Text List

Disputatio 9

Disputatio 9

De ordine circa personas servando in praecepto charitatis et misericordiae

DISPUTATIO IX DE ORDINE CIRCA PERSONAS SERVANDO IN PRAECEPTO CHARITATIS ET MISERICORDIAE.

Consecutio hujus disputationis ; recole iniliwn sectionis 4, disp. 1. — De hac re disputat divus Thomas variis in locis, ut 2. 2, quaestion. 26, et 31, articul. 3, et 32, articul. 9, et 44, articul. 6. Sed commodius in hoc uno expedietur ; explicata enim substantia horum praeceptorum , facilius intelligetur ordo; et quia misericordia non habet locum erga Deum, et amor illi debitus essentialiter includit ordinem quem jam exposuimus, disputat. 2, section. 3, ostendendo Deum esse super omnia diligendum, ideo solum comparabimus et diligentem ad se, et ad alios proximos, et ipsos proximos inter se; et quia hic ordo positus est in appretiatione, qui a nobis fere explicari non potest nisi per actus et beneficia externa, ideo recte explicatur simul ordo in amore, et in beneficentia seu misericordia , comparando nimirum hos actus ad varias necessitates hominum, tam in spiritualibus bonis quam in temporalibus.

Sectio 1

Utrum in bonis spiritualibus teneatur homo magis sibi providere quam alteri

SECTIO I. Utrum in bonis spiritualibus teneatur homo magis sibi providere quam alteri.

1. Ratio dubitandi pro alterutra parte. — Ratio dubii est, quia interdum licet spirituale bonum proximi praeferre bono proprio: multi enim spiritualia etiam detrimenta patiuntur, ut aliis prosint, et hoc esx charitate; veluti cum religiosus a vacando divinae contemplationi cessat, ut ignorantem instruat. In contrarium vero est, quia supra vidimus, disput. 1, sect. 4, num. S, charitatem potius ad sut dilectionem quam aiiorum inclinare. Pro resolutione , advertendum spiritualia mala, vel detrimenta quaedam esse intrinsece contraria charitati; mortalia quidem peccata simpliciter, venialia vero secundum quid. Aliud est detrimentum magis accidentarium, sed quodammodo etiam intrinsecum, ut charitatem esse remissam, etc. Aliud denique est omnino extrinsecum , ut est carere spirituali dilectione , et dulcedine, retardari ab ingressu beatitudinis.

2. Prima conclusio. — Dico primo: simpliciter tenetur homo se magis in spiritualibus diligere, et propriis ejusmodi necessitatibus subvenire, quam aliorum. Ita divus Thomas 2. 2. q. 26, art. 4 et 13; et alii, cum Magist., in 3, dist. 18 et 19. Ratio est, quia praeceptum charitatis fundatur in inclinatione charitatis;

sed charitas magis inclinat ad se, ut disp. 1,

in 4 et 5 sect. visum est; ergo maxime in spiritualibus bonis. Nam haec etiam sunt magis necessaria, et magis propria, et intrinseca ipsi charitati. Secundo, in extrema necessitate spirituali potius debet homo sibi subvenire quam aliis ; ergo similiter in aliis ordinaris. Antecedens patet, quia potius debet homo sibi velle beatitudinem aeternam, quam aliis; item quia potius debet velle se amare Deum, quam ut ament alii, quia hoc continetur quasi in intrinseca et primaria inclinatione charitatis.

3. Objicitur primo contra conclusionem. — Besponsio. — Objicitur secundo. — Diluitur ex D. Thoma. — Oppones primo : nam bonum commune in eodem ordine praeferendum est privato, quia se habent ut totum et pars ; ergo saltem bonum commune spirituale multorum est magis diligendum quam proprium, atque adeo similis necessitas praeferenda propriae, ut in simili casu patet in temporalibus. Neganda tamen est consequentia propter duplicem differentiam inter temporalia et spiritualia ; nam in temporalibus saepe est medium necessarium ad tuendum bonum commune, pati malum proprium ; in spiritualibus vero minime, quia si quis ordinate subveniat communi necessitati, vel bono spirituali, hoc ipso se amat in spiritualibus. Secundo, quia spirituale bonum respicit Deum, et malum illi contrarium est quodammodo contra Deum, atque adeo non est committendum propter ullum bonum creaturae. Oppones secundo : charitas magis diligit quod magis cedit in gloriam Dei; sed major Dai gloria est ut plures homines sint beati, vel etiam sanctiores sint quam ego ipse : ergo etc. Respondetur ex divo Thoma 2. 2, quaest. 26, art. 3, charitatem non magis diligere id quod objective est major gloria, sed id quod est quasi etfective major gloria ; id est, id macis amat quo magis gloriticat Dcum ipse amans, non quicumque alius; item id magis amat charitas, quod Deus vult me magis amare; Deus autem vult me magis amare meam sanctitatem quam alienam, quantacumque illa sit, et ego ita amando magis glorifico Deum quam alio modo, quia hoc ipso ego magis amo ipsum ; quare, etc.

4. Objicitur tertio.— Responsio prima quoad locum Pauli, de quo erudite Cornelus a Lapude et Benedictus Justinianus, ib. —Oppones tertio ex Paulo, ad Roman. 9 : Optabam ego esse anathema a Christo pro fratribus meis, ubi Paulus desiderabat perpetuo carere beatitudine aeterna propter bonum Judaeorum ; praeferebat ergo spirituale bonum aliorum proprio et maximo. Antecedens patet ex littera, cum communi explicatione Doctorum, Athanasi, Theodoreti, Theophilacti, et maxime Chrysostomi , homilia 2 et 3 de Laudibus Pauli, et aliis in locis ; idemque tradunt alii Patres : simils est locus Exodi 32: Dimitte cis hanc noram, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti, scilicet, praedestinationis ad vitam eeternam, ut exponit Ambrosius, libro tertio, de Spiritu Sancto, capite undecimo ; indicat Basilius in Quaestionibus longioribus, quaestione tertia ; et Cassian., collat. 17, capite vicesimo scxto. Ad primum locum, respondetur primo non loqui Paulum de desiderio ex charitate, sed potius ex errore et ignorantia, non quam tunc habebat, quando id scribebat, sed quam habuerat antequam Christum cognoscce- ret ; intendit enim eo loco confirmare se non ex odio Judaeorum , sed ex amore, contra eorum duritiem praedicare, et hoc confirmat jurans se valde dolere de eorum errore et statu perdito ; et confirmat, quia similiter cx eodem amore aniequam illuminaretur, praedicabat contra Christum, et volebat esse anathema ab illo. Ita Ambrosius et Hieronymus, Glossa interlinea. et ordiuaria, Anselmus, Hugo Cardin., D. Thomas 2. 2, quaest. 27, art. 8, ad primum. Dices : si Paulus loqueretur de tempore suae infidelitatis, non esset cur tanta exaggeratione loqueretur, nam id facile credi posset : item non est verisimile ex amore Judaeorum fuisse ante persecutum Christum. Occurrendum tamen interponere Paulum exaggerationem istam, ad persuadendum praesentem affectum amoris erga Judaeos, et quanto dolore afficeretur propter eorum malum; praeter itum vero tempus commemorat, ut verisimilius faciat quod nunc jurat. Et confirmat hoc vis illius verbi optabam, et non, opto. Falsum est etiam Paulum, cum persequebatur Ecclesiam, id non fecisse ex amore suorum; nam Actor. 22, et ad Galat. 1, dicit se id fecisse, ut aemulatorem legis et religionis suae.

5. Altera loci Pauli eapositio.—MNon satisfacit. — Tertia eapositio. — Non omnino placet. — Apud Rüibadineiram , lib. 3 de Vita B. Ignatii. — Secundo respondetur, admittendo loqui de praesenti desiderio , illud anathema non significare carentiam beatitudinis, neque aliquod spirituale malum, sed posse significare mortem corporalem, ut videre est in Pagnino, et in Thesauro linguae sanctae, verbo Aram ; et hoc loco exponit Hieronymus, q. 9 ad Algasiam , et idem tradunt alii Patres. Solum obstat illa particula a Christo, ut notavit Adamus eo loco, nam nisi detorquendo litteram non potest conjungi cum morte corporali. Tertio ergo admittamus desiderasse Paulum carentiam beatitudinis , non perpetuam tamerr, sed ad tempus, quantum Judaeorum saluti esset necessaria. Ita divus Thomas 2. 9., quaest. 27, artic. 8, ad 1. Eamdem expositionem habent Magister et Bonaventura, in 3 , distinction. 19; Lyranus, et Haymo in Paulum ; Arboreus, lib. 14, cap. 17 Theosophiae. Solum vero obstat, quia ad id asserendum, non erat necessaria tanta exaggeratio, nam erat res facilis, ut patet ex eodem ad Philip. 1: Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo ; per manere aulem in carne necessarium propter tos. Alii quoque Sancti minus perfecti illam voluntatem habuerunt, ut legimus de sancto Martino, qui apud Sulpitium, cum jam evocandus esset ad coelestem gloriam, testabatur: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem ; quod ipsum ad praesens institutum perpendit Bernardus, in sermone de Beati Martini laudibus. Neque absimile legimus de B P. N. Ignatio.

6. Quarta expositio. — Responsio ejusdem tertie objectionis quoad locum Haodi. — Capreo'us redarguitur. — Quarto ergo, demus esse sermonem de carentia perpetuae beatitudinis ; tamen si ita esponamus, non est putandum habuisse Paulum tale desiderium absolutum, quia revera non fuisset bonum; non enim talis carentia erat medium ad salutem aliorum. Item talis carentia non poterat esse siue carentia charitatis; ergo desiderare illam esset hanc virtutem non desiderare, quod est intrinsece malum Dices, posse unum ab alio praescindi, quia de potentia absoluta possuut separari. Contra, nam, saltem de facto, non licebat id velle. Item de potentia absoluta potest Deus privare me charitate sine peccato : ideone licet id desiderare? Igitur exponendum est sermonem fuisse per exaggerationem quamdam, ita ut sensus sit, si oporteret, et esset necessarium, id optarem, ita ut verbum optabam , non significet desiderium praesens vel praeteritum, sed quasi potentiale, seu quod posset haberi. Hic autem actus non potest dici inordinatus, quia revera non est affectus carendi beatitudine , sed modus loquendi ad explicandam vim charitatis, et potest deservire ad excitandam illam ; considerat enim homo gratiam et gloriam, ut sunt bona propria, salutem vero proximorum, ut cedit in quamdam majorem gloriam Dei, et sic ait se optare carere his propriis bonis propter majorem gloriam Dei; et ad hunc effectum significandum utitur illo desiderio conditionato, sicut Augustinus, ut vulgo celebratur, vellet potius (id quod est) Deum ipsum quam se Deum esse, non e contrario, si hoc possibile fingeretur. Dices licere eodem modo habere hunc actum : 5i esset major gloria Dei, peccatum commitlerem pro salute mundi. Negatur tamen consequentia, quia talis actus directe involvit injuriam in Deum, quia peccatum majus malum est respectu Dei, quam respectu peccatoris; unde ibi non comparatur malum proprium cum bono divino, sed cum malo Dei. Eisdem fere modis potest exponi alterum testimonium, quod multas etiam patitur expositiones , quia illud verbum, d libro, est valde aequivocum ; utcumque autcem sit, illa fuit petitio ex magna confidentia, quae oriebatur ex charitate ; unde non desideravit Moyses deleri de libro illo, sed loquitur ad Deum, sicut loqui solet amicus confidentissimus: Jel hoc fac, cel interfice me; ita Gregorius, 20 Moralium, c. 8; Hieronymus, ep. ad Gaudentiam ; vel aliter: Fac hoc, aut dele me de mumero lujusmodi privatorum et principum, ut Cajetanus ibi; vel dele me de tua memoria , quod inter amicos dici solet , amplius ne recorderis mei, ut Euthym. , Ps. 68 et 719 exposuit. Atque ex hactenus traditis intell'gi potest minus recte Capreol., in 3, d. 21, q. 1, art. 35, ad argumentum contra tertiam conclusionem, putasse licere nobis velle carere gratia, si id utile judicaretur ad bonum commune spirituale.

7. Secunda conclusio. — Objectio multipliciter soltitur. — Dico secundo: secundum ordinem charitatis nullus tenetur, neque potest subvenire aliis cum eo proprio spirituali detrimento, quod culpam includit. Est certa et communis, apud D. Thomam 2. 2, q. 43, art. 1; Soto, 5 de Just., q. 1, art. 6. Colligitur ex Rom. 3: Non sunt facienda mala, etc.; et Matth. 16: Qvid prodest homini, si universum mundun lucretur, anime vero sue detrimenhum pntiatur. Ratio est, quia culpa includit Dei offensam , quae vitanda est plusquam omnia mala creaturarum. Dices: fieri posset ut aliena majora peccata vitentur minimo quodam levi peccato proprio. Respondetur quemque teneri absolute, ac sine ullo respectu ad bona alia, vitare culpam. Deinde culpa non est medium per se ordinatum ad tollendas alias culpas, et si hoc interdum sequi per accidens possit, neque reddit actum honestum, ut ex 1. 2 liquet. Tandem implicat peccatum esse eligendum ordine charitatis quocumque tine : nam si est peccatum, est contra rectam rationem ; ergo non licet. Si autem est secundum ordinem charitatis eligendum , ergo licet. Fieri quidem interdum potest ut quod alias non liceret, in casu talis necessitatis liceat id vero solum potest evenire, quando res non est intrinsece mala.

8. Corollarium ea praecedenti conclusione. —Ex hac conclusione, sequitur contra Sotum, libro 5 de Justitia, q. 1, artic. 6, ante 6 conclusionem , nemini licere propter alorum salutem exponere se moral periculo peccandi mortaliter, ex illa regula Ecclesiast., capit. 3: Qui amat periculum, peribit in lo. Nam in moralibus idem est committere, et exponere se morali periculo committendi ; quod maxime verum est, quando periculum est in determinata materia, in qua aliquis fragilem se expertus est. Si vero in confuso, non potest certa regula tradi , sed pro ratione necessitatis et pericul pensanda res erit ; si vero sit periculum de veniali, non est admodum scrupulose agenlum, quamvis semper oporteat cavere num, ratione periculi cui aliquis hic et nunc se exponit, censeatur peccare venialiter; nam hoc nunquam

9. Tertia conclusio. — Dico tertio: illud etiam spirituale detrimentum, quod licet culpam non includat, minuit tamen substantian: ipsius charitatis, seu impedit potius augmentum ejus et meritorum , non est secundum ordinem charitatis eligibile propter aiiorum salutem. Probatur , quia tale deirimentum non est per se ordinatum ad aliorum salutem, nec per se est amabile. Secundo , charitas maxime inclinat ad sui perfectionem ; ergo non inclinat ad id quod hanc perfectionem impedit. Objicies: nam saepe tenetur quis ex charitate non assumere statum religionis, ut subveniat aliis, cum qua obligatione est necessario conjunctum illud detrimentum; sed charitas magis inclinat ad id quod est praeceptum , quam ad caetera, quia magis amat conservationem suam, quam suum augmentum: ergo, etc. Respondetur verum esse interdum charitatem magis inclinare ad actus, qui ex genere suo sunt minus perfecti, quando sunt magis necessarii ; tamen hanc obligationem per se non repugnare cum majori augmento et perfectione charitatis ; quia exercendo illos actus cum majori puritate, intensione, et affectu charitatis, potest quispiam magis mereri, si velit ; quod si quis id non faciat , non ex impedimento praecepti, sed ex sua fragilitate nascetur. Itaque hoc detrimentum permitti interdum potest, etiamsi moraliter sit certum fore eventurum.

10. Quaestiuncula. -Expeditur.—Sed quid, si necessitas proximi non sit tanta, ut homo ex praecepto obligetur ad subveniendum illi? licebitne permittere illud detrimentum propter bonum alterius? Respondendum, si quis sic faciat, per se loquendo non peccare, quia non obligamur ex praecepto ad vitandum ejusmodi detrimentum; tamen si verum sit esse iliud periculum proprii detrimenti, nunquam credo esse in consilio, sed potius contrarium. Ratio est, quia cum non sit praeceptum, ut supponitur, cessat necessitas, et ita charitas sine illa subventione potest bene conservari; supposita autem conservatione, maxime inclinat ad sui augmentum. Confirmatur, ram si ilud esset consilium, procederet ex ordine charitatis ; ergo illud eligere esset optimus charitatis actus; ergo illo actu maxime augeretur charitas ; ergo falsum erat ex illa actione minus augendam forte charitatem. Quocirca ad ferendum judicium, an homo vere se exponat tali periculo, prudenter sunt omnes actus et circumstantiae considerandae; et quando quis vere ex intentione charitatis movetur, nec certo cognovit se exponere periculo, nihil est timendum.

11. Quarta conclusio exemplis et ratione ostenditur. — Dico quarto : illud detrimentum, quod est mere extrinsecum et accidentale, interdum eligi solet propter salutem aliorum. Haec iis sententiis, seu exemplis Sanctorum, quae n. 4 et seq. attulimus, confirmatur. Accedit, quia seepe hoc est medium necessarium, vel certe necessario conjunctum cum tali medio ad salutem aliorum, nec alias pugnat cum ipsa charitate, neque cum illius augmento; ergo interdum licite, imo laudabiliter eligi potest.

Sectio 2

An homo debeat proximo potius in spiritualibus subvenire quam sibi in corporalibus

SECTIO II.

An homo debeat proximo potius in spiritualibus subvenire quam sibi in corporalibus.

1. Prima conclusio. — Ex dictis sectione praecedenti, constat debere hominem sibi potius in spiritualibus subvenire, quam proximo in corporalibus; et ideo, omissa hac comparatione, sermo erit de aliis. Dico primo, simpliciter loquendo, teneri hominem magis diligere proximum in spiritualibus, quam se in corporalibus: ita D. Thomas 2. 2, quaest. 26, art. 5, et Theologi communiter in 3, dist. ? aut 29; vel etiam citato artic. 5. Ratio est, quia charitas maxime inclinat ad id quod sccundum se est maxime amabile; secundum rectam vero rationem, magis amabilis est anima proximi quam corpus proprium, in eaque magis giorificari poterit Deus quam in corpore proprio, et consortium cjus in beatitudine est majus bonum quam sit gloria corporis, et aliunde ex detrimento corporis nihil diminuitur spirituale bonum animae; ergo hic ordo cadit in ordine charitatis; ergo sub praecepto: nam ordo actuum charitatis non minus est necessarius quam singularis actus.

2. Secunda conclusio. —Objicitur em Augus- tino.— Solvitur.— Dico secundo : ratione hujus praecepti, tenetur homo subvenire proximo existenti in extrema necessitate spirituali, etiam cum evidenti periculo mortis. Ita divus Thomas, art. illo 5, ad 3; Gabriel, lectione 74 in Canon.; Navarr., capite 24, num. 9. Probatur ex Seriptura, 1 Joan. 3: Nos debemus pro fratribus animas ponere, quem locum ad hoc institutum ponderat Augustinus, lib. de Mendacio, c. 6, dicens : Temporalem vitam suam pro eterna proaimi non dubitabit Christianus amittere; et Joannis 24: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilesi vos; ita vero nos dilexit, ut vitam corporalem dederit pro vita spirituali nostrorum omnium. Ratio est, quia hic ordo cadit sub praeceptum, ut ostensum est; ergo maxime in extrema necessitate. Oppones : nam Augustinus, tract. 6 in Joan., ait, perdere vitam pro fratribus, esse perfecte charitatis, ad quam perfectionem proficit quis per alia opera charitatis ; ubi indicat hoc tantum esse consilium. Respondetur fortasse intelligi de perfectione essentiali charitatis, vel certe loqui de ea dispositione qua quis paratus est subvenire proximo, non solum in extrema, sed etiam in minori necessitate, non obstante periculo vitae ; hoc enmm tantum in consilio est.

3. Dubium ea conclusione diluitur exemplo triplici. — At inquies, quae potest hic esse extrema necessitas; videtur enim nulla esse posse, cum spiritualis vita pendeat ex voluntate. Respondetur primo, in parvulo moribundo ante usum rationis, quem ego jure possum baptizare, non tamen possum sine mortis periculo, ejusmodi necessitatem inveniri; quem casum negat Sotus, in relectione de secreto, membro secundo, quaestione secunda, post sextam conclusionem, sed non video qua ratione, quia nullus potest esse evidentior casus conclusionis positae : unde Navarr. supra illum admittit. Dices, ut Sotus etiam indicat, illam non esse extremam necessitatem per se, sed per accidens, ex malitia alicujus tyranni. Hoc tamen parum refert, quia charitati impertinens est unde oriatur necessitas, solumque refert an sit necessitas; quin potius illa necessitas est per se ex natura hominis et fragilitate, periculum autem perdendi vitam propriam est per accidens ex maIlitia tyranni. Secundo potest esse necessitas haec in adulto, ut si sciam existentem in peccato tali fore interficiendum, ipso dormiente vel nihil cogitante; tunc enim cum periculo vitae corporalis illi subvenire teneor. Tertio, idem censeo, si aliquis sit in periculo aeternae mortis, quod moraliter, si a me non juvetur, difficillime vitare potest, licet alias simplieiter possit ratione libertatis, et gratiae quam Deus non denegat. Ratio est, quia in re gravissima, pro materiae qualitate, haec est extrema necessitas; ut si videam hominem, qui diu vixit in consuetudine peccandi, mori sine sacramento confessionis, debeo, si possum, illum audire, quamvis simpliciter possit pcer contrionem salvari; et similes alii casus ejusmodi necessitatis spiritualis adduci possunt. (Recensentur nonnulli a Valent., t. 3. disp. 4, punct. 3, post D assert., ver. Sed illustrabitur.)

4. Tertia conclusio. — Prima ewcepto conclusionis .— Secunda exceptio, de qua vide auctorem in tom. de Ponit., disput. 32, sect. 4, et latius disp. 44, sect. 3. — Dico tertio: extra casum extremae necessitatis, non obligat charitas per se ad subveniendum privato proximo cum periculo morali mortis corporis. Est communis cum D. Thoma, pro prima conclusione citato, in responsione ad 3; Navarr., cap. 24 num. 12, et aliorum. hatio est, quia exira casum periculi extremae necessitatis spiritualis non est maxima necessitas; ergo neque obligamur ad perdendum summum corporale bonum, ut illi subveniamus. Et eadem ratione non teneor subvenire cum periculo mortis, ei qui sua sponte se exponit periculo damnationis; ut si aliquis peccanco mortaliter velit me occidere, possum me defendere, etiam alterum interficiendo, licet sciam fore damnandum, quia ille ipse non est in necessitate, sed in voluntaria malitia. Similiter si periculum proximi tantum esset peccandi mortaliter, habiturus tamen esset postea tempus poenitentiae, non obligor cum periculo vitae subvenire, ut vitet illud peccatum; quia absolute est voluntarium, et est damnum reparabile. Item etiam spes proficiendi non semper est certa, quae tamen in hac materia maxime attendenda est, ut quis obligetur ad se exponendum tali periculo. Egt in conclusione de privata personae necessitate, quia si loquamur de bono communi, probabile est sufficere gravem necessitatem spiritualem et communem, ut homo teneatur illi subvenire, etiam cum periculo vitae, quamvis alii etiam oppositum judicent. Ratio est, quia moraliter non est necessitas talis in communitate, quin respectu personarum privatarum sit extrema, ita ut revera in illis habeat effectum. Item, quia in tali necessitate fere est semper in gravi periculo religio christiana et honor ejus; ut si sciam haeresim proae- dicandam esse in hoc populo ab haereticis, teneor illis me opponere, etiam cum periculo, et sic de aliis. Dixi etiam per se, seu vi solius charitatis, nam si interveniat obligatio justitie, et ex officio, ut in episcopo et parocho, non solum in extrema, sed etiam in gravi obligabit, ut D. Thomas citato artic. 5, docet, et infra in eadem 2. 2, quaest. 185, artic. 5, et tradunt ahli scholastici communiter , atque etiam Patres non raro. Batio est, quia ratione officil et stipendii ad hoc obligatur, et intervenit quasi pactum inter oves et pastores, ut illae alant pastorem, hic vero subveniat illis, quando maxime indigent; sicut etiam dux maxime tenetur adesse exercitui in periculo et conflictu, et magistratus saecularis tenetur defendere civem innocentem in gravi necessitate, cum suo periculo, ratione oflicii.

5. Quarta assertio bimembris.—bico quarto: In gravi necessitate proximi , obligat charitas, etiam postposita aliqua necessitate corporali propria, seu cum aliquo damno temporali proprio. Extra casum vero talis necessitatis , non est gravis obligatio. Utrumque patet, quia gravis necessitas in rebus spiritualibus est gravis momenti ; ergo secunium ordinem charitatis praeferenda est in proximo alicui gravi damno temporali proprio. Oportet autem ad talem obligationem comparare gravitatem necessitatis spiritualis, cum gravitate damni temporalis, quod certe non potest definiri in universali, sed in particulari prndenter judicandum est, servata rerum proportione. Secunda pars probatur ex ilio principio , quia praecepta affirmativa solum obligant in articulo necessitatis. Esset autem laudabile interdum id facere, quia bonum spirituale proximi de se est majus quam temporale proprium ; unde illud praeferre erit consentaneum charitati ; non tamen semper quicquid est consentaneum charitati, est in pracepto. Addo etiam hoc intelligi ex vi solius charitatis, nam si accedat obhgatio justitiae , quae potest intercedere, etiam quando non est necessitas subditorum, est tamen magna utilitas ; nam ad hanc procurandam obligat officium, etiam cum aliquo detrimento corporali , quamvis non vitae, sed inferioris ordinis, quod totum in particulari per prudentiam ponderandum est.

Sectio 3

Utrum in temporalibus teneatur homo sibi potius quam proximo subvenire

SECTIO III. Utrum in temporalibus teneatur homo sibi potius quam proximo subvenire.

1. Prima conclusio communis cum D. Thoma probatur multipliciter.—Questiuncula resolviiur —bico primo: communi bono tenetur homo in temporalibus potius quam sibi subvenire. Est communis cum D. Thoma 2. 2, q. 26, a. 4. Ratio est, quia commune bonum praeferendum est privato, cum sit universalius. Item homo quivis privatus est pars boni communis; pars autem debet praeferre bonum totius proprio bono; tandem tenetur civis vitam exponere evidenti periculo, ut defendat civitatem, vel principem, vel aliam similem personam, quando ab illa censetur pendere commune bonum:: quare, etc. Quaeres an ratione hujus ordinis teneatur homo, propter gravem necessitatem reipublicae, constituere se in extremo periculo, an solum propter extremam. Respondetur vix posse in communi bono gravem necessitatem distingui ab extrema, saltem multorum ; tamen si revera sit praecise gravis, et non extrema, non credo obligari sub praecepto, quamvis sit opus consilii: et ita intelligo Richardum in 4, distinct. decima quinta, art. 2, quaest. 5; et Sylvest., verbo Hleemosyna, numero secundo, ubi videntur contradicere conclusioni positae, cum dicant exponere vitam pro bono communi non esse praeceptum , sed consilium , quod non est probabile, nisi extra casum extremae necessitatis. Ratio est , quia non est aequalis necessitas, et alias jus ad tuendam vitam propriam est maxime connaturale.

2. Secunda conclusio ostenditur. — Dico secindo : in quacumque porporali necessitate potest homo licite sibi potius subvenire quam alteri privato. Haec conclusio clara est ex illo: Diliges proaimum tuwm sicut teipsum ; non ergo tenetur diligere plus quam se proximum. Solum notandum est hoc procedere in eodem genere bonorum , et necessitatum ; secus vero est si varientur, uti si proximus sit in necessitate vitae, ego vero in minori necessitate. Si vero comparentur necessitates inaequales, vel bona inaequalia, servandae sunt regulae supra datae in materia de Eleemosyna, disput. 7, sect. 3 et 4.

3. Conclusio tertia. — Dico tertio : non tenetur homo in necessitate etiam extrema vitae, sibi semper potius subvenire quam proximo alicui, verbi gratia, amico. Sententia est communis, Soti, lib. 5 de Just., quaest. 1; Victor., Relect. de Homicid., a num. 24, et aliornm, cum divo Thom. 2. 2, quaest. 26, art. 4 ad2; et apud Magist., 3, distinct. 29. Item Cordub., l. 1, quaest. 38, ad 4. Confirmatur autem tum ex veteribus philosophis, qui non raro ita docent; ut videre est apud Ciceronem in Laelio; et in Partitionibus, apud Valerium Maximum, lib. 4, cap. 7, ubi plura congerit exempla eorum, qui vitam pro amicorum incolumitate, ponere non dubitarunt ; tum etiam ex Patribus, Ambrosio , tertio Officiorum, cap. 22; Lactantio, lib. 3, c. 18; Augustino, 4 Confes., cap. 6, et in lib. de Amicitia, capit. 2; et Hieronymo in capit. 7 Michaeae. Ratio est, quia licet homo nunquam possit se occidere, non tamen semper, et omni medio, et ratione tenetur servare vitam, etiam postponendo vitam proximi, praecipue amici, vel patris, etc. Quod de patre vix negabit quisquam ; sed fere eadem est ratio de amico fideli, cui nulla est comparatio, et quem possum honeste aestima - re sicut meipsum. Unde Proverb. 12: Qui negligit dammum propter amicum, justus est ; et sequenti conclusione magis id consiabit. Hinc vero.

4. Quarta conclusio. — In quibus terminis sit indubitata. — Dico quarto : potest quis sine peccato mortali in necessitate etiam extrema sc postponere, ut simili necessitati cujusvis alterius proximi etiam extranci subveniat. Advertendum pro conclusione est, nos loqui considerata propria sola ratione charitatis ; nam secus est si intercedat obligatio alterius virtutis, ut justitiae, vel pietatis, ut si st paterfamilias, qui ex officio tenetur providere, et se conservare pro filiis et familia ; tenetur enim potius vitam suam conservare, quam hominis privati, quia non potest cedere juri suo. Praeterea stando in obligatione charitatis, conclusio indubitata est, quando periculum et necessitas est bonorum fortunae, quorum homo est dominus, quia hac bona potest quis contemnere propter bonum finem, praecipue si non sequatur detrimentum in bonis altioris ordinis.

5. In difficilioribus terminis etiam probatur. —Difficultas ergo est praecipue in vita conservanda, cujus bomo non est dominus, et de hoc probatur conclusio; quia potest homo se exponere periculo moraliter probabili corporalis mortis, ut subveniat proximo; ergo licitum erit illam velle, cum in moralibus pro eodem reputentur periculum et res ipsa. Se- cundo, possum licite perdere membrum corporis, ne proximus occidatur; ergo et vitam. Patet consequentia, quia sicut non sum dominus vitae, ita neque membrorum corporis, et quia mutilatio in membro principali quasi aequiparatur morti; unde non tenetur homo illam pati ut vitam servet. Tertio, ut praecedenti conclusione ostendimus, non teneor semper et ubique conscrvare vitam, sed propter bonum finem possum eam amittere ; atqui servare vitam proximi, etiam aequalis extranei, est honestus finis, et ibi intercedit honestas fortitudinis et charitatis; ergo, etc. Unde confirmatur, nam charitas est amicitia ad omnes homines perfectior, quam sit omnis amicitia humana ; sed in latitudine amicitiae humanae licet pati mortem ne amicus patiatur, ut superiori conclusione diximus; ergo etiam propter conjunctionem charitatis. Tandem vel in conservatione vitae attenditur bonum proprium, et tali bono, ut sic, potest unusquisque cedere ; vel ponum reipublicae, vel Dei, cujus est vita, et in hoc etiam vita proximi est aequale bonum; ergo in casu quem tractamus, non pervertitur ordo charitatis. Hinc infert Victoria non teneri aliquem occidere alium ut se defendat , sed posse permittere ut se occidat, quod alii etiam Theologi probarunt. (In his est Molina tract. 3de Just., disp. 14, concl. 3).

6. Conclusionem non admittunt Durandus et Paludanus. — Horum fundamentum. — Confirmatur secundo. — Ad praeedictum fundamentum inepta responsio. —Contra conclusionem hanc tenet Durandus in 4, distinet. 17, q. 6; et Paludanus, q. 1, art. 6, et melius distinct. 15, q. 3, n. 13, ubi divus Thomas, quaest. 2, art. 1, dicit esse contra ordinem charitatis dare alteri extreme indigenti , id quo ego etiam extreme indigeo; idem indicat 2. 2, quaest. 32, art. 6 cet 9, quaest. 64, art. 7, atque nonnulli ex recentioribus !; tradideratque Augustinus, in libro de Mendacio, c. 6 Ratio est, quia ex ordine charitatis, caeteris paribus, magis inclinatur homo ad sui dilectionem quam alterius, et quia est sibi magis conjunctus, et quia inclinatio et lex charitatis est consentanea naturae recte instituiae; secundum rectam autem rationem , amicabilia ad alterum oriuntur ex amicabiliDus ad se, ut scripsit Aristoteles, 9 Ethic., cap. 4, initio. Confirmatur primo, quia magis est unicuique demandata cura tuendae vitae propria quam aliena. Secundo, quia tunc moraliter aliquis se occideret, quia se privaret medio necessario ad vitam conservandam. Ad rationem hanc pro Durando et Paludano allatam, quidam respondent, in illo casu non tantum praeferre aliquem vitam alterius vitae propria, sed simul etiam exercere officium virtutis: nam exercet actum misericordiae et fortitudinis ; sed haec solutio petit principium, nam de hoc est quaestio, an sit illud officium virtutis. Item quia sibi etiam subvenire est officium charitatis.

7. Vera responsio. — Ad primam confirmationem. — Ad secundam confirmationem. — Dicendum est ergo, caeteris paribus, non esse dubium quin secundum ordinem charitatis sit melius subvenire sibi, quam aliis. Unde si hac aequalitate existente, sine alia ratione, quis permitteret suam extremam necessitatem propter alienam, fortasse minus bene faceret, et forsan peccaret, non tamen, ut credo, mortaliter, quia ordo charitatis, quando non est magnus excessus, potest praetermitti sine mortali, et censetur res levis, et solum hoc sibi voluit Augustinus illo c. 6; et divus Thomas, in locis citatis. Si tamen non est aequalitas, et est aliqua ratio honesta ad praeferendam vitam proximi, ut major aliqua utihtas, vel certe ratio gratitudinis, ac intimae amicitiae, nullum erit peccatum, et interdum fortasse erit opus virtutis excellentioris. Unde ad primam confirmationem , respondeo praeceptum charitatis obligare etiam ad conservandam vitam propriam, et proximi; ad comparationem autem illam non obligat sub mortali; et cum sit affirmativum, etiam non pro semper obligat. Ad secundam negatur sequela, quia non satis est posse conservare vitam, sed oportet etiam teneri, ut censeatur se occidere, qui medium necessarium omittit. Ubi advertendum est cavendum esse, ne intercedat positiva actio, qua aliquis cooperetur directe suae morti, ut revera censeretur moraliter cooperari, illamque velle, qui absque majori bono, sed tantum ad tuendam vitam eequalis vel inferioris personae, extra periculum vitae positus, certissimae morti se dederet. Exemplum vulgare est de duobus naufragis, quorum alter posset tabulam accipere, in qua vitam tueretur; licite enim alteri tabulam relinqueret. Non ita vero si jam ipse tabulae insedisset, quia eo pacto non solum sibi non prospiceret, sed directe se projiceret in mare, ac adeo positive cooperaretur suae neci; quod non satis animadvertunt aliqui nostrae conclusioni adhaerentes , dum in allato exemplo utrumque casum aequiparant, cum longe aliud sit utrumque pariter periclitari, aut alterum tantum, alrero jam beneficio tabulae in tuto sufficienter posito. Unde exemplum aliud etiam vulgare de pane inter duos extreme illo indigentes, priori tantum casui de naufragis, non posteriori aequiparatur, ut consideranti patebit, cum in tali casu neuter eorum sit adhuc extra periculum, sed ambo, ut supponitur, exireme famescunt.

Sectio 4

Quomodo inter proximos sit servandus ordo charitatis

SECTIO IV. Quomodo inter proximos sit servandus ordo charitatis.

1. Quatuor suppositiones. — Differunt de hoc puncto D. Thomas 2. 2, q. 26, et Theologi alii in 3, distinctione 29. Pro quo suppono primum, comparationem fieri inter privatas personas, nam de bono communi jam diximus esse praeferendum proprio, et consequenter etiam bono cujusvis proximi privati. Secundo, suppono duas esse in proximis considerandas conditiones, quae ad hune ordinem spectant, scilicet, sanctitas et conjunctio, nam charitas primario inclinat ad sanctiores, ut Deo conjunctos, ratione secundi inclinat ad conjunctos ; sibi diligenti. Suppono tertio hanc conjunctionem cum diligente esse variam. Alia est conjunctio naturalis, sub qua comprehendo omnem illam quae est consanguinitatis, et al illam reducitur. Alia est humana, sub qua includo omnem eam quae fundatur in humana aliqua societate, vel amicitia, aut patria. Tertia est spiritualis, in qua distingui solent praecipue duo gradus. Primus est inter patrem et filium spiritualem : dicitur autem spiritualis pater, vel qui alium in Christo genuit per baptismum, vel praedicationem ; aut qui ex officio est pastor animae. Alius gradus est inter fratres, qui intercedit inter homines fideles rationes fidei, et specialius inter eos qui eodem religionis vinculo sunt conjuncti. Quarto, suppono accidere aliquando duos proximos sese mutuo excedere in his conjunctionibus, velin genere, vel in gradu. Item interdum in uno sunt multae rationes diligendi, in alio una aequivalens ; interdum etiam conjunctio est major, sed necessitas minor. Quo fit ut ad intelligendam obligationem ordinis, non una aut altera tantum conditio, sed omnes, quae occurrunt, sint pensandae, et ideo vix potest generalis regula tradi, quae in individuo sit semper servanda ; quas ergo trademus, intelligendae sunt ex suo genere et caeteris paribus.

2. Prima conclusio communis, ejusque ratio. — Dico primo praeceptum charitatis et misericordiae obligare ad servandum ordinem in dilectione, seu in subventione proximorum. Est communis cum D. Thom. 2. 2, quaest. 44, art. 8; et apud Magist., 3, dist. 27 et 29, eamque docent Patres, dum illud Cantic. 2: Ozdinavit in me charitatem, communiter exponunt de hoc charitatis ordine, aiuntque non solum esse convenientem, sed etiam debitum. Videri possunt Augustinus, 15 de Civitat., c. 22; Origenes, homilia 2 ex duabus in Cant. Nissen., hom. 4; Theodoret., Gloss. , et divus Thom. in eumdem locum. hatio est, quia hic o.do est consentaneus inclinationi charitatis; ergo cadit sub praeceptum. Unde intelligitur hanc obligationem genere suo gravem esse, quia nascitur ex gravissimo praecepto, et quia materia semper est gravis, et valde necessaria ad bonam conservationem hominum. Dico autem genere suo, quia interdum potest esse veniale ex levitate materiae; in quo est notandum levitatem materiae non esse pensandam ex detrimento, vel ex quantitate eleemosynae, verbi gratia, quae uni adimitur ut detur alteri, sed etiam ex excessu in conjunctione, ratione ordinis; nam si differentia inter duos sit minima trangressio ordinis, erit venialis, quamvis fortasse ea de causa alius proximus grave damnum patiatur, quia licet illud in ae sit grave, non tamen comparatum cum alio, et deinde, quia ratio culpae ibi oritur ex inversione ordinis, et illa transgressio ordinis exigua est.

3. Conclusionem quidam olim non admittebant.— Contra camdem opponitur. — Diluitur. — Contra hanc conclusionem tenuerunt aliqui ex antiquis, ut in 3 sent., dist. 29, refert Magister, et post illum divus Thomas 2. 2, quaest. 26, in corpori; dicebant enim debere nos omnes proximos in affectu aeque diligere, quamvis in effectu non oporteat omnibus eeqne benefacere, sed neque loquebantur consequenter, neque cum fundamento. Argues tamen , nam si diligam proximum quantum debeam, etiamsi alterum diligam plus quam debeo, nulli eorum facio injuriam, nec alicui alteri; ergo pervertere ordinem non est maIum. Argumentum est divi Thomae 2. 2, quaestionc 44, artic. 8, in quo multum laborat Cajetanus. Verum hoc argumentum proce- dit de intensivo, aut etiam objectivo amore, non de appretiatione, de qua loquimur, nam implicat me diligere aliquem quantum debeo, et diligere alium appretiative, qui non est ita diligibilis secundum se, atque adeo peccaminose, pervertendo scilicet charitatis ordinem. Hoc patet ex effectu in ipsa misericordia, quae non obligat ad hunc ordinem, nisi supposita obligatione subveniendi multis, siquidem ordo nonnisi inter multos visitur; et cum non possum omnibus subvenire, sed alteri solum, tunc sane non possum diligere, quantum debeo, alterum illorum, qui magis est diligibilis, nisi praeferendo eum alteri; et ita in eo casu argumentum implicat contradictionem in antecedente ; quamvis extra illum casum possit quis majora beneficia facere ei quem minus tenetur diligere, quia ille excessus non tam pertinet ad appretiationem quam ad objectivum amorem.

4. Secunda conclusio. — Dico secundo : caeteris paribus, tenemur praeferre eos qui nobis sunt conjuncti, his qui sunt alieni. Hatio sumitur ex priori conclusione. Nam inter hos reperitur ratio ordinis; idem sumitur ex 1 Timoth. 5 : Si quis suorum, et mazxime domesticorum curam non habet, est infideli deterior ; Augustinus, 1 de Doctrina Christiana, c. 98: His potissimwm consulendum, qui stricLtius Libi junguntur. Sed advertendum est hoc intelligi in eodem genere bonorum, vel necessitatum, nimirum comparando spirituale ad spirituale; si enim mutetur comparatio, magis teneor subvenire spirituali necessitati gravi exteri hominis, quam corporali gravi alicujus conjuncti, ut patet ex dictis ; ac similiter agendo de utraque extrema.

5. Tertia conclusio per se aperta. — Primum dubium circa hanc conclusionem. — Pars posterior probatur a quibusdam tripliciter. — D:co tertio : inter conjunctos eodem ordine conjunctionis, illi praeferendi sunt qui sunt magis conjuncti, ut inter consanguineos, pater, inter amicos, fidelior et antiquior. Conclusio per se quidem patet, sed dubiis sequentibus fiet illustrior. Primum est, an in eodem genere debeat homo potius subvenire patri an filio. Divus Thomas, secunda secundae, quaest. 26, art. 9, non respondet simpliciter, sed dicit ex parte objecti magis diligendum esse patrem, quia est filii principium; ex parte vero subjecti, magis esse filium diligendum. Et ex ratione divi Thomae, videtur hoc secundum simpliciter affirmandum ; nam Blius est magis conjunctus, cum sit quasi pars patris. Item amor filii est diuturnior et antiquior. Item cura providendi magis cornvenit patri respectu filii, quam e contra. Et banc partem sequi videntur Bonaventura et Gabriel, loco citato apud Magistrum ; et Altisiod., lib. 3 Sum., tract. 3, c. 5; Buridan., 8 Ethicorum, q. 16, et lib. 9, q. 3.

6. Pars prior magis probatur quadruplici rntione. — Exponitur D. Thomas pro contraria parte adductus in mum. 5. — Contraria sententia est simpliciter verior, quam habet Magister in tertio, distinctione illa 29, divus Thomas, et alii ibi. Ratio est primo, quia beneficia a patre accepta sunt maxima. Secundo, amor ad patrem est similis amori Dei, amor ad filhum est similis amori sui ipsius. Unde in Decalogo, post praecepta spectantia ad Deum, ponitur praeceptum circa parentes. Tertio, gravior impietas est interficere patrem quam filium. Quarto, quia quoad conjunctionem etiam est quaedam inaequalitas : nam si filius est veluti pars patris, pater est ut totum respectu filii; ergo inclinatio patris ad totum est major, et sicut bonum totius praefertur bono partis, ita bonum patris bono filii. Neque divus Thomas, in citato artic. 9, contrarium sentit, ut observanti patebit. Notandum tamen est in hoc, et multis articulis hujus quaest. 16, divum Thomam non solum explicare quid homo agere teneatur, sed etiam quid facilius agat. Nam saepe haec duo non conjunguntur; sic ergo ait fibum magis debere amare patrem, quia excellentia objecti est simpliciter major, tamen ex alis circumstantiis facilius patrem amare filium. Ex quo aliqui inferunt, ut refert divus Thomas, in 3, distinctione 29, quaest. unica, artic. 7, inclinationem naturae hominum magis inclinare ad fillum quam ad patrem ; charitatem vero corrigere hunc defectum naturalem. Et foriasse ex appetitu sensitivo id potest procedere, quia hic appetitus fertur magis ad id quod est sensibilius, magisque apparet sensibus praesens, et delectabile. Tamen loquendo de suprema voluntatis inclinatione non est ita; nam haec semper est major ad id quod est magis honestum et rationi consentaneum ; et ordo positus, non solum fidei, sed rationi naturali consentaneus est. Ex quibus patet responsio ad fundamentum prioris sententiae.

7. Ad tertiam confirmationem in eodem , n.5.— Ad ultimam vero confirmationem, respondetur extra casum necessitatis teneri hominem ex officio magis providere filio quam patri; tamen urgente necessitate prae- ferendum esse patrem ob rationes dictas, et quia providere in necessariis est maxima quaedam pars honoris patri debiti, ut notat Hieronymus, Matth. 15. Quaeres de qua necessitate sit hoc intelligendum. hespondetur primo in extrema semper id esse verum. Secundo, si filius sit jam emancipatus, et extra tutelam patris, esse quoque verum in quacumque aequali necessitate, quia jam quodammodo complevit munus suum thesaurizando filio, qua ablata, in caeteris pater est superior; tamen si filius est sub cura patris, extra extremam necessitatem, caeteris paribus, ili subveniendum esse ratione dictae obligationis ex officio, et quia quicquid tunc pater acquirit, acquirit filio.

8. Secundum dubium circa eamdem conclusionem utrimque discutitur et resolvitur. — Secundum dubium est, in hoc ordine quis sit praeferendus pater an mater. Mater quidem certius cognoscitur, magis amat filios, plus patitur in eorum educatione, et educatione ipsa familiarius tractatur et diuturnius. E contra, pater est praecipua causa generationis, et ad eum magis spectat providentia et cura filiorum, et suis laboribus illos alit, unde major honor et reverentia illi debetur. Quare, omnibus pensatis, pater est praeferendus. Ita D. Thomas, art. 10, Magister supra ; fortasse tamen hic ordo non obligat ad mortale.

9. Tertium dubium expeditur. — Tertium est, an in hoc ordine praeferendus sit noster benefactor, an beneficiatus, hoc est, cujus sumus benefactores. Respondetur cum div. Thoma, art. 12, in corp., et ad secundum, praeferendum esse benefactorem. Ratio est, quia ille amor est magis debitus, et similior nostro amori erga Deum. Addit tamen amorem erga eum qui suscipit beneficium, esse majorem et excellentiorem, quia in illo quasi seipsum homo respicit, et suum bonum, et quia nobilius est dare quam accipere, juxta Paulum, Actor. 20; nam illud est amicitiae honestae, hoc quodammodo concupiscentiae ; propter quod benefacerejucundius est quam beneficium accipere. At enim licet sit facilius diligere beneficiatum, non inde tamen infertur major obligatio illum diligendi.

10. Quarta conclusio bipartita. — bDico quarto : inter eos qui diverso conjunctionis genere conjuncti sunt, in rebus pertinentibus, et propriis singularum conjunctionum, praeferendi sunt illa conjunctione conjuncti; tamen simpliciter illi sunt praeferendi in aliis bonis, quorum conjunctio est major. Prior pars sumi- tur ex divo Thoma, quaest. 26. art. 8. Et sensus ejus est, ex unaquaque conjunctione oriri peculiarem obligationem ad quaedam officia, ut inter cives ad res civiles, inter milites ad res militares ; nam in unaquaque conjunctione hujusmodi, praeferendi sunt illi in his officiis qui hoc modo sunt conjuncti. Ratio est, quia omnis amicitia fundatur in conjunctione aliqua, et communicatione; ergo in bonis et rebus ad aliquam conjunctionem pertinentibus praeferendi sunt corjuncti. Exempla etiam dicta facile id manifestant. Posterior pars in genere patet ex dictis, quia sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, et quia in eodem genere conjunctionis praeferuntur magis conjuncti ; ergo etiam in diverso. Sed obseurum est exponere quae conjunctio alteri praeferenda sit, quod planum faciam aliquot dubiis.

11. Prima dubitatio circa precedentem conclusionem. — Vera resolutio quoad necessitates corporales cum D. Thoma. — Item quoad sgnrituales, quae colligitur etiam ex D. Thoma. — Primum igitur est an conjunctio naturalis sit praeferenda spirituali. Prius vero comparemus in eodem gradu, id est, an pater naturalis patri spirituali, filius filio, frater fratri. Et omissis opinionibus, mihi videtur naturalem conjunctionem esse praeferendam, atque adeo in extrema necessitate potius providendum esse patri carnali quam spirituali, et quidem in his quae sunt necessaria ad conservationem naturae. Conclusio est D. Thomae, art. 8, et consentiunt omnes, quia in hoc gerere conjunctio naturalis est major, et quoad hoc observatio hujus ordinis ad mortale obligat. Et idem est de comparatione filiorum, atque etiam de fratribus, licet non cum tanta obligatione. Derebus autem spiritualibus res est magis dubia, sed colligitur ex D. Thoma, art. 7. Ratio est, quia haec naturalis conjnuncetio, quamvis in ordine videatur inferior spiritualt, tamen in suo genere est maxima. Deinde est antiquissima et immutabilis, quia ab intrinseco provenit; spiritualis vero est valde extrinseca, facileque mutatur ; deinde bereficium a patre susceptum regulariter est majus, scilic^t, vita, quae est fundamentum bonorum omnium, et educatio usque a usum rationis. Tandem quia naturalis obligatio, quae est ad subveniendum parentibus, non solum est in bonis corporis, sed maxime in bonis animae. Unde haec officia non sunt extra latitudinem illius conjunctionis; ergo non potest superari haec obligatio naturalis ab alia positiva, et quasi imposita ab hominibus.

13. Exceptio Cajetani, nisi extra casum extrema necessitatis intelligatur, multis modis excluditur. — Atque hinc constat idem dicendum esse de comparatione facta ad filics, carnalem et spiritualem , licet Cajetanus illo articulo 8 oppositum sentiat. Fundatur, quia pater tenetur providere filio spirituali ex justitia, naturali vero tantum ex charitate; et videtur D. Thomas ibi ad secundum idem docere, citans Ambrosium, 1 Officior., c. 7. Respondetur loqui sanctum Doctorem extra casum extremae necessitatis; tunc enim major est habenda cura filii spiritualis ratione officii, sicut dicebamus etiam in primo dubio praecedentis conclusionis ; secus vero est in extrema necessitate, in qua omnia quodammodo efficiuntur communia. Et ideo cessat oblgatio justitiae, ut patet comparando in ea necessitate patrem cum creditore, cui ex justitia aliquid debeo; item obligatio pietatis major interdum est quam justitiae, et nonnunquam etiam charitatis, ut patet de obligatione subveniendi sibiipsi. Et confirmatur, nam debet servari proportio; ergo si filius maxime obligatur ad patrem naturalem, ita etiam e contrario pater ad filium. Item quia providere filio in bonis animae non est extra obligationem paterni muneris ; et aliae rationes facile afferri applicarique possunt.

13. Temperatur proxima doctrina. — Addo tamen, quando spiritualis conjunctio est valde perfecta, non esse peccatum saltem mortale illam praeferre conjunctioni naturali, quia revera excessus et ordo est valde dubius, et utrinque sunt rationes. Hinc patet, si comparemus has conjunctiones in gradibus diversis (in quo vix potest dici aliquid generaliter certum), tamen regulariter quemdam superiorem gradum unius conjunctionis posse praeferri gradui conjunctionis alterius. Tandem colligitur ex dictis, conjunctionem consanguinitatis ex suo genere esse majorem aliis conjunctionibus humanis, quia est magis intrinseca, immobilior, et antiquior, et in majoribus beneficiis fundata.

14. Secunda dubitatio circa eamdem conclusionem, et rationes pro prima parte negaliva. — Rationes pro parte affirmativa. — Sed hinc oritur secundum dubium, an conjunctio amicitiae interdum possit esse tanta, ut possit praeferri naturali, etiam paternae. Prima sententia negat, posse id unquam licere; ita D. Thomas, q. 26, art. 9, et q. 31, art. 3, ad 3; et cum Magistro. in tertio, distinct. 19, art. 1, favet Aristoteles, 8 Ethicorum, cap. 8, et lib. 9, cap. 2. Ratio est, quia nullum humanum beneficium comparari potest cum vita a parentibus donata. Dices : fieri potest ut moraliter eadem vita ab alio amico donata sit, qui se mortis periculo exposuit, ut mc a simili periculo liberaret. Sed contra, quia pater est causa per se meae vitae, alter vero per accidens. Secundo, pater dedit initium primum vivendi, alter perseverantiam, quod est facilius. Unde fit tertio ut a patre habeam quasi vitam immortalem, in anima saltem, ab altero vero solum liberer a morte corporis. Tandem pater non solum dedit vitam, sed etiam educavit, instruxit, etc. Et confirmatur ex inclinatione naturae, quae ad patrem est maxima. Fecunda sententia dicit interdum non solum licere, sed etiam esse in praecepto mutare hunc ordinem, praeferre, scilicet, vitam alicujus vitae patris. Patet primo in dicto casu, si aliquis suo periculo et labore me liberavit a morte corporis, ac praeterea contulit multa beneficia, et maximum amorem. Ita sensisse quemdam Gerardum refert Buridanus, 9 Ethicorum, q. 3.

15. Resolutio per tria pronuntiata. — Tria in hoc dubio breviter pronuntio : primum, genere suo, et absolute loquendo, patrem esse praeferendum omnibus aliis ; loquimur vero de privatis personis, non de communi bono. Patet ex fundamento, et auctoribus primae sententiae. Secundum, nunquam obligari me ad subveniendum alteri in extrema necessitate, praetermittendo patrem in simili positum, quia jus paternum est summum in humanis juribus. Unde infero, si pater vellet injuste occidere innocentem , non teneri me defendere innocentem, si non possum alias quam patrem necando; imo regulariter nec fratrem aut amicum, quia licet tenear defendere, non tamen cum tanta jactura. Quod idem suo modo est, si jactura etiam esset in pecuniis. Quin etiam Almaynus in 3, d. 29, q. 1, putat neminem obligari ad interficiendum aliquem pro tuenda vita alterius privatae persona, quod certe, intra legem charitatis stando, est probabile, quia hominis interfectio est actio valde repugnans inclinationi naturae : unde non videtur ordo charitatis cum tanto rigore obiigare. Tertium pronuntiatum, in aliquo casu posse filium praeferri patri in extrema necessitate. Et primo, si pater aggrediatur innocentem filium, possum licite defendere illum, etiam interfieiendo patrem, si aliter non possum, quia pater abutitur jure suo, neque iunc est in necessitate, sed in deordinatissima vo- luntate. Secundo, fortasse etiam amicitia cum aliquo posset esse tanta, et beneficia adeo egregia mihi collata, ut possem eum praeferre patri sine peccato, maxime si pater, postquam dedit vitam, vel nulla, vel pauca alia beneficia contulerit, vel si male functus est officio cum filio. Ita censuit probabile Victoria, in Manuscript. ad quaest. 26 D. Thomae, in secunda secundae. Ratio est, quia in omnibus virtutibus, licet una sit suo genere major altera, in individuo actus inferioris potest esse interdum melior quam superioris. Idem ergo potest accidere in pietate comparata cum amicitia, cum Ecclesiast. 6 dicatur : Amico fideli nihit est comparabile ; et Proverbiorum 18, praefertur fratri; et Ambrosius, lib. 3 de Officiis, c. 16, ait in rebus Inumanis nihil esse pulchrius amicitia. Idem etiam constat si comparemus amicum cum filio.

16. Tertia dubitatio resolvitur communiter cum D. Thoma. — Tertium dubium est, comparando parentem cum conjuge, quis praeferendus sit. Divus Thomas 2. 2, quaest. 26, art. 11, simphrciter dicit praeferendum esse parentem, quamvis saepe conjux soleat diligi intensius : et ita sentiunt omnes communiter, propter summam obligationem quam quisque habet ad parentes. Sed videtur obstare illud Genes., 2 cap.: Quamobrem velinquet homo patrem suwmn et matrem suam, et adhavebit ucori sue, quod praeceptum probavit Christus, Matth. 19. Quapropter Lipoma, Genes. 2, oppositum indicat, dum citat Rupertum dicentem, conjunctionem conjugis esse omnium maximam et fortissimam; et Hugonem, privilegium dilectionis fuisse ad uxorem translatum. Citare quoque poterat Procopium, eo loco Genes. : Cum secundum muptias genus humanum consistere oporteat, vecte et necessario uaor antefertur parentibus ; et libr. 3 Esdrae, cap. 4 dicitur: Homo diliget umorem suam magis quam patrem et matrem. Verum neque liber canonicus est, neque dicitur in eo quid fieri debeat, sed quid frequentius fiat. Unde prior opinio est probabilior simpliciter propter dicta in praecedenti dubio. Et sensus loci Genesis est, quoad habitationem quidem et mutuam societatem, relinquendum esse patrem, etc. Ita exponunt Rupertus et divus Thomas, art. 11, ad primum, et lectione 10 ad Ephes. 5; eodemque modo accipiendus Procopius.

17. Ultima dubitatio empeditur a Cajetano. — Sed quaerit Cajetanus, in articulo 12, an conjux sit praeferendus filio; cui respondet simpliciter esse praeferendum. hatio ejus est, quia est nobilius objectum; est enim comprincipium generationis, filius tantum effectus. Sed magis urget pro Cajetan., quod vincuium matrimonii inducat magnam quamdam obligationem ; nam ex duobus facit quasi unum. Arbitror tamen in his omnibus tam parvam inaequalitatem esse in ordine diligendorum, ut vix unquam sit obligatio ad mortale. Addit Cajetanus, ex parte diligentis magis diligi saepe filium, propter majorem conjunctionem; sed experientia videtur docere oppositum; nam regulariter magis curat et amat conjux bonum alterius conjugis, quam filii; et revera conjunctio vel non est minor, et fortasse major, ideoque et amor est antiquior, et familiaritas.

18. Quinta conclusio D. Thome et aliorum, in 2. 2, q. 96, art. 1. — Dico quinto principaliter : inter non conjunctos, per se loquendo, praeferendi sunt meliores, justi peccatoribus. Ita D. Thomas citandus, et omnes alii communiter de his comparationibus tractantes; nam ratione majoris sanctitatis homines sunt Deo similiores et conjunctiores; sunt etiam objecta nobihlora, et magis proportionata charitati; ergo, etc. Contrarium tamen sentit monachus quidam apud Almayn., tract. 1 Moral., cap. 8, ad finem, dicens in extrema necessitate potius subveniendum esse existenti in peccato quam justo, quia est in majori periculo, unde et magis indiget. Sed per se loguendo, ut ibidem Almayn. addit, non ita est; interdum tamen, si esset certum hunc justum fortasse salvandum, si moriatur; alium vero in peccato existentem esse condemnandum; si autem supervivat aliquam esse spem salutis, erit fortasse consultius illi providere, paecipue si hic et nunc jam minus sui compos non possit moraliter ad Deum converti. Si enim possit, certe non erit in necessitate spiritual.

19. Queaestiuncula circa preecedentem conctusionem.—Quid primo dicat D. Thomas.—Quid dicat secundo. — Propria formalis resolutio. — E'st juzta ipsum D. Thomam. — Dubium tamen est, si comparemus sanctiores alienos cum conjunctioribus minus sanctis, quinam sint praeferendi. Divus Thomas hanc comparationem facit in illo articulo 7, tam in ordine objectivi amoris, quam intensivi vel appretiativi, aitque objective meliores esse magis diligendos, quia habent in se majus bonum. Quod cgo intelligo de amore absoluto secundum praesentem justitiam ; nam si loquamur de de- siderio in ordine ad futurum tempus, et futuram justitiam, aliud est sentiendum, ut statim explicabimus. Dicit praeterea conjunctiores intensius amari quam sanctiores, ubi non tam explicat obligationem, quam id quod de facto accidit, et facilius fit. Absolute ergo loquendo de obligatione quae, ut saepe dixi, cadit in appretiationem tantum, simpliciter dicendum est conjunctiores esse praeferendos, non solum in corporalibus, sed etiam in spiritualibus necessitatibus, et bonis. Prima pars de corporalibus bonis est certa sine controversia, quia isti sunt in magis propinqua conjunctione ad diligentem, et quasi ejusdem ordinis. Secunda vero probatur ex supra dictis : nam ita se habent sanctiores, sicut illi qui sunt spiritualiter conjuncti. Secundo, quia licet alius sit sanctior, possum, ac debeo magis desiderare et procurare ut mcus pater perveniat ad illam sanctitatem, quam ut ille sanctior in ea sanctitate duret, ut indicat divus Thomas, art. 7. Atqui hoc est illum magis ir spiritualibus diligere. Tertio, quia charitas perficit naturam: sed natura, etiam honesta inclinatione, magis inclinat in propinquos quam in melicres; ergo, etc. Atque ita sentit divus Thomas, quaest. 32. art. 9. ad 2.

20. Contrarium opinatur Gabriel, et alii velati a Bonaventura, art. 4, q. 5. — Ejus fundamentun, et confirmatur decisio auctoris.— Contrarium vero tenet Gabr. in 3, distinct. 29, art. 2, conclus. 7; et Magister ibi, ac divus Thomas et Bonaventura dubii videntur; favet Ambrosius, 1 de Officiis, cap. 30: Si omnibus debetur müisericordia, tamen justo amplius. Idemque interdum usurpant alii Patres. Ratio est, quia sanctiores sunt conjunctiores Deo, et objecta nobiliora. Confirmatur, nam magis diliguntur a Deo; ergo et a nobis magis sunt diligendi. Respondetur per se loquendo priorem sententiam esse veram, atque adeo in casu extremae necessitatis spiritualis potius subveniendum patri etiam peccatori, quam alicui justo extraneo, quia revera est major obligatio. Tamen fortasse in casu aliquo tantus posset essc excessus sanctitatis, tanta corruptio alterius conjuncti, et tam parva spes fructus et emendae, ut posset merito praeferri sanctior, et m hoc casu loquitur Prosper, libr. 3 de Vita contemplativa, cap. 15; et Ambrosius aliique Patres intelligendi sunt, caeteris paribus.

21. Notationes circa fuudamentum Gabrielis. —dSatisfit jam dicto fundamento. — Ratio vero facta a Gabriele petit ut explicemus difficultatem quamdam, communem iis omnibus quae in hac quaestione diximus : cum charitas per se primo tendat in Deum, quid est quod ordo charitatis in dilectione proximorum magis pendet ex conjunctione cum diligente, quam ex conjunctione ad Deum, vel in participatione divinae bonitatis? In quo advertendum est primo, variis modis amari proximum propter Deum ex charitate, ut supra dixi; sed unus, ex quo maxime pendet ordo, est quia amandi sunt proximi, quantum et quomodo vult Deus ut amentur. Unde illi magis diligendi sunt in hoc ordine, quos Deus vult magis a nobis diligi. Unde secundo est considerandum, quoniam gratia naturam perficit, illa, quae secundum rectam rationem naturalem sunt magis diligibilia, simplieiter et secundum ordinem charitatis esse magis diligepda. Non loquimur autem de ratione naturali omnimoda, sed ut per fidem elevata. Hinc tertio advertendum, quod licet ratio diligendi sit Deus, tamen conjunctio ad diligentem est quasi mensura et regula ad cognoscendas personas, quibus et amari et procurari magis debent a nobis bona etiam supernaturalia. Unde, licet majus supernaturale secundum se sit magis diligibile, tamen persona mihi magis conjuncta magis est a me diligenda quam extranea, etiamsi haec habeat actu illud bonum, illa vero sit tantum capax ejus, cum spe tamen obtinendi illud; nam si de conjunctioribus nulla esset spes, praeferendi sine dubio essent sanctiores; sed in via nunquam deficit haec spes. Ad rationem ergo respondetur, sanctiores secundum praesentem statum esse objecta digniora, et ideo quodam amore complacentia posse magis amari; nihilominus propinquioribus carentibus illo bono, posse nos illud practice magis desiderare et procurare, et quoad hoc non pendet major amor ex perfectione objecti secundum praesentem statum, sed ex conjunctione, et aliis circumstantiis, ut diximus.

22. Ad confirmationem pro Gabriele.— Haponitur doctrina quedam D. Thome cui alii consentiwnt. — Unde ad confirmationem, respondetur Deum interdum velle, me magis diligere aliquem, quem ipse minus diligit, ut patet in dilectione mei. Et praeterea, licet secundum praesentem justitiam extraneus justus magis diligatur a Deo, tamen secundum futuram ignoratur, et ideo in ordine ad illam possum, et debeo diligere magis propinquum. Atque hinc intelligitur solutio quaedam divi Thomae, secunda secundae, quaest. 26, artic. 13; dicit enim hunc ordinem charitatis manere in patria; mutari tamen quoad hoc, quod ibi simpliciter magis diliguntur sanctiores, quam illi qui fuerunt conjunctiores in via. Ratio est, quia tunc cessabit provisio in via necessaria, et subjectio, ratione cujus charitas in via inclinabat ad diligendum magis conjunctiores; quod etiam explicatur ex dictis. Nam si in via nulla esset spes de spirituali profectu propinquorum, simpliciter essent meliores praeferendi, ut dictum est; sed jam ibi cessat omnis spes, et charitas est in termino; ergo. Confirmatur, quia etiam tunc vinculum charitatis est summe perfectum, et prorsus immobile; et cum divo Thoma in hoc sentiunt Albertus, in 3, distinct..29, ubi Gabriel, dubio 1; Alensis, 3 part., q. 31, art. 2.

23. Contra sentit Durandus.— Ad primum. — Ad secundum. — Ad tertium. — Durandus vero, in tertio, distinct. 31, q. 6, contradicit, sed sine probatione. Pro quo arguitur in hunc modum : una virtus unum habet ordinem ; est autem eadem charitas viae et patriae; ergo nulla est in proposito differentia. Secundo, quia obligatio ad fratrem manet in patria, quia non destruit, sed perficit naturam. Tandem ibi etiam diligit aliquis seipsum magis quam sanctiores, ut fatetur divus Thomas; ergo et sibi conjunctos. ÀAd primum respondetur, variato statu, posse variari ordinem in eadem virtute, quia variantur circumstantiae, et consequenter honestas et dictamen rationis, atque adco inclinatio virtutis, quae tamen mutatio non est formalis propric, sed materialis, et ex mutatione in ipsis objectis nascitur. Unde ad secundum dico illam obligationem vinci in eo statu a summa conjunctione charitatis, quae non est contraria naturae, sed superat illam, saltem quando est in statu summe perfecto. Ad ultimum, neganda est consequentia, nam dilectio sui immediate conjungitur cum dilectione Dei, non vero dilectio aliorum, etiamsi conjunct sint. Unde comparando proximos inter se, illi diliguntur magis qui sunt Deo conjunctiores ; comparando vero illos cum diligente, non ille magis diligitur qui est Deo conjunctior, sed ille cujus amor magis inseparabiiiter conjungitur cum Dei amore, et hic est amor sui ipsius. A qua tamen regula excipitur solus Christus Dominus, qui licet proximus sit, quia est homo, tamen, quia non est purus proximus, sed Deus homo, ideo magis debet diligi quam caeteri; nam Christus simpliciter diligendus est aeque ac Deus; Christus vero, ut homo (id est, vita hominis in Deo), minus quidem diligendus est quam ipse Deus secundum se, tamen magis quam nos ipsi; quia etiam illa vita et illud bonum est infinitae excellentiae et dignitatis, ratione unionis. Item quia jure redemptionis est quasi universale bonum, cui debet homo quidquid est, et a quo suo modo pendet, de qua re in materia de Incarnatione.

PrevBack to TopNext