Text List

Disputatio 8

Disputatio 8

De praecepto correctionis fraterna

DISPUTATIO VIII. DE PRAECEPTO CORRECTIONIS FRATERNA.

Primum praemissum. — Secundum. — Tertium. — Ex dictis in praecedenti disputatione, colligi satis potest opera spiritualia misericordiae non minus esse in praecepto, quam corporalia; quia et sunt magis necessaria proximis, et facilius exhiberi possunt sine incommodo dantis, et maveria est nobilior. Deinde supponendum est haec opera distiugui in septem membra, de quorum primo, scilicet, de remissione injuriarum, supra satis dictum est, cum de inimicorum dilectione ageremus, disput. 5, sect. 5, et ad idem opus spectat patien- ter ferre aliorum molestias ; nam hi duo actus fere sunt ejusdem rationis, et hic secundus fere nunquam cadit in praeceptum, nisi quando vel includit primum, vel necessarius est ad vitandam proximi injuriam, aut aliam inordinationem contra alteram virtutem. De alio opere, quod est orare, dicendum est in materia de religione '. Quartum, de consolandis afflictis, nihil habet proprium, praeter generaliter dicta de eleemosyna corporali, nam, licet hoc opus ad animam pertineat, tamen praecipue ad corporis necessitatem spectat. Superest igitur dicamus de fraterna correctione , ad quod etiam revocabimus duo, consilium dare, et docere , in quibus generales regulae necessitatis proximi, et facultatis operantis servandae sunt ; sed quia applicatio earum in correctione fraterna habet specialem difficultatem, ideo de hoc specialiter agunt Theologi. Tertio, est supponendum duplicem esse proximi correctionem: alteram judicialem, quae fit via publica, et tendit non tam in ejus emendationem qui corrigitur, quam in castigationem et poenam ob commune bonum. Alteram charitativam, cujus finis est bonum et emendatio ejus qui corrigitur, in qua possunt multi actus intercedere, de quibus primo in genere, deinde sigillatim dicemus.

Sectio 1

Utrum hac fraterna correctio cadat in praecepto

SECTIO I. Utrum hac fraterna correctio cadat in praecepto.

1. Quorumdam error. — Pelagi error, de quo ex professo tom. 1 de Gratia. — Etsi vocabula correptio et correctio in rigore distinctionem habeant, quam attigit Augustinus, lib. 1 de Civit., cap. 9, quod correptio reprehensionem solum, correctio autem emendam simul importet , Theologi tamen promiscue iis vocibus utuntur, quando de hoc actu charitatis disputant. Fuit igitur error, hunc actum non solum non esse praeceptum, sed esse otiosum, quia sine gratia Dei frater non potest emendari, etiamsi corrigatur; et si gratia adsit, licet non corrigatur, emendabitur. Ad quem errorem vitandum Pelagius, ut utilitatem correctionis tueretur, gratiae necessitatem negavit; et ad docendam viam mediam scripsit Augustinus libros de Correctione et gratia.

2. Prima conclusio. — Ad hareticorum argumentum. — Dico primo hunc actum hones- tum esse, et misericordiae et charitatis. Est de fide. Proverb. 27: "Melior est manifesta correptio, quam amor abscondtus" ; Eccles. 29: Melus est a sagüente corripi, quam stultorum adulatione decipi ; Eccles. 19: Qui odt correptionem , minuetur vita, etc.; Psalm. 140: "Corripiet me justus in misericordia", etc.; Matth. 18: "Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum", etc.; Thessal. 3: Nolite quasi inimicum cestimare (hominem, scilicet, inobedientem), sed corrigüte ut frutrem. Deinde communis est hac in re consensio Patrum, et omnium recte sentientium ; dum non solum in actu signato (ut ita dicam) corripiendos esse monent errantes, sed etiam dum in actu exercito suis concionibus, exbortationibusque vitia reprehendunt. Ultimo, ratione a priori ostenditur conclusio; nam hoc opus est medium per se ordinatum ad bonum proximi, et de se sublevat miseriam peccantis, impedit offensam Dei, et tollit aliis proximis offendicula : ergo perfectissime habet honestatem charitatis et misericordiae. Neque argumentum haereticorum urget ; gratia enim non movet homines ut lapides, sed modo accommodato humanae naturae ; unde correctio deservit, ut homo se disponat ad gratiam, vel certe non ponat illi obicem. Deinde cum homo facit quod in se est, corrigendo, Deus adjungit gratiam, si alter non resistit. Sed advertendum (ut intelligatur a qua virtute sit ista actio) in illa concurrere et voluntatem corripiendi, quae potest csse elicita a misericordia, et imperata a charitate, ei actum intellectus per prudentiam dirigentem exteriorem correctionem. Nam in hoc actu non solum concurrit prudentia, ut antecedens voluntatem, imperando ut velit corrigere, sed etiam concurrit subsequendo, quia ipsamet correctio debet prudenter fieri, si a virtute est; et ideo, qui vult corrigere, necesse est apphicare prudentiam ad ipsum actum correctionis, propter quod dixit Cajetanus, 2. 2, quaest. 33, articul. 1, hunc actum elici a prudentia, et imperari a miscricordia, quod spectat al modum loquendi. Nam res ipsa constat, ad quam certe maxime spcctat, ut in hoc actu circumstantiae prudentiae, et spiritus lenitatis observentur. Vide Basil. in id Psalm. 14: Zf opprobrium non accepit, dicentem, debere esse correctionem sine ulla eapyobratione ; ct supra dixerat, benevolentiam, potius quam severitaLem, cohortationem, quam commotionem, charitatem, quam potestatem, esse ostendendam. Et eodem modo loquuntur Nazianzenus, in orat. de Moderatione in disputationibus ha- benda; Leo Papa, epist. 84 ad Anastas. , cap. 1, et ali.

3. Secunda conclusio bimembris.— Probatur primum membrum ex Scriptura. — Probatur secundum membrum. — Dico secundo datum esse praeceptum de hoc actu, tam divinum quam naturale. Primum patet tum ex locis Scripturae citatis, tum maxime ex Matth. 18. 1 ad Timoth. 5, initio, et 1 ad Thessalon. 5: Corripite inquietos, etc.; idem aperte sentiunt Patres, quoties peccati damnant, qui utilem correptionem aliorum negligunt, nominatim Chrysostomus, homil. 60 in Matth.; Hieronymus, in citatum Psalm. 140; Augustinus, sermon. 16 de Verbis Domini; Gregorius, libr. 12 Regist., epistol. 31. Dices posse exponi haec verba pro consilio, quia non videtur esse verbum praeceptivum. Propterea Soto, de Tegendo secreto, membr. 2, queestione prima, conclusione quarta, dicit non esse haereticum negare hoc speciale praeceptum; fortasse intelligit ex vi illius testimonii Matth. 18. Dico tamen simpliciter esse haereticum negare illud, et fere haereticum negare contineri in citatis locis Scripturae. Utrumque patet, primo ex tunc citatis, tum quia Theologi ac jurisperiti communiter agnoscunt hoc praeceptum. Item verbum (corripe) praeceptivum est, et materia gravis, et charitati necessaria, ut dicemus; et Luc. 17, eodem tenore praecipitur correctio, et injuriarum remissio; et ad Galat. 6: Hujusmodi construite, etc., subdit : "Sic enim adimplebitis legem Christi". Tandem ago ratione, confirmando ultimam partem conclusionis; nam hoc non est aliud a praecepto eleemosynae, sed una ex praecipuis partibus ejus; tenemur autem naturali etiam praecepto subvenire proximo patienti necessitatem corporalem, ut patet ; multo magis ergo patienti spiritualem, quod praestamus corripiendo; sic fere Chrysostomus, Homil. 13 ad Populum, argumentatur. Aristoteles quoque, 9 Ethicorum, cap. tertio. scribit pravum amicum corrigendum esse, ac magis juvandum in moribus quam in pecuuiis, dissolvendamque amicitiam, si negligat correptionem. Oppones : proximus non est in tanta necessitate peccandi, ut non possit ipse sibi subvenire, et bene utendo sua libertate, et petendo auxilium a Deo. Potest quidem proximus, absolute loquendo, hoc efticere; tamen intcrdum est difficile valde propter vel consuetudinem, vel passionem, vel etiam inadvertentiam. Denique saepe est evidens periculum morale, non usurum proximum ea potestate, nisi aliunde ab estrinseco adjuve- tur : quamvis enim hoc Deus faciat interius, et angelus custos, tamen etiam unicuique mandacit Deus de promimo suo. Vide Chrysostomum, homil. 44 in 1 ad Corinth., et orat. 1 contra Judaeos.

4. Tertia conclusio — Dico tertio: hoc praecepium genere suo obligat ad mortale. Sequitur ex initio praecedentis disputationis; nam praeceptum misericordise, ut ibi dictum est, ex genere suo ita obligat ; hoc autem praecipit unam ex praecipuis misericordiae partibus: ergo. Item gravius obligat quam praeceptum eleemosynae corporalis, cum gravior miseria sit carentia boni spiritualis quam corporalis; illud autem. ut etiam ostendimus, obligat sub mortali ex genere suo: ergo, etc. Contra, quia fere nullus est qui corrigat, et tamen nullus contitetur hoc peccatum ; neque confessores interrogant de illo, quod signum est tale praeceptum non extare. Respondetur potius timoratos conscientia interdum se accusare de transgressione hujus praecepti; et confessarii, si necessarium judicent, debent interrogare; tamen quia, ut vidimus, obligatio pracept non freqventer occurrit, et obscurior est, ita et rarius contra illud peccatur, unde multi fortasse excusantur.

Sectio 2

Quaenam sit materia hujus praecepti

SECTIO II. Quaenam sit materia hujus praecepti.

1. Prima conclusio. — Dico primo : omne jeccatum mortale proximi est de se materia gravis, et sufficiens ut hoc praeceptum obliget. Ita docent communiter auctores , et colligitur ex illo Matth. 18: Lucratus eris fratrem tuum; omne enim peccatum mortale tollit vitam spiritualem proximi ; ergo de se sufficientem inducit necessitatem ut lucremur illum. Sed advertendum est peccatum hoc posse esse commissum, et jam emendatum, ac sine occasione et periculo reincilendi; sic vero illud non esse materiam hujus praecepti, quia jam proximus non est in miseria, et hoc sensu intelligenda est Glossa, in cap. S? peccaverit, dicens peccatum praeteritum non esse materiam correctionis, licet posset esse accusationis, quia illa tendit ad emendationem , quae jam facta supponitur ; haec vero ad poenam, quae locum habet etiam post emendationem. Alio modo potest peccatum esse commissum, sed non emendatum. et hoc potest esse materia correctionis, cap. Cum ez injuncto, de Haereticis. Ratio est, quia tunc proximus subest miseriae, et maxi- me si sit periculum reincidendi. Tertio, potest esse peccatum nondum commissum, sed tamen in occasione committendi, et de hoc statim dicam.

2. Errores tres excluduntur. — Hinc excluduntur tres errores. Primus est, praeceptum hoc obligare tantum in peccatis commissis in propriam injuriam, propter illud verbum Evangelii : Si peccacerit in te, id est, contra te, ut multi Patres exponunt , ut Hieronymus, et Chrysostomus illo loco; item Ambrosius, in capit. 17 Lucae; Hilarius, can. 18 in Matth. ; sed hic error est contra mentem Christi ; ponit enim praeceptum, non ut quis amoveat a se propriam injuriam, sed ut lucretur fratrem, qui finis locum habet in omni peccato mortali. Itaque particula ?n te, exponenda etiam est coram te, id est, cum scaudalo tuo; ita plerique Patres, et omnes Theologi, ut Augnustinus, serm. 16 de Verbis Domini; D. Thomas, Quodlib. 11, art. 12; Liran., citato loco Matth., et alii. (Legatur Salmer., tom. 4 in Evangelia, p. 3, tract. 11.)

3. Alter error est, materiam hujus correctionis esse peccatum ex ignorantia vel passione, non ex malitia : fundatur, quia cum hoc sit voluntarium, non habet rationem miseriae. Sed improbatur, quia illa est maxima miseria, ut disputat. 4, sect. 1, num. 4, dixi, et major Dei offensa, et semper intervenit sufficiens ratio involuntarii propter aliquam saltem inconsiderationem ; et quia licet objectum sit voluntarium, tamen et malitia, et multi effectus peccati sunt involuntarii , ut alibi dicebamus.

4. Tertius est, peccata venialia esse materiam hujus praecepti, non mortalia ; indicat Origenes, homilia sexta in Matth., quia peccatum mortale non est peccatum fratris. Sed hoc nihil valet, nam nomine fratris significatur ibi omnis proximus, etiamsi sit in peccato mortali, ut patet 2 Thessalonic. tertio: Deuntiamus cobis fratres in nomine Domini Jesu Christi, ut subtirahatis vos ab omni fratre amulante inordinate, et non secundum tradiLionem quam acceperunt a nobis, etc.

5. Secunda conclusio. — Objectio. — Responsio Sylvest. et aliorum, quos citat et sequitur Acor., tom. 2, l. 12, c. 14, q. 4. — Plana respnsio. — Dico secundo peccatum veniale posse esse materiam correctionis, sed non in qua hoc praeceptum, graviter obligat. Prior pars facilis est, et communis; secunda etiam colligitur ex verbis Evangelii, quae supponunt fratrem periisse , ut Augustinus ponderat, serm. 16 de Verbis Domini, ex illis verbis: Lucratus eris ; et ex poena : Sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. HWatio est, quia consulere veniale peccatum non est mortale ; minus autem est non corripere : item miseria illa levis est. Objicies : peccatum veniale est major miseria quam gravissimum damnum temporale ; sed hoc teneor vitare, si possum, sub mortali ; ergo et illud. Sed neganda est consequentia, primo, quia alias teneretur etiam quis suum veniale peccatum fugere sub mortali, quod absurdum est, et implicationem continens. Secundo, quia sunt illa mala diversorum ordinum, atque adeo minime comparabilia, ac praeceptum unicuique accommodandum est, juxta illum gradum, quem habet in suo ordine , ita enim postulat et recta ratio, et necessitas praecepti. Addo denique temporale damnum et magis involuntarium esse, et difficilius expell. Secundo objicies: saepe veniale est dispositio moralis et proxima ad mortale, ut jurare frequenter, et similia. Ergo tunc saltem erit obligatio ad mortale, quia proximus est in gravi periculo et necessitate. Sylvester, verbo Correctio, q. 1, et Turrecrem., cap. S peccaverit , et Soto supra, et alii ita concedunt. Dico tamen : qui sic venialiter peccat, aut advertit periculum suum, et tunc jam peccat mortaliter, quia ut ait Sapiens : Qui amat periculum, peribit in illo, Eccles. 3; aut non advertit, ita ut excusetur a mortali culpa, et tunc dari poterit obligatio sub mortali admonendi illum; sed illud non tam est praeceptum corripiendi, quam consulendi, vel ostendendi proximo id quod ignorat.

6. Dubium , de quo in simili Sanch., l.2, disput. 38 , et Acor, tom. 1,1. 12, c. 95, q. 4 et 5. —Et simili modo expeditur aliud dubium, an si opus fratris sit de se peccatum mortale, ille autem excusetur a culpa propter ignorantiam invincibilem, tenear corripere. Respondetur enim praeceptum spiritualis miscricordiae proximi posse habere locum in tali materia, ut sentit Antonin., 2 part., tit. 9, 84; Sylvester, Correctio, dub. 10; Angelus, eodem verbo, num. 6; sed non esse tam correctionis, quam dandi consilii vel doctrinae. Hoc ultimum patet, quia proximus ibi non deliquit neque periit. Primum vero constat, quia illa est quaedam proximi miseria, quae per misericordiam sublevari potest et debet. Urgebis: quamvis sit quoddam malum, non tamen constituit proximum in necessitate , cum excusetur a peccato; ergo non est malum quod obliget. Respondetur primo, ipsam ignorantiam in rebus necessariis ad honeste vivendum, ut sunt, qua divino aut naturali jure sunt necessaria ad honestam vitam christianam , per se esse magnum malum, maxime si sit de mediis necessariis ad salutem, vel multum utilibus. Praeterea interdum ratione ignorantiae subit proximus magnum damnum in bonis etiam corporis, vel vita et honore. Unde non est dubium quin possit hoc esse sufficiens materia charitatis et misericordiae, pertinetque ad omnes qui docere possunt, vel consulere, ut Patres colligunt ex parabola Matth. 25, de servo reprehenso, qui unum talentum abscondit , intelligentes de talento doctrinae et obligatione charitatis. Quod praeceptum strictius obligat eos, ad quos veluti ratione status hoc munus spectat, de quo D. Thomas 2. 2, quaest. 188, art. 4 et 5; sed maxime ad eos qui tenentur ex officio et justitia ; oportet tamen in hoc servare circumstantias de quibus in sectione sequenti. Sed quaeres an veniale peccatum sit corrigendum saltem sub obligatione ad veniale. Soto, statim citandus, affirmat ex illo Joan. 13: Zt vos debetis alter alterius lavare pedes. Sancti enim ibi intelligunt leviores defectus , juxta illud : Qui lotus est, non indiget, uisi ut pedes lavet. hatio vero est, quia peccatum veniale est deformitas quaedam proximi, et potest impedire multa bona. Confirmatur ; nam similiter in miseria corporali ejusdem proportionis, si sine causa contemnerem miseriam fratris, esset veniale. Respondetur argumenta concludere, posse interdum esse hanc obligationem, praecipue inter eos qui profitentur altiorem statum , et inter quos veniala sint graviora , atque afferant aliquod scandalum vel indecentiam ; tamen regulariter non est scrupulus habendus in hac re, et juxta hanc resolutionem procedunt, qui simpliciter aiunt praeceptum correctionis non extendi ad venialia, ut Adrianus, in quaestione de Correctione fraterna, S Quoad tertium ; Abulens., Matth. 18, quaest. 82; Paludanus, 4, distinct. 19. quaest. 3, art. 2; Gabriel, lection. 74, in Cano ; Sylvest., Correctio, quaest. 1. Addendum est ultimo, cum Soto, de Tegendo secreto, memb. 2, quaest. 2, conclus. 3, et aliis recentioribus, haec intelligenda esse stando intra limites charitatis, et misericordiae ; nam si admisceatur obligatio justitia , interdum potest aliquis obligari ad corrigenda haec venialia peecata, ut accidere potest in superiore religionis, qui ex officio et justitia tenetur cu- rare, non solum ut subditi vitent mortalia, sed etiam ut ad perfectionem tendant, atque adeo ut vitent impedimenta ; quapropter , si nimium se gerat praelatus negligenter, et maxime si defectus sint generales communitatis, poterit esse obligatio sub mortali ad corrigenda illa, quam obligationem aliqui extendunt ad privatas personas ; sed non ita existimo, nisi habeant in aliquibus actionibus vicem praelati, observando nimirum aliorum defectus, vel etiam interdum teneantur illum sui officii admonere ; de caeteris enim plusquam verum est non teneri aliorum vitam scrutari, ut docet D. Thomas, 2. 2, quaest. 33, art. 2, ad 4, ex Salomone et Augustino; Cajetan., in Summa, verbo Correctio fraterna , Sylvest., eodem verbo, num. 3, et ali.

Sectio 3

Quando et cum quibus aliis circumstantiis obliget hoc praeceptum

SECTIO III. Quando et cum quibus aliis circumstantiis obliget hoc praeceptum.

1. Prima conclusio. — Quae delicti cognitio requiratur ad fraternam correctionem. — Dico primo : ante omnia, necesse est ut delictum proximi sufficienter constet, ut insinuatur illo verbo Evangelii, 7n fe, id est, coram te, ut ex citatis praecedenti sectione, num. 4 habetur. Ratio est, quia alias esset temeraria, nec sine ipjuria correptio. Quaeres quae sit ista cognitio. Adrianus supra, S Sed heec opinio, respondet, esse probabilem conjecturam ; haec enim sufficit ad praeceptum eleemosynae corporalis; Soto, de Secreto, memb. 2, quaest. 2, conclus. 2, requirit certam cognitionem, quae intelligitur de morali certitudine ; et regulariter est verius, quia correctio de se est odiosa, et affert verecundiam alteri; et nisi prudenter fiat, est quoddam genus contumeliae, in quo multum differt ab aliis eleemosyuis; et ita ante Sotum senserunt Gerson, de Vita spirituali, tractat. 24; Astensis, in Summa, lib. 2, tit. 6, cap. 4; et tandem Navar., cap. 24, num. 12; si tamen delictum appareret grave, et magni periculi, vel cum esset spes emendae, et nullus timor exacerbandi prosimum, habere posset locum sententia Adriani; quare in individuo prudentia opus est.

2. Secunda conclusio. — Objectio solvitur tripliciter. — Dico secundo : praeter uotitiam delicti, est necessaria spes fructus et emendationis. Est contra Panormit., cap. Novit, de Judiciis, qui ait, etsi constet proximum non fore emendandumn, obligari ex praecepto, quia hoc praeceptum tendit usque ad excommunicationem; corrigendus ergo prius erit, ut juste excommunicetur. Est etiam contra Adrian., qui vult, si non sit timor detrimenti proxini, etiamsi non sit spes boni, obligare praeceptum, quia cessante in individuo fine legis, non cessat obligatio legis; sed conclusio est communis cum D. Thom. 2. 2, quaest. 33, art. 6, et patet ex illo Proverb. 9: NVoli arguere derisorem, etc. Ratio est, quia talis actus esset otiosus, unde non tantum negative, sed etiam positive seu contrarie cessat obligatio legis, et esset dare Sanctum canibus. Praeterea, cessante intrinseco fine legis, cessat obligatio; sed intrinsecus finis correctionis ibi cessat; nam potius laedo quam prosim. Dices: Deus saepe corripit hominem quem scit non esse emendandum. Respondetur primo ipsum esse universalem causam, ad quem spectat influere sufficientia auxilia, et generalia non cohibere. Secundo, semper Deum habere aliquem fructum, si non in emendatione peccatoris, saltem in ostensione suae voluntatis, atque etiam justificare causam suam. Tertio, si consideretur praecise voluntas Dei corripientis hominem, in illa, ut sic, non posse desperari fructum; quod vero illi adjungatur scientia, nihil refert ad prudentiam, et honestatem illius correptionis.

3. Nota primo circa hanc solutionem. — Nota secundo. — Soto sup., quest. 2. —In hac tamen conclusione, notandum primo non esse existimandum nocumentum proximi tristitiam aliquam, vel etiam iram cum aliqua culbpa; nam si tandem speretur emenda, corripi debet, quia haec per accidens sequuntur, et propter majus benum permitti possunt; prudenter tamen curandum est ne sequantur, quantum fieri possit. Secundo, non oportet ut haec spes sit prorsus certa, quia haec certitudo vix haberi potest; satis est ergo probabiles spes, quod poterit prodesse et non obesse, ut D. Thomas 2. 2, quaest. 33, art. 2, ad 3, docet; et cum eo Soto, Adrianus et alii; et consentit Augustirus, 1 de Civit., cap. 9, dum illos damnat, qui metuunt leviter prosimum corripere, cum fortasse possent corripiendo corrigere, et infra monet abstinendum non esse a correptione, quia, inquit, semper incertum est an voluntatem in melius sit mutaturus, ubi pondero voces fortasse ect incertum. Ratio est, quia charitas postulat ut in necessitate proximi id fiat, quod fortasse potest illi prodesse, et non potest obesse. Unde non est cur cesset obligatio praecepti in tali casu. Item ad alias actiones humanas gravissimas sufficit haec spes, ut ad medicinam dandam, ad bellum movendum, etc. Secus vero esset si res esset dubia, et tam probabiliter timeretur damnum quam fructus; tunc enim vitanda esset correctio, quia in moralibus idem est damnum facere, et exponere se illius periculo; quamvis, quando negotium versatur inter spem et timorem, oporteat prudenter pensare necessitatem et commodum, vel damnum, etc., atque si sit periculum mortis perpetuae, sine formidine adhibenda est correctio in quocumque dubio, sicut medicus corporalis in re desperata potest experiri medicinam dubiam , ut ex doctrina de conscientia satis constat.

4. Nota tertio. —Tertio, ut ad Panormitanum respondeamus , advertendum est non oportere ut fructus statim speretur per correctionem meam, sed satis est ut speretur in progressu. Unde si occurrit corrigendus aliquis, quem transacta hac occasione non vi* debo amplius, si non speretur quidem fructus, statim cessat obligatio, quia jam non possum progreli ; tamen si persona corrigenda talis est, ut possit quis progredi in correptione cum illa, quamvis per primum et secundum actum non speretur fructus, si tamen speratur vel per ultimum, tentanda est correctio. lta D. Thomas, in 4, distinct. 19, quaest. 2, art. 1, et breviter 2. 2, quaest. 33, a. 2, ad 3; Adrianus, de Correctione, art. 3; et Soto supra; item Sylvest., verbo Correctio, num. 2; Navar., cap. 24, num. 13. Ratio est, quia alias illi actus correctionis nunquam caderent in praeceptum. Item, quia tunc ille actus est misericordiae, et necessarius ad bonum proximi; secus vero esset si nec per excommunijvcationem speraretur fructus; nam tunc cessandum est, quia hoc loco excommunicatio non sumitur ut paena, sed ut medicina, 1 ad Corinth. 3.

5. Locus D. Thome exponitur. — Cajetani placitum eaplicatur. — Et juxta haec explicandum est quod D. Thomas dicit, articalo illo secundo, ad 3, aliquos timore aut verecundia omittere eorreptionem sine peccato mortali ; quia, licet fortasse sit aliquis defectus, tamen est fere naturalis et involuntarius, et ab illo ita impeditur homo, ut sit inefficax ad corripiendum, et ita caret spe fructus; et quamvis haec carentia spei proveniat ab ipso homine, tamen quia vix est in hominis potestate vincere illum timorem, aut cum illo fructuose corripere, ideo excusatur saltem a mor- tali. Quod vero Cajetanus eo loco dicit, si quis ex quadam tepiditate orittat correctionem in re gravi, leviter judicans se non posse consequi finem, tantum venialiter peccare, quia non habet ( inquit) animum contrarium precepto, sano modo intelligendum est. Non enim omnis persuasio levis cum illo animo excusat a transgressione gravis praecepti, ut si quis ex levissimis causis sibi persuaderet non posse restituere, aut jejunare, etc. Nam illa ignorantia est culpabilis; ergo oportet ut indicium sit saltem probabile, quamvis ejus probabilitas interdum nascatur ex levi timore, quem tamen, ut dixi, vix possit deponere talis timidus.

6. Advertendum quarto.—CQuarto, addendum est in hac conclusione haec intelligi in correptione privata, quae ad unius vel alterius persona emendationem refertur; secus vero, si esset facienda de peccato publico, propter commune bonum; nam tunc licet non speraretur fructus unius peccatoris, non esset omittenda correctio ; sic enim Christus, Matth. 15, respondit : S'inite illos, ceeci sunt, etc.; observandum est tamen an speretur fructus saltem in aliis, quia si neque commune bonum speratur, tunc inutilis esset correctio, juxta Hierony mum, in illud Amos quinto : /llo tempore tacebit prudens. Ex quibus omnibus tandem dedncitur praeceptum hoc non obligare, statim ac videtur vel auditur peccatum alterius, sed expectandum esse tempus commodum, in quo possit fructus sperari, juxta illud Proverb. 25 : Mala aurea, etc., qui loguitur cerbum in tempore suo ; et tradit optime Augustinus, citatus in num. 3. Sed difficultas superest , an oblata hac opporturitate statim obliget.

7. Tertia conclusio. — Dico tertio : praeter spem fructus, ut obliget hoc praeceptum , necesse est ut proximus indigeat mea correctione, quia videlicet probabiliter timeo, nisi corrigam proximum, similia peccata commissurum, vel certe longo tempore, et cum gravi damno suo in eo peccato permansurum. Probatur primo, quia est praeceptum afftirmativum misericordiae ; ergo non obligat nisi juxta regulas similium praeceptorum ; ergo tantum in articulo necessitatis. Confirmatur, quia non aliter obligat praeceptum orandi pro proximo , ut alihi explicatur. Secundo, si scio fratrem esse emendatum absque occasione reincidendi , non teneor corripere, quia non eget ; ergo eadem ratione si nunc video peccasse, tamen probabiliter existimo suo tem- pore acturum poenitentiam , et ex hoc peccato non sumpturum occasionem peccandi, non teneor illum corrigere.

8. Quarta conclusio, pro qua bene auctor, disp. 15 de Penit., sect. 5, a num. 30.—Dico quarto : sit sit necessitas, et dicta opportunitas cum his circumstantiis, pro statim obligat hoc praeceptum. Est communis sententia ex generali principio de articulo obligationis praecepti affirmativi, qui is maxime est, cum necessitas et opportunitas illius exequendi conveniunt. Nam dato articulo necessitatis, nihil aliud rationabiliter expectari potest, praecipue quia opportunitas fructuosae correctionis difficile invenitur, et ideo, cum probabiliter occurrit, et necessitas urget, non licet eam praeterire. Ex quo fit posse interdum hominem teneri ad corrigendum statim proximum ,, quamvis ipse non teneatur ad agendam veram poenitentiam statim; nam ipse est dominus suae voluntatis, et potest semper habere tempus opportunum ut poeniteat, et si nunc non poenitet, forte excusatur , quia non advertit periculum in quo versatur et potest cedere suo juri. Alter autem non semper habet eam opportunitatem, et non potest cedere dicto bono alterius, et ideo tenetur fratrem admonere.

9. Difficultas quaedam proponitur. — Opinio. — Aliorum sententia. — Judicium auctoris. — Solum poterat dubitari, si quis certo credat, differendo correctionem, fore ut proximus aliquo tempore duret in peccato, vel iteret, postea tamen constantius et ferventius resurgat, quam nunc faceret, si statim corriperetur, an possit differri correctio, etiamsi nunc sit spes. Adrianus et Soto supra affirmant, quia hoc est utilius proximo. Ttem quia Deus ita facit, juxta id Psalm. 15: Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleracerunt ; quomodo Augustinus, l. de Corrept., cap. 1, et alii, interpretantur illud ad Rom. 8: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Item medicus interdum permittit ingravescere morbum, ut consumat pravum humorem. Nihilominus aliis hoc non placet, quia cum peccatum sit Dei injuria, et magnum malum proximi, non debet ad horam permitti propter majas commodum, quia de se non est medium ad tale commodum, sed potius impedit illud. et ex illo bonum elicere est proprium Dei, et ideo tali medio uti, Deo videtur relinquendum , ut proprium ; sicut etiam Deus permittit unum peccatum, ut poenam alterius, quod homo facere non potest, Inter has duas sententias dicerem : si spero me statim posse emendare fratrem, ut moraliter vitetur omne periculum peccati mortalis, in futurum non esse difterendam correctionem propter opportunitatem , et spem majoris utilitatis, quod recte probat ratio ultimo facta. Si tamen spero nunc fore emendandum, tamen postea facile casurum, alias vero differendo spero stabilius et constantius surrecturum, differendam censeo correctionem, quia non permittitur peccatum propter majus commodum, sed ob vitanda majora et plura peccata. Et ex his patet quale peccatum sit omissio hujus praecepti, et quando incurratur, et quomodo. An vero obligetur quis ad corripiendum cum proprio aliquo periculo et damno, ex regulis tradendis de ordine servando in eleemosynis, disputatione sequenti, constabit.

Sectio 4

Quas personas obliget praeceptum fraternae correctionis

SECTIO IV. Quas personas obliget praeceptum fraternae correctionis.

1. Prima sententia. — Prima sententia est, obligare tantum sacerdotes et praelatos. Ita Glossa, c. Tam sacerdotes, 24, q. 3, exponens verbum fPideles, id est, praelatos; imo in c. Ita plane, 23, quaest. 4, verbo Personam, dicit tantum obligare praelatos. Tribuitur etiam haec sententia Innocentio, c. JVorit, de Judiciis; et Angelo, verbo Denuntiatio ; sed immerito, ut eos legenti constabit.

2. Secunda sententia. — Secunda sententia dicit tantum obligare justos: favet Abulensis, Matth. 7, quia Scriptura reprehendit peccatores qui audent alios corripere, Joan. 8: Qui sine peccatoest cestrum, primus in illam lapidem mittat ; ad Rom. 2: "In quo alium judicas, teipsum condemnas" ; et ad Galat. 6, dicitur: Fos qui spiriluales estis, "hujusmodi instruite" ; et ad Rom. 15: "Firmiores debemus imbecillitates infirmorum sustinere."

3. Prima conclusio. — Prima sententia falsa. —Dico primo, praeceptum hoc obligare personas omnes idoneas ad corripiendum, etiamsi ex officio alias non teneantur. Ia D. Thomas citato art. 3, cum Augustino, 1 de Civit., c. 9; Chrysostom., hom. 3 ad Hebraeos; item Anacletus Papa, citato cap. Tam sacerdotes, dicit obligare omnes fideles, intelligiturque nt est praeceptum evangelicum; nam ut est naturale, etiam infideles obligat. Denique sumitur ex Eccles. 7: Unicuique manda- vit Deus de proximo suo, utique non minus in spiritualibus, quam corporalibus necessitatibus. Prima ratio est, quia vis hujus praecepti fundatur in charitate et misericordia, non in officio. Secundo, eleemosynae corporalis obligatio ad omnes facultatem habentes se extendit : ergo. etc. Quare contraria sententia Glossae prorsus est falsa, et improbabilis, nec textus quos citat, sunt ad rem, quia loquuntur de judiciaria correctione, quae est propria praelatorum.

4. Secunda conclusio. — Dico secundo: praeceptum hoc magis obligat praelatos quam alios, et proportionaliter magis patrem circa filium, dominum erga servos: ita D. Thomas 2.? ) q. 33, a. 3, ad 1, citans Augustinum, et sumitur ex Gregorio Magno, c. Quamvis cause, extra de Regulis juris. Ratio est, primo, quia ipse ordo charitatis ita postulat. Secundo, quia hae personae sunt magis idoneae,regulariter loquendo. Qua ratione etiam interdum seniores, vel qui habentur in veneratione, strictius obligantur ; et eodem modo D. Thomas, art. 5, cum Augustino, super 1 Joan. 3, dicit interdum obligare praeceptum hoc perfectos, cum non obliget imperfectos. Sed advertendum praelatos simul obligari posse, et praecepto hoc misericordiae, et praecepto justitiae ratione officii. Inde fit ut obligentur ad aliquos actus, ad quos non obligantur non praelati, ut ad inquirendum sine infamia et prudenter pro ratione criminum. Unde obligatio haec praelatorum dupliciter dici solet major, nempe intensive, quia in singulis actibus est gravior; et extensive, quia ad plures actus se extendit; sed primum augmentum est in ipso praecepto charitatis, propter rationes dictas; secundum autem, ut Cajetanus bene notavit, et sentit D. Thomas, art. 2, ad 4, licet Soto supra contrarium teneat, praecise oritur ex justitia, quia praecise oritur ex officio. Item quia charitas, quae communis est, ad communes actus tantum obligat, cujus signum est, quia nunquam obligatio ad inquirendum et ad similes actus separatur ab officio, et obligatione justitiae, sicut etiam praelatus tenetur punire subditum ex officio, non vero ex propria obligatione charitatis. Dico autem propria, quia si consideretur charitas, ut est generale principium movens justitiam et alias virtutes ad suos actus, sic etiam se extendit ad hunc actum.

5. Dubium aliud expeditur. — Moelior responsio.— Ex quo obiter expeditur ahud dubium, an praelatus omittens corrigere subditum tunc cum ex justitia tenetur, committat duo peccata, vel duas malitias, alteram contra justitiam, alteram contra charitatem. Et videtur solum contra justitiam committere, quia tunc ille proprie non tenetur ad actum misericordiae, quia non tenetur ad actum liberalem, neque tenetur subvenire ex propriis, sed quasi debitum restituere. Et hoc metaphysice defendi posset; tamen magis moraliter et practice dicitur, si consideretur generale praeceptum charitatis, transgressionem illius non addere novam malitiam ; si tamen consideretur proprium praeceptum misericordiae et justitiae, ibi esse duas malitias, alteram conira justitiam, ut per se notum est, et alteram contra misericordiam, quia revera peccat contra particulare praeceptum ejus. Sicut si quis debitor haberet creditorem, cui ex justitia hic et nunc teneretur restituere, et praeterea in tali necessitate existentem , uteidem ex misericordia subvenire teneretur, et tamen non subveniret, saltem restituendo, certe peccaret contra justitiam , ut per se notum est; et praeterea contra misericordiam, quia revera peccat contra particulare praeceptum ejus, quod simpliciter obligat ad subveniendum, quacumque via id fiat; et saltem non est mihi dubium quin ille talis non satisfaceret, in confessione dicendo se non restituisse, quando tenebatur, sed debere explicate non subvenisse proximo in tali necessitate ; idem autem est proportionaliter in proposito, quando obligatio ex officio est ad eum actum ad quem obligaret charitas, etiamsi officium non adesset.

6. Tertia conclusio communis. — Primum dubium circa conclusionem enodatur. — Exceptiones Cajeten. et Sylvest. expenduntur. — Dico tertio : non solum justi, sed etiam peccatores obligantur, per se loquendo, hoc praecepto. Est conclusio communis cum D. Thoma 2. 2, quaest. 33, articulo 5; Richard., 4, distinct. 19, articulo 2, quaest. 2; Palud., quaest. 3, artic. 3; Gabriel., in Cano, lect. 74; Sylvest., Correctio, ad finem; Sot., de Secreto, memb. 2, quaest. 3, conclusione 6, et aliorum. Unde juxta hanc conclusionem explicandus est articulus tertius vjusdem D. Thomae, ubi dicit hoc praeceptum obligare eos qui habent charitatem ; affirmavit enim hoc, sed non negavit aliud. Ratio est, quia praecepta misericordiae et charitatis omnes obligant. Item, interdum peccator est aptus ad corripiendum ; ergo positis aliis circumstantiis obligabitur. An vero teneantur prius poenitere quam corripere, dicendum per se non teneri, si peccatum sit occultum. Cajetanus tamen excipit correptionem publieam, quae fit a concionatore, in tertia parte, quaestione 64, articulo sexto, et opusculo speciali de hac re; et Sylvest., verbo Correptio, S 16, qui etiam excipit correptionem praelati judicialem ; sed utrumque falsum est, secluso scandalo *. quia illae actiones per se non sunt tales, ut requirant in operante gratiam; per accidens vero ratione scandali, si quis sit in peccato publico, vel certe noto ei qui corripiendus est, vitanda est correptio; interdum tamen poterit aliquis ad hoc obligari.

7. Secundum dubium. — Quo pacto resolcatur a D. Thoma, Richardo et Paludano, etc. — Sed tunc occurrit aliud dubium, an, si ahquis ratione peccati proprii sit ineptus ad corripiendum, teneatur agere poenitentiam , ut fructuose possit corripere indigentem. Doctor Sanctus, in quarto, distinctione 19, insinuat teneri; Richardus, ibi, art. 2, quaest. 2, ad primum ; Paludanus, quaestione tertia; quos etjiam Soto supra adducit. Accedere videtur Navarr., cap. 29, n. 12, quatenus ait peccatorem non excusari a praecepto correctionis, cum possit divina gratia poenitere. Fundamentum est, quia nemo debet excusari ab obligatione praecepti propter peccatum proprium, sicut etiam prodigalitas non excusat a transgressione praecepti in eleemosyna corporali. Contrarium tenet idem Soto, excipiendo eos qui ex officio tenentur corripere, qui tenentur poenitere, quando alias idonei non sunt ad corrigendum. Fundamentum est, quia qui caret pecuniis, non tenetur illas quaerere, ut faciat eleemosynam, etiamsi prius peccasset illas prodigendo, neque qui est ignorans tenetur addiscere, ut alios doceat. Censeo tamen, estra casum necessitatis extremae, hoc secundum esse verum ; tamen, si proximus sit in casu extremae necessitatis, et periculo mortis perpetuae, prior sententia sequenda est, quia in tali necessitate teneor quaerere unde subveniam proximo. Instabis, quia suflficienter subvenio proponendo veritatem per scientiam, et rationem quam habeo, etsi non habeam gratiam; quod si ille non amplectitur correptionem , sibi imputet; nam in illo articulo non deberet considerare vitam loquentis, sed veritatem. Fateor quidem iilum etiam peccare non admittendo correptionem, a quocumque fiat; tamen quia illa est naturalis fra- gilitas, et conditio humana , et alias est periculum gravissimum et extremum, charitas obligat ad miserendum , praesertim quia quodammodo conjungitur tunc praeceptum non scandalizandi, quatenus ille exemplo vitae suae facit, ut proximus summe indigens correptione eam non complectatur, quod est quoddam genus scandali; tenebitur ergo corrector seipsum prius emendare, quatenus opus fuerit ad correptionem alteri extreme necessariam fructuose impendendam, juxta illud Matth. 7: Hjice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis, etc.

Sectio 5

Ad quos corrigendos obliget hoc praeceptum

SECTIO V. Ad quos corrigendos obliget hoc praeceptum.

1. Prima conclusio. — Tria genera personarum considerare possumus: subditos, superiores et aequales. Dico primo, hoc praeceptum obligare ad corripiendas quaslibet ejusmodi personas, si egeant correptione. Probatur, quia praeceptum hoc respicit miseriam spiritualem proximorum in universum ; omnes autem praedictae personae proximi sunt proprie, et praeterea sunt capaces miseriae spiritualis, sive peccati; ergo respectu omnium illarum praeceptum naturaliter obligat. Peculiariter autem respectu superiorum (quod diffieilius videri posset ) suadetur conclusio, quam etiam divus Thomas, quaestione illa 33, articulo 4, docet; suadetur (inquam ) primo ex usu Sceripturae, Isaiae primo : Audite principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei, et ex aliis testimoni:s non raro. Idem sumitur tum ex D. Augustino in regula, seu in epistola 109 ad monachas quasdam : Non solum vestri, sed etiam prelati miseremini, qui inter cos quanto in loco superiori, tanto in periculo majori versalur : et in epistola decima nona, capite secundo, ad finem , laudat Petrum, quod a Paulo sibi inferiore non dedignatus est corripi : Atgue ita, inquit, rarius et sancLius eremplum posteris prebuit, quo non ded;gnarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi, etc.; tum etiam ex Gregorio statim citando, et in 4 part. Pastoral., cap. 1, admonitione quinta; ac tandem lib. 5 Moral., cap. 10. Ratio est, quia ad hunc actum correptionis non requiritur jurisdictio, sed fundatur in conjunctione charitatis , quae caeteris paribus, debet esse major ad superiores quam ad alios. Item saepe ipsi magis indigent, quia et in majoribus pe- riculis versantur, et pauciores sunt qui audeant loqui; ergo non solum est haec obligatio, sed major.

2. Objectio solvitur. — Objicies, nam saepe Patres videntur reprehendere eorrectionem subditorum erga praelatos; et ratio est, quia talis actio videtur esse contra reverentiam praelatorum. Respondetur duo intendere Patres : primum, in hujusmodi actibus cavendam esse omnem irreverentiam et audaciam, atque adeo accedendum esse simplici et humili animo, admonendo potius quam reprehendendo. Unde Gregorius, ut habetur in cap. Sicut, 2, quaest. 1: Sicut laudalile est debitam reverentiam exhibere pastoribus, sic recLitudinis et Dei timoris est, ut si quà sint in eis qui indigeant correptione, nulla dissimulatione postponatur, ne totum corpus morbus incadat, si languor non fuerit curatus in cagnte; quam sententiam repetit Nicolaus T, in sua epistola ad Michaelem imperatorem. Secundo intendunt correptionem judicialem non pertinere ad subditos; imo etiam Anacletus et Fabianus, uterque in epistola sua secunda, quae habentur in tom. 1 Epistolarum Summorum Pontificum, volunt subditorum accusationem non facile esse admittendam in judicio contra praelatos, quia est res valde suspecta, in quo jam virtute multo ante damnarunt errorem Wiclephi, dicentis praelatos peccando desinere esse praelatos, de quo suo loco agitur. (Lib. 3 de Legibus, c. 10, et l. 4, c. 9). —De modo corripiendi Summum Pontificem videndus auctor, contra Jacob., l. 4, c. 6, n. 11.

Sectio 6

Utrum ordo correctionis fraterne cadat in praeceptum

SECTIO VI. Utrum ordo correctionis fraterne cadat in praeceptum.

1. Notatio prima, pro decisione questionis circa locum Matth. 18. — Notatio secunda, de triplici via delationis delicti.— Notatio tertia. quotupliciter dicatur publicum vel oceultum. — Quinque actus notandi sunt in hoc ordine, ex Matth. 18 Primus est admonitio secreta: Corripe eum inter te, et ipsum solum. Secundus, correptio coram uno, vel duobus testibus adhib tis. Tertius, denuntiatio : Dic Ecclesiee. Quartus, correptio Praelati : S'i Fcclesiam non audierit. Quintus, coactio per excommunicationem : Sit tibi tanquam Hthnicus. Qui omnes actus per se singuli cadunt sine dubio in praeceptum, quia eodem tenore omnes propo- nuntur, et omnes fundantur in charitate et misericordia. Quare, licet determinatio, et modus horum actuum, ut in Evangelio proponitur, aliquid contineat positivum, tamen substantia etiam fundatur in ratione naturali, quia obligatio charitatis et justitiae suo modo naturalis esse potest. Secundo, quoniam praecipua difficultas consistit inter admonitionem et denuntiationem, sciendum est tres esse vias, quibus delicta subditorum innotescunt superioribus, scilicet, Inquisitionis, accusationis et denuntiationis, ex c. Novit, de Judiciis. Denuntiatio autem duplex est : una evangelica, quae fit superiori, ut patri; alia judicialis, quae fit illi, ut ex judicio procedat, de quarum differentia, et de differentia hujus denuntiationis ab accusatione multa dici possent; sed infra, q. 68, in materia de accusatione suum habent locum. Nunc haec differentia sufficiat, quod denuntiatio judicialis tendat ad bonum aliorum, praecipue commune, vel ipsius denuntiantis ; denuntiatio autem evangelica per se primo tendit ad bonum denuntiati. Et interdum, quod considerandum est, facile fit transitus ab una ad alteram, vel una cum altera miscetur. Tertio, advertendum est delic:um posse esse publicum vel occultum; sed hoc multipliciter ; quoddam enim est publicum, quod dicitur a juristis publicitate facti, quia ita percrebuit fama, ut nulla tergiversaUone celari possit. Alterum est publicum juridice, quia per sententiam publicam est frater condemnatus de illo crimine. Tertio, est publicum, quia a multis scitur, et in judicio probari potest, tamen non est notorium, et hoc dicitur publicum in jure, sed occultum respective. Aliud est occultum, uno tantum sciente, praeter eum qui potest denuntiare. Aliud est ita occultum, ut ab uno solum sciatur; nam si a solo delinquente scitur, non pertinet ad praesentem considerationem, et idem est quando multi sunt complices ejus delicti, et nullus alius scit.

2. Prima conclusio certa et communis. — Dico primo: ordo fraternae correctionis assignatus loco citato Matthaei, simpliciter cadit in praeceptum per se loquendo, ita ut non liceat aggredi secundum actum, nisi praemisso primo, quando ille non fuit efficax; et idem est de secundo respectu tertii; tertius enim respectu quarti est omnino necessarius. Conclusio est certa, et Theolosorum omnium cum D. Thoma 2. 2, q. 33, artic. 7 et 8, et constat ex varis capitibus decreti citatis initio section. 4. et ex Patribus, Augustino, serm. 16; Hilario, Can. 19 in Matthaeum; Gregorio, 4 Registri, epistola 36, in fine; et Chrysostomo, homilia 62 in Matthaeum, cum Anselmo, Remigio, et aliis, qui eodem modo hoc praeceptum explicant. Probatur primo ex textu evangelico, nam eodem modo praecipitur ordo, quo singuli actus recensentur; ergo sicut singuli cadunt in praeceptum, quando occurrit necessitas illos exercendi, ita etiam cadit ordo non praetermittendi antecedentem, ut exerceatur consequens. Hatio vero est, quia correptio, quando procedit ad testium inductionem vel denuntiationem, incipit laedere proximum in fama ; charitatis autem ratio postulat ut, si fieri potest, subveniamus proximo absque laesione famae; quod certe observatum est in illo ordine a Christo Domino: ideo enim primo admonetur delinquens secreto, ut, si fieri possit, nullus alius sciat ; quando vero oportet adhibere aliquem, prius adhibetur testis, quam denuntietur ; propter eamdem causam praeiatus quoque tenetur praemittere admonitionem ante excommunicationem, quia excommunicatio est acerbissima poena; unde ratione etiam officii tenetur prius tentare, si poiest corrigere subditum suavi medio, quae omnia bene confirmat D. Thomas exemplo medivcinae corporalis; quare merito reprehenditur Bernardinus quidam de Arevalo, negans nanc conclusionem in suo tractatu de Correctione fraterna. Sed observandum est hoc praeceptum esse affirmativum, et ideo non semper obligare, sed quando charitas et recta ratio illud dictat. Unde si interdum occurrant circumstantiae, in quibus recta ratio dictet licere vel expedire mutare hunc ordinem, tunc non obligabit hoc praeceptum, ut notat D. Thomas, Quodlibeto 1, art. 13, ad finem; imo erit inutile, et aliquando perniciosum talem ordinem servare, ut etiam graves scriptores notarunt!. Difficultas ergo est, quando liceat mutare hunc ordinem.

3. Secunda conclusio D. Thoma et aliorum. — Dico secundo: si delictum proximi sit publicum, publice statim corrigi potest sine secreta admonitione praemissa: ita divus Thomas et omnes Theologi in 4A, distinct. 19, et Canonistae agentes de correctione judic. ; patet prima ad Timoth. 5: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant" ; quomodo intelligitur illud Levit. 10: Publice corripe fratrem tuum, etc.; ideo, ut Augustinus no- tat, Christus addidit illam particulam in f£e, ut significaret se loqui de occulto peccato. Ratio est, quia haec correptio publici peccati non tam ad bonum ejus qui corripitur, quam aliorum refertur, ut Paulus indicavit, ut ceteri timorem habeant ; praesertim quia, si peccatum est publicum, jam proximus diffamatus est, ut contra illum possit judicialiter procedi. Confirmatur a simili ex capitulo primo de Paenitentiis et remissionibus, ubi publice peccantibus publica poenitentia injungenda dicitur. Ex quo intelligitur ita debere esse publicam correptionem, ut peccatum est publicum. Unde si non sit notorium priori modo ex assignatis in num. 1, non licet illum omnino publice corripere; si autem sit ita publicum, licebit. Denique semper pro ratione scandahl et necessitatis adhibenda est correptio.

4. Quorumdam illatio em conclusione. — Temperatur. — Unde dicunt aliqui, quando peccatum est notum duobus, verbi gratia, non oportere servare illum primum actum, sed statim posse adhiberi illos duos testes, quod fortasse verum est, si necessitas instet ad vitandum eorum scandalum; tamen, seclusa hac necessitate, consultius erit servare ordinem Evangelii, quia licet tunc vere non corripiatur proximus mutando ordinem, tamen quoddam genus contumelia et maximi pudoris patitur, quando coram aliis reprehenditur, et ideo melius erit singulis occulte subvenire, et sub veniali saltem erit obligatio, raro tamen sub mortali; et eodem modo dicunt Paludanus, in 4, dist. 19, q. 4, et Adrianus, de Correptione fraterna, secunda parte, quaestione prima, in publicis peccatis, si posset subveniri et proximo, et scandalo publico, sine publica reprehensione, nimirum secrete corrigendo fratrem, et efficiendo ut ipse suo bono exemplo tollat scandalum, ita esse servandum ; quod verum est, sed raro accidit.

5. Tertia conclusio D. Thome et aliorum bipartita. — Dico tertio : si peccatum vertitur in damnum alterius, praecipue boni communis, etiamsi occultum sit, potest, moraliter loquendo, statim denuntiari, omittendo duos primos actus, nisi fortasse esset certa et firma spes per iilos posse subveniri bono communi sufficienter. Ita divus Thomas, artic. 7, et Cajetanus; Richardus, in 4, dist. 19, art. 3, quaest. 1; Paludanus, quaest. 4; Durandus, 4; Adrianus, in 4, ante materiam de matrimonio, in posteriori parte, quaest. de Correctione; Castro, 2 de Justa hareticorum punitione, capite 23; Navarr., in Manual.. cap. 25, num. 33; Sotus, de Secreto tegen., memb. 1, quaest. 4 Ratio est, quia bonum commune est praeferendum, et illi sufficienter providendum, etiam cum aliqua infamia proximi, praecipue quia ipse voluntarie laedit bonum commune, et ideo licitum est quasi via defensionis illud tueri, et cum damno ejus. Hujusmodi peccata sunt proditio patriae, publica subornatio in officiis providendis, ut dentur indignis cum magno dctrimento reipublicae; peccatum haeresis, quod ut cancer serpit, secunda ad Timoth. secundo, et similia. Addidi vero ultimam partem conclusionis, cum D. Thoma et caeteris, in 4, dist. 19, ex illo fundamento, quod charitas obligat ad subveniendum communi bono cum minimo damno privati; ergo si potest illud defendi, et hoc vitari, utrumque faciendum est.

6. Objectio contra conclusionem. — Resgonsio una. — Instantie ea verbis Pauli occurritur. — Dices: ergo nulla est differentia inter haec peccata, quae sunt contra commune bonum, et reliqua; patet, quia si in utrisque est spes fructus, praemittendi sunt primi actus; si vero non est talis spes, in omnibus possunt omitti. Neganda tamen est consequentia, et prima differentia sit, nam cum intercedit commune bonum, oportet ut spes fructus sit certissima, et praesentanea, et sufficienter providens, non solum in praesens, sed etiam in futurum. Ita explicat Richardus, distinctione 18, articulo tertio, quaestione prima; et ratio sumitur ex obligatione ad commune bonum, et ejus praestantia; in aliis vero sufficit spes probabilis, imo satis est non habere rationem ad desperandum. Hinc secundo fit, in prioribus peccatis talem spem esse rarissimam, et ideo moralem regulam esse, in illis posse sumi initium a denuntiatione, praecipue quia qui in haec peccata incidunt, rarissime corriguntur; quod praecipue locum habet in peccato haeresis, maxime quando intercedit aperta contumacia ; nam qui sic peccat, jam non audit Ecclesiam, unde jam transgreditur totum ordinem correptionis fraternae, de quo Castro multa supra, et Simanc., in Instiuut., lib. octavo; et Cano, lib. duodecimo de Locis, capit. decimo nono. Neque obstat illud ad Titum 3: Hereticum hominem post unam aut alleram admonitionem devita; nam, uv quidam volunt, illud fuit tunc praeceptum Apostolicum, et expediens eo tempore, quando non erat adhuc stabilita fides. Nunc autem potest aliud expedire, sicuti videmus in cohabitatione conjugis fidelis cum infideli, quae nunc prohibetur, cum olim a Paulo permitteretur. Sed melius dicitur, si constet haereticum esse vere haereticum et pertinacem, jam illum esse semel et iterum admonitum a tota Ecclesia, et ideo statim esse devitandum et denuntiandum ; si autem non constet illum ex pertinacia, sed tantum ex ignorantia etiam culpabili errare, tunc posse admoneri, ut ait Chrysostomus, eo loco Pauli; quamvis revera ibi scrmo non sit, ut supra ex posuimus, ad privatas personas, sed ad praelatos, neque de denuntiatione, sed de excommunicatione, quam praecedit admonitio. Tertio, notanda est alia differentia ; nam cum delictum proximi non est contra commune bonum, semper persistitur in ordine correctionis fraternae et denuntiationis evangelica; quando vero est contra commure bonum, quasi transgreditur hunc ordinem, et pertransimus ad denuntiationem judicialem, vel saltem miscemus illam, quia non emendationem fratris, sed commune bonum per se intendimus. Et ita tunc fit denuntiatio superiori ut judici, vel absolute simpliciter, ut ex modo quo juste potuerit, sive ut pater, sive ut judex provideat bono communi, et denique animadvertat et vigilet. Et hinc etiam est quarto, quod in prioribus delictis mere privatis denuntiatio non debet fieri sine aliquo teste; tamen in iis quae sunt contra commune bonum, interdum expedit admonere superiorem, etiamsi nullus sciat praeter me, quia est valde necessarium bono communi, ut superior sciat et possit vigilare.

7. Dubium proponitur et resolvitwr. — Sed quid si peccatum proximi est in nocumentum privatae personae, ut si alteri paratur mors? Respondetur certum esse charitatem obligare etiam ad subveniendum privato proximo, quamvis non aeque ac bono communi, et ideo hic magis providendum ut uni subveniatur cum minimo detrimento alterius; tentanda ergo est admonitio secreta, si est spes, quia et id facilius esse poterit, cum haec peccata non semper proficiscantur ex magna corruptione morum, et pro ratione periculi et damni, magis, vel minus certa spes sufticiet. Quod si haec via non habet locum, et infamandus est aliquando proximus, comparanda sunt detrimenta, et regulariter praeferendum jus innocentis, et illi favendum; nam, caeteris paribus, imo cum aliqua inaequalitate defendere licet innocentem, etiam cum damno aggressoris, capit. Qui cum, de Furtis. Ratio est, quia, ut disputatione sequenti, sectione 4, num. 20, dicemus, innocens praeferendus est in ordine charitatis. Infamia vero alterius quam minima sit, maxime est curandum; in aliquo autem casu, quando magna esset inaqualitas, ut si persona peccans esset aestimatione et dignitate, et ejus infamia esset illi gravissimum damnum, nocumentum autem alterius esset parvi momenti, tunc dissimulandum est; quod ex prudentia pendet. Inferes : ergo si Petrus est homicida occvltissimus, et tamen Paulus, propter suspicionem vel falsos testes, propter idem homicidium morte damnandus est, tenebor, vel saltem licebit mihi revelare homicidam, ut liberem innocentem. Respondetur : si is homicida per calumniam esset causa pericuti alterius, erit illatio concedenda ; si vero in ea re Petrus est innocens, sed aliunde ortus est falsus rumor, erit neganda, quia non est subveniendum proximo cum tanto periculo vel damno alterius, qui revera in illo secundo periculo est iunocens; unde neque ipse tenetur se prodere : secus vero esset, si crimen esset probabile in judicio, et aliquis vellet procedere via accusationis; posset enim tunc procedere, servato ordine juris.

8. Quarta conclusio.— Peccatum occultum quid. — Dico quarto : quando peccatum fratris est omnino occultum, et in nullius tertiae personae detrimentum vergit, tunc ex praecepto charitatis servandus est ordo, ut ante denuntiationem praecedat secreta admonitio, si sit spes fructus. Habetur ex Augustino, capite Si peccaverit, et cap. Accusatio, et cap. Si quis, secunda, quaest. 7. Ratio est. quia tunc mutando ordmem sine causa infamatur proximus. Item, quia ex prima conclusione hic ordo est in praecepto. Dicitur autem in proposito peccatum occultum, illud quod non est notorium, neque generat publicum scanlalum, quamvis ab aliquibus sciatur, imo licet sit aliquis rumor. Ita exponunt auctcres, qui recte concludunt hanc obligationem genere suo esse ad mortale, ut habetur ex D. Thoma 2. 2, quaest. 33, art. 1; Sylvestro, verbo Correptio, S 5, et verbo Denuntiatio; Angelo, eisdem verbis; Paludano, in 4, dist. 19, quaest. 4; et Soto supra, quaest. 4, conclus. 3.

9. Objectio prima expeditur. — Sed contra primo; nam Deuter. 5 dicitur : Qui audierit vocem jurantis, nisi indicaverit, portabit ini- quitatem fratris. Respondetur ex Augustino ibi, et habetur c. Hoc ut videtur, 2, 2, quaest. 5, Scripturam sacram non explicuisse cui indicandum sit, quia nimirum illi est indicandum qui potest prodesse, et non obesse, et si solus ille scit, illi soli, qui peccat, per correcuonem secretam indicandum est.

10. Objectio secunda. — Solutio. — Sed contra secundo : nam Episcopi et Inquisitores seepe per edicta publica praeripiunt sibi denuntiari crimina, seu secreta, seu publica, quae saepe non sunt contra commune bonum; et quod hoc sit justum, patet ex usu, et quia expedit communi bono ut talia peccata non maneant impunita. Respondetur in hoc observandum, posse hic simul conjungi viam inquisitionis, et si tales superiores juridice interrogent, observandum an, scilicet, praecesserit publica infamia, vel sufficiens rumor, ut exponit D. Thomas, art. 7, ad 5; tunc enim tenetur quis denuntiare, et respondere, et non attendere ordinem correptionis fraternae, quia non proceditur illa via, et superior utitur jure suo in ordine ad commune bonum. Solum interdum posset explicari intentio eorum. Nam si delictum, quamvis aliquando fuerit ita publicum, jam est omnino emendatum, et non est periculum, moraliter haberi potest tanquam non commissum, et credendum est non esse eorum intentionem de hoc delieto interrogare, nisi illud expresse dicant : nam si hoc faciant, obediendum esset. quia utuntur jure suo. Si vero delicta non sint talia, ut via inquisitionis possint de illis interrogare juridice, tunc credendum est eos procedere secundum ordinem correctionis fraternae. Et hic est servandus, ut divus Thomas, in solutione ad 5, explicat, neque aliud expedit, aut necessarium est communi bono, cui sufficit ut publica delicta puniantur, et occulta convenienti ordine charitatis cohibeantur. Neque enim per se loquendo habent superiores jus ad punienda peccata occulta.

11. Objectio tertia, de ordine correctionis fraterne in religionibus. — De qua re quoad nostram societatem auctor in 4 tom. de Religione. — Responsio trimembris. — Primum memnbrum de delicto de quo inquiritur.— Secundum membrum, de delicto omnino occulto, sed contra commune bonum. — Sed contra tertio, nam in religionibus non servatur hic ordo correctionis fraternae, e« (ut dicitur) in Constitut. Dominican. habetur immediate esse denuntianda delicta superiori; et idem habet Bonaventura, in Exposit. regulae S. Francisci. Respondetur, etiam in religionibus servandum esse charitatis ordinem, tamen diverso modo, pro diversitate status, et cireumstantiarum quae in ea occurrunt ; itaque servandae et applicandae sunt regulae generales ; nam vel denuntiatio fit, superiore ipso sic interrogante, vel quasi ex proprio officio denuntiandi, et propria sponte. S1 priori modo, observandum est an in tali religione juxta institutum, et consuetudinem ejus, via inquisitionis juridice servetur, et tunc observandus est etiam in respondendo ordo judicum. Nam si juridice interroget, respondendum est ad superiorem et ad ejus mentem; si vero non juridice interroget, quia scilicet est occultum crimen, ratio charitatis habenda est, sicuti etiam quando propria sponte fit denuntiatio, et iunc applicanda est secunda conclusio. Nam si delictum est contra commune bonum religionis, statim est denuntiandum. Ubi advertendum est, ut peccatum aliquod religiosi judicetur graviter perniciosum religioni, non oportere ut sit crimen haeresis, vel proditio, etc., sed sats est si ex illo grave scandalum oriatur ipsis religiosis; et grave voco, non solum quod ad mortalia peccata inclinat, sed quod in causa est, ut multi remisse et cum frequentibus defectibus vivant; nam hoc sine dubio pro ratione status est grave damnum, multo magis quam sit intamia unius religiosi circa suum superiorem ; ac simile est si sit morale periculum, ut ex tali peccato gravis oriatur infamia corpori religionis, et similia.

