Text List

Disputatio 10

Disputatio 10

De scandalo

DISPUTATIO X. DE SCANDALO.

Praeceptum misericordiae affirmativum est, quod directe obligat ad benefaciendum proximo, consequenter vero ad non laedendum; unde contra illud dupbciter peccari potest : vel omittendo, de quo nihil est quod dicamus; explicata enim obligatione hujus praecepti, et tempore , et circumstantiis quibus obhgat, constat satis quomodo et quando peccetur omittendo. Alio modo peccatur per commissionem , inferendo malum proximo, qui modus eget explicatione. Secundo, est notanda differentia inter misericordiam spiritualem et temporalem, nam contra corporale bonum vix peccatur per commissionem, quin peccatum transeat in injustitiam ; obligatio enim non nccendi proximo, praecipue invito, non solum ad misericordiam, sed ad justitiam spectat ; non repugnat tamen hoc modo interdum peccari contra misericordiam et charitatem, ut si quis irrationabiliter constituat proximum etiam volentem in magna miseria; de quo modo peccandi divus Thomas nihil dