibi, et familiae ; nam tunc jam simpliciter indiget, et idem est de viro nobili, cujus statui repugnat et non decet laborare. s
4. Tertia conclusio. — Dico tertio: quando necessitati proximi sufficienter subvenitur per usum rei quae non statim consumitur, satis est commodare. Explico assertionem. Est quis in extremo periculo ut interficiatur ab hoste, nisi equo utatur : omnino satisfit illi commodando; et ad hoc urget obligatio utriusque partis ; ratio est, quia ille indiget usu pro hoc tempore, non autem dominio aut usu perpetuo. Confirmatur, nam si ille invito domino acciperet equum ad illum usum, illo finito, teneretur absque dubio restituere, nisi forte in ipso actuali usu moreretur absque culpa accipientis, quia tunc neque ratione acceptionis (fuit enim justa), neque ratione rei acceptae, quia non extat, restituere teneretur, atque adeo soli domino periit.
5. Quarta conclusio. — Dico quarto: in extrema necessitate, si subventio fiat per resipso usu consumptibiles, fieri debet per absolutam donationem. Est communis illorum auctorum, et sequitur ex prima. Nam si praeceptum eleemosymae aliquando obligat ad liberam donationem, certe maxime in extrema necessitate rerum usu consumptibilium, et praecipue, si fiat donatio ex rebus superfluis. Secundo, ita teneor subvenire, sicut alter jure potest accipere ; sed qui est in extrema necessitate, potest ita accipere et consumere, ut nihil teneatur restituere; ergo, et quod in hoc casu datum domino est, atque ab accipiente consumptum, nulli subjacet restitutioni. Major patet, quia si non esset eadem obligatio unius ad dandum, et facultas alterius ad recipiendum, posset oriri bellum justum ex utraque parte. Item quia accipiens potest juste nolle se obligare ad reddendum. Minor est communior sententia Doctorum, quos citavimus, ac D. Thom. 2. 2, quaest. 66, art. 7. Ratioque est, quoniam ille postea non tenetur reddere, sive ratione acce- ptionis, quia fuit justa, sive ratione rei accepiae, cum non extet, et sine culpa consumpta sit. Tertio, quando res non consumuntur usu, tenetur quis reddere finito usu, atque si res casu periit, non tenetur reddere quidquam, etiam pro illo usu, si vere nihil habebat quando usus est ; sed in rebus usu consumptibilibus non valet pus res quam ejus usus; ergo intentum. Tandem, quia vel per hanc subventionem fit dominus rei ille qui accipit, et sic tanquam dominus poterit illam libere consumere, vel non fit dominus, ut Navar. late contendit, et ego libenter concedo; quia in his etiam rebus usus distinguitur a dominio, et quia non necessario conceditur plena facultas utendi in omnem usum, sed solum usus determinatus in propriam sustentationem; nam haec est sufficiens facultas. At hinc concluditur quod interdimus, quia, ut dicebam, res quae sine culpa alicujus consumitur, domino consumitur; at accipiens consumit sine culpa rem ; ergo domino perit ergo nihil postea tenetur reddere.
6. Objectio diluitur. — Roejicitur limitatio Moednee circa conclusionem. — Hinc vero inferes, non esse verum oportere fieri donationem absolutam, si non transfertür dominium. Respondendum tamen per donationem absolutam hoc loco intelligi liberam concessionem usus talis rei absque obligatione reddendi, si usu consumatur, quae etiam concedi potest religioso, qui est incapax dominii. Instabis: qui mutuo accipit rem, si illam consumit, postea tenetur restituere, quamvis illi sit concessus liber usus talis rei. Non est tamen simile, quia ibi transfertur dominium in ipsum cum obligatione reddendi; unde si consumitur, ipsi tanquam domino consumitur, et obligatio reddendi manet orta ex priori contractu. At vero in proposito, illa obligatio non potuit juste imponi, quia ille qui extreme indigebat, habebat jus ad liberum usum talis rei; quia ille in extrema necessitate debet esse communis; non vero habebat jus ad dominium, siquidem illi non erat necessarium ; cum ergo manserit apud dominum, ipsi profecto periit. Porro adductae rationes probant conclusionem, non solum si eleemosyna fiat ex superfluis simpli - citer, sed etiam ex aliis. Unde Medina sine causa supra contrarium sentit, quando eleemosyna fit ex necessariis ad statum, qui non consequenter loquitur hac in parte.
7. Quinta conclusio bipartita. — Probatur prima pars. — Dico quinto: quando eleemesyna fit ex omnino superfluis, probabilius est debere fieri per liberam concessionem, etiam extra casum extremae necessitatis, quamvis oppositum probabile sit. Prior pars cst conformior sacrae Scripturae et Patribus, ipsique charitati valde consentanea, ut consideranti in sect. 4 memoratos constabit. Et probatur primo ex natura et institutione harum rerum temporalium: ordinantur enim quasi natura sua ad sublevandas hominum indigentias ; ergo ipsa ratio postulat ut, quando alicui sunt omnino superflua, et aliis desunt necessaria, liber usus aliis concedatur. Secundo, quia haec obligatio ex eodem praecepto oritur, quo oritur obligatio ad dandum in extrema necessitate; et articulus est necessitatis simpliciter; suppono enim saltem esse necessitatem gravem, vel alicujus privati, vel reipublica ; ergo obligat ad idem genus libera concessionis. Denique quando habeo superflua, charitatis lege teneor ad subveniendum non est autem uude habeam jus ad imponendum alteri obligationem, ut reddat quod accipit, cum vere non habeat, neque postea teneatur quaererc unde reddat, etc.
8. Secunda pars conclusionis suadetur. — Ad primam, quatenus primam conclusionis partem oppugnat. — Ad secundam. — Nihilominus secunda pars conclusionis vera est, si quis in praxi velit eam sequi; tum quia rationes factae non ita urgent quin convenienter possint solvi ; tum ctiam quia extra casum necessitatis extremae non possum ego accipere alienum; ergo probabile est alium non teneri ad simpliciter dandum. Item in his necessitatibus potest quis non dare huic, sed reservare alteri; ergo etiam poterit satisfacere huic mutuando. Hae tamen rationes non urgent nos. Etenim si prior esset bona, probaret, neque ad mutuandum teneri divitem, quia pauper non potest accipere etiam mutuo, invito domino. Negatur ergo illius rationis consequentia, nam quia haec obligatio oritur ex sola charitate, tota cadit in divitem; jus vero non datur alteri, nisi qando res ipsa ratione necessitatis exremae communes factae sunt. Ad secundam respondetur, posse quempiam reservare alteri, si moraliter intelligat occursuras alias graves necessitates; tamen per se et simplieiter tenetur libere donare alicui patienti gravem necessitatem. Quid si dives nollet dare nisi mutuando et obligando ad reddendum? tenebiturne qui accipit, implere postea susceptam obligationem ? Respondetur in casu hujus conclusionis teneri, quia dives non fecit injustitiam acceptanti, atque adco contractus fuit justus: ergo induxit obligationem ; imo contractum illum esse contra jus charitatis, non satis constat; quare, etc. Unde merito Theologi, in 4, distinct. 15, tractantes an restituere teneatur qui aliquid accepit in necessitate constitutus, de extrema fere id negant, quasi in minori alia sit concedeudum.
9. Sexta conclusio unde suadetur. — Dico sexto : si quis extra casum extremae necessitatis subveniat, vel obligetur ad subveniendum, non ex superfluis simpliciter, sed aliquo modo ex necessariis ad statum, non obligatur ad dandum, sed ad mutuandum, vel ad alium modum similem. Hoc probant argumenta primae opinionis, et dicta in praecedenti conclusione; praeterea quia, ut patet ex praecedenti conclusione, res est incerta; ergo est explicanda suaviori modo. Item qui sic subvenit, etiam indiget illis bonis; ergo non sine causa potest se indemnem servare.
10. Ad primum argumentum in num. 1. — Ad primam confirmationem. —Ad secundam.— Ad argumentum primae opinionis, dicito non solum teneri divitem ad subveniendum, sed ad subveniendum modo consentaneo charitati, et secundum debitum usum rerum. ltem obligari ad non imponendum proximo obligationem reddendi sine rationabili causa, et sic accipienda sunt loca ibi citata, vel certe procedunt potius de foenore spirituali. Ad primam confirmationem negatur assumptum ; et caput illud loquitur extra casum extremae necessitatis, ut exponit divus Thomas, artic. 7, ad primum, citata quaest. 66. Alia etiam quae adducuntur, facile solvuntur. Esau enim atque ZEgyptii non erant in extrema necessitate, quia habebant unde emerent; Joseph vero imponebat tributum ad bcnum reipublicae. Denique factum Tobiae non est ad rem, quia Gabelus habebat unde redderet, ideoque chyrographum ab illo accepit Tobias. Postremo lex quae affertur procedit in foro exteriori, aut certe juxta secundam, tertiam, vel ultimam conclusionem.
SECTIO VI. Utrum qui omittit dare eleemosynam cum tenetur, obligetur ad resarcienda dumna quee inde eveniunt indigenti.
1. Quaestionis implicatio. — Atiorum opinio, pro qua arguitur ea Cajetano et Turrecremata. — Confirmatur primo. — Secundo. — Duo sunt consideranda. Aliud , quantitas elee- mosynee, et de hac omnes anctores fatentur, eum qui omittit dare, transacta necessitate, non obligari ad reddendam illam quantitatem, etiamsi necessitas fuerit extrema. Ratio est, quia tota illa operatio erat misericordiae, non justitiae ; loquimur enim de his qui sunt veri domini, non de dispensatoribus ; nam hi contra justitiam agunt usurpando, et obligantur ad restituendum dominis, qui eis dispensandam quantitatem commiserant. Secundum est detrimentum quod secutum est proximo indigenti, ex eo quod illi non est subventum. Et de hoc aliqui censent, eum qui omisit eleemosynanm, praesertim in casu extremae necessitatis, teneri ad restitutionem postea, si fortasse hac de causa proximus est mortuus, vel damnum aliud notabile incurrit, quod videtur indicare Cajetanus in Summa, verbo RestituLio, cap. 1, et potest sumi ex eodem cum divo Thoma 2. 2, quaest. 118, ubi dicit obligationem ad subveniendum in extrema necessitate, oriri ex justitia legati; obligatio enim ex tali justitia videtur inducere obligationem restituendi. Turrecremata etiam, in cap. 4 faneraceris, distinct. 86, dicit eam esse obligauonem ex justitia, quamvis neget obligationem restituendi; idem sentit Sarmento, de hedditibus Eccles., 3 part., capit. 4. Probatur ratione; nam ille qui omittit eleemosynam hujusmodi, est causa moralis nocumenti proximi; ergo tenetur de damno: antecedens patet, quia tenetur evitare id; ergo si non facit, est causa. Unde Innocentius, capit. Quante , de Sententia excommunicationis, dicit esse participem homicidii, qui tenetur vitare, ac potest et non facit. Et idem sumi potest ex cap. JVon miserade. 23, quaest. 7; et ex illo Ambrosii: Si non pacisti, occidsti, quod refertur capit. Pasce, distinction. 86. Et confirmatur primo, nam qui est in extrema necessitate, potest sibi necessaria sumere, etiam per vim, quia tunc bona sunt communia ; ergo alter detinendo injuriam illi facit. Confirmatur secundo, nam potest a judice compelli ad dandam eleemosynam, is qui dare potest commode; ergo intercedit aliqua obligatio justitiae ; ergo obligat ad restituendum.