12. Tertium membrum, de delicto privato. — Tertio, si peccatum sit omnino privatum, regulariter loquendo, etiam censeo licere illud immediate dicere superiori, quia si leve est, levis est etiam infamia, et magna est utilitas ei qui denuntiatur. Item similis consuetudo est valde consentanea, et fere necessaria huic statui, ut possit proficere. Si vero est gravius delictum, vix fieri potest ut non noceat multis propter magnam familiaritatem, et communicationem inter religiosos ejusdem domus; saepe etiam est grave periculum infamiae totius religionis, et deinde vix potest esse rationalis spes emendationis perfectae sine superiore; quia aut religiosus peccat ex malitia et consuetudine, et tunc per se patet difticultas; aut ex fragilitate, et tunc oportet tollere occasiones : illis enim manentibus, non potest existimari firma emendatio; illae autem tolli vix possunt absque superiore. Accedit, quod cum religiosi profitentur religionem, vel tacite vel expresse renuntiant aliquo modo juri quod habere possunt ad hujusmodi famam et ordinem. Tacite quidem, quia, hoc ipso quod profitentur perfectionem, et efficiuntur membra corporis quod ad illam tendit, volunt secum agi illis mediis, quae illi fini sunt magis consentanea. Praeterea, quia sicut se totos et omnia sua dedicant religioni, ita ipsa, potius quam illi;i habet dominium famae eorum. Explicite autem si fortasse in religionis instituto id expresse contineatur, quod non est contra charitatem, quia licet inepte et sine causa infamare se, aut permittere se infamari sit illicitum, tamen cedere alicui famae propter majus spirituale bonum, et proprium, et communitatis, est valde rationi ccnsentaneum, praecipue cum hujusmodi infamia fere nulla sit, ut in proposito : et hoc sensu habet verum sententia Richardi, in 4, distinctione 19, quaestione illa prima, dicentis in religionibus non servari necessario hunc ordinem. Idem habet Angelus, verbo Denuntiatio, numero decimo, et dicit esse communem, et! es: plane sententa D. Thomae partim citato art. 7, clarius Quodlibeto 11, art. 13. Quae tamen omnia regulariter intelligenda sunt; non quia hoc praeceptum non obliget omnes, etiam religiosos, sed quia affirmativum est, et in eo statu raro occurrunt omnes circumstantiae cum quibus obligat ad illum ordinem. Si tamen in aliquo casu occurrerent, non est dubium quin obhgaret, ut etiam D. Thomas ibi docet; et Basilius, in Quaestionibus longioribus, quaestione 46; et Augustinus, epist. 109. Ratio est, quia charitas omnes et ubique obligat, et nullus cedit juri charitatis ; quocirca notanda sunt verba D. Thomae, in citato Quodlibet., in fine corporis : Quia propter varias circumstantias (inquit) non p»test ceria regula assignari, ideo habendum pro regula est, quod in omnibus istis servanda est charitas, et quod melius et magis expedire videtur, et si hoc intendat, scilicet, einendam fratris, et servct, quantum potest, bonwm charitatis, tunc denuntiando non peccat.

13. Primum corollarium ex quarta assertione. — Ex hac conclusione colligitur primo: si primus actus correctionis non fuerit vel non speratur utilis, non statim tentandam esse denuntiationem, sed prius esse tentandum secundum actum, et adhibendos testes, si tamen sit spes. Hoc clare constat ex rationibus allatis. Unde ex rationibus una est, quod non potest quis legitime denuntaare , nisi posset aliquomodo probare, ut colligitur ex Evangelio, et habetur cap. Znquisitionis, de Accusationibus. Ratio est, quia sine ulla probatione praelatus non tenetur nec debet fidem adhibere, atque adeo nec suo officio fungi. In hoc tamen fere sufficit unus testis, quia ipse denuntians admittitur tanquam alius testis, ut habetur in capitulo 7n omnà negotio, de Testibus, et colligitur ex Evangelio ibi: Unum vel duos testes. Ratio est, quia non tendit hoc negotium ad vindictam, sed solum ad commodum et emendationem.

14. Observatio prima circa adhibendos testes inter corrigendum. — Circa id, Durandi et Altisiodor. opinio. — Verior opinio. — Duo tamen observanda sunt. Primum, interdum esse peccatum notum alteri uni, vel multis, et tunc in corrigendo testis est adhibendus ex his qui noverunt delictum , ut vitetur nova infamia: interdum vero unus tantum delictum novit, et tunc quidam voluerunt, si privata correctio non sufhicit, esse cessandum, neque esse adhibendos testes ; ita Altisiodor., Iib. 3 Summse, tract. 25, cap. 2; Durand., in 4, dist. 19. Quia non potest infamari frater in crimine omnino occulto, et quia talium testium inductio esset inutilis, quia illi non possunt postea coram praelato testificari, cum ex solo corrigente delictum noverint. Contraria tamen sententia certa est, et communis, colligiturque ex illo verbo Evangeli: Adhibe tecum , etc. Ratio est, quia haec fama proximi postponenda est bono animae cjus, ut jam dicam, et quia non est inutilis talis inductio : nam primum adhiberi possunt testes, ut observent et videant peccatum alterius, ut ex Evangelio colligitur. Nec hoc est (ut inquit Augustinus ) obsercare fratrem , sed est medium necessarium et commodum saluti ejus adhibere ; deinde quando hoc fieri commode non posset, adhibentur saltem ut testes correctionis. Primo ut frater magis erubescat, et si neget opus suum esse peccatum, testibus convincatur, ut divus Thomas dicit, citata q. 33, art. 8, ad 3. Item, ut is qui corricit, possit probare effecisse quo in se erat. Item, ut alter coram testibus cognoscat peccatum, nam tunc esse poterunt testes in denuntiatione ; sed in hoc cavendum est, ut, si unus testis sufficiat , non adhibeantur duo, propter eamdem rationem vel vitandae, vel minuendae infamiae.

15. Observatio altera ea D. Thoma. — Secundo, observandum est, ex D. Thoma, citato art. S8, ad 4, eum testem, quem adhibeo, posse esse ipsum praelatum et superiorem, non ut superior est , sed ut privata persona, quia ipse potest existimari utilior ad efiectum secretae admonitionis. Item quia pauci sunt qui servant secretum, et de superiore id facilius credi potest , nimirum non infamaturum subditos apud alios. Sed in hoc est prudentia servanda: nam in individuo fortasse magis irritaretur proximus. In eo tamen casu , si alter emendari nolit, superior procedere non potest , nec superioris actum exercere, nisi fortasse peccatum sit contra commune bonum; tunc enim recurrit tertia conclusio posita n. 5.

16. Secundum corollarium commune D. Thome et aliorum. — Ultimo principaliter colligitur in hoc genere delictorum, tunc demum licere immediate denuntiare peccatum fratris praelato, praetermissis duobus prioribus actibus, quando de eorum utilitate non est spes. Ita D. Thomas et omnes. Rat:o est, quia, ut ex Evangelio constat, quando per priores duos actus non consequimur effectum, denuntiandum est; ergo si illi creduntur futuri otiosi , praetermitti possunt. Et confirmatur, quia utroque modo infamatur aliqualiter proximus circa praelatum ; et illud postponitur propter bonum animae in uro casu; ergo in altero. Sed contra. Non enim facienda sunt mala propter bona ; sed infamare proximum est per se malum; ergo. hespondetur detraclionem quidem esse per se malam, tamen manifestationem peccati proximi non esse per se detractionem, neque intrinsece malam; unde licet ea uti tanquam medio necessario ad majus bonum proximi, quam sit conservatio famae ipsius apud superiorem; servatis tamen debitis circumstantiis, ut dictum est.

11. Quaestiuncula. — Partem negativam sequitur Soto. — Affirmal Richardus, et indicat D. Thomas.— Auctoris judicium. — Dubitari autem potest, si speretur emendatio fratris per priores actus, tamen per praelati emendationem speretur cum multo majori fructu, an tunc liceat statim denuntiare. Soto negat, quia non possum mutare ordinem charitatis, nec laedere proximum in fama propter utilitatem, sed propter solam necessitatem. Richardus, supra, art. 4, affirmat, et divus Thomas, in dict. Quodlib., indicat, quia illud majus spiritualc bonum praeferendum est ; sicuti medicus corporalis prudenter utitur acerbiori medicina, quamvis non sit valde necessaria, si tamen esset valde utilis ; nam religiosi instituti est ad perfectionem tendere; sancie igitur potest tale aliquod institutum ob majorem subditorum spiritualem profectum, cum illud suscipiunt, ab eis exigere ut sint contenti, ut eorum defec- tus, omissa fraterna monitione, ad praelatum paterne deferantur. Itaque haec sententia secunda fere semper in reiigionibus est sequenda. In aliis vero, qui magis sunt sui juris, et magis pendent ex famn vel infamia, et minus tenentur ad majorem et spiritualem fructum, non est facile illa utendum, nisi in eo casu in quo timeatur probabiliter de perseveranti emendatione, vel certe ille major fructus sit notabilis.

18. De duobus actibus ultimis em propositis initio quaestionis. — Circa duos actus ultimos, cui ad superiorem spectant, solum est advertendum, post factam denuntiationem, superiorem non posse juris ordine procedere, nec interrocare juridice, quia totum hoc forum est secretum. Item nunquam potest a secundo actu incipere omisso primo, quia non potest excommunicare, nisi supposita contumacia; igitur debet prius corripere, et si subditus emendatur, cessat ordo judicialis, nec potest punire delictum ut judex, imponendo videlicet poenam a jure statutam. Potest tamen aliquam ponitentiam arbitrariam injungere, ut putat Sotus, de Tegendo secreto, memb. 2, quaest. 4, conclusione 7. Si vero non consequitur intentum per primum actum, procedere potest ad cxcommunicationem, si est spes; si vero non sit, cessare debet, nisi velit tentare aliam viam inquisitionis, vel denuntiationis, etc., quando habet media, quibus juridice id fieri possit.

PrevBack to TopNext