2. Vera sententia. — Ad primam confirmationem. — Ad secundam confirmationem. — Nihilominus respondeo illum non teneri ad restituendum aliquid ; ita Sot., 5 de Justit., q. 4, art. 3; Covarruv., 2 Variarum, c. 14, num. 5; Adrian., in 4 de hestitut., quaest. 1; Navar., cap. 24, numer. 7, et de Redditibus, quaest. 2; sumitur ex Gloss., cap. JVon infe- renda, 94. quaest. 3; et suadetur, nam tunc solum obligatur quis ad resarcienda damna, quando sequuntur ex actione injuriosa, scilicet contra Justitiam commutativam. Et confirmatur, quia titulus restitutionis tantum est duplex, injusta acceptio, et res accepta; ibi autem neuter intervenit. Ad argumentum ex Cajetano et Turrecremat., respondetur, sicut ille qui subvenire omisit non obligatur ex justitia commutativa, ita neque vere facit propriam injuriam, neque tenetur ad restitutionem, vel reparationem illius damni; et si fortasse obligatur interdum ex justitia legali, saltem respectu boni communis, at hujus justitiae violatio, non obligat ad restitutionem, ut suo loco dicetur :. Ad rationem dic, solum probare mortem vel damnum proximi esse voluntarium omittenti eleemosynam, non tamen esse effectum ab illo, quia ut ego sim causa mortis proximi, non satis est velle illam, sed oportet aliquo modo influere ; hic autem non influit physice, ut per se constat, neque moraliter, quia non facit injuriam. In capitulis autem citatis, modus loquendi latior est aliquanto, nam homicida dicitur, qui quovis modo vult mortem proximi; itaque solum intenditur illud damnum proximi imputari alteri ad culpam, sed non ad injuriam. Ad primam confirmationem, dic nihil referre quod in extrema necessitate bona sint communia, nam ex vi illius juris solum quisque valet ea primo occupare absque injuria alterius, id est, nullam alteri vim faciendo. Ad secundam confirmationem, ut quis possit obligari a judice, satis esset obligatio justitiae legalis, quando necessitas communis intercedit. Praeterea leges et magistratus civiles non solum actus justitiae, sed etiam misericordiae, et temperantiae imperare possunt, et ita nihil sequitur contrarium nostrae resolutioni.
3. Dubium d» Ecclesiasticorum eleemosgnis. — Restabat dubium, an saltem habentes ecclesiastica bona teneantur ex justitia ad dandam eleemosynam, atque adeo, si omittant, teneantur ad restitutionem. Quod late disputant tum Theologi , tum jurisperiti, et affirmant non pauci. Hic tamen omissis alis ad tractationem de redditibus, solum in genere dico, ex his bonis, quorum ecclesiastici sunt domini, teneri ex sclo vinculo charitatis, majori tamen quam alii, tum quia debent esse Patres pauperum, praecipue Episcopi, ex 1 ad Ti- moth. 3, et ad Titum 1: Oportet Episcopumn irreprehensibilem esse, etc., hospitalem, benignum, etc. Et docet Tridentinum, sess. 23, cap. 1, de Reformatione; tum quia ratione status debent esse aliis exemplo. Denique, quia facilius habent superflua; non enim habent quibus ex officio thesaurizent, et in familia et statu debent esse moderatiores, ut monet idem Concilium Tridentinum sess. 25, capit. 1, de Reformatione. Si vero habent aliqua bona ecclesiastica , quorum non sunt domin, sed illis designata sunt ut distribuant in pauperes, tenentur ex justitia dare, sub obligatione restituendi ; an vero aliqua bona sint hujusmodi, dicetur in materia de Decimis :. Nostram vero resolutionem tradunt Cajetanus, quaest. 91, art. 3, et 185, artic. 7; Soto, lib. 10 de Justitia, quaest. 4, artic. 3; Covar., de Testamentis, cap. 10, et lib. 2 Variarum, cap. 17, num. 5; Navar. et Sarmen., in tractatibus de hedditibus ecclesiasticis, et alii recentiores.
A. Adcertendum diligenter. — Ultimo, est in hac materia advertendum quae hactenus de eleemosyna corporali dicta sunt, etsi videantur peculiariter dici de illis operibus misericordiae, quae fiunt per externas divitias, tamen eodem modo, et per easdem leges applicanda esse ad ea opera misericordiae, quae consistunt in aciionibus humanis, ut sunt visitare infirmum, vel in carcere constitutum. Nam hae actiones sunt bona quaedam, quae tribuimus indigenti. Unde consideranda est in his necessi - tas ex parte proximi, id est, an tui indigeat illo tempore, et actione. Idem de advocato, quando pauperis jus periclitatur, ne defectu patrocinii a potentiore violetur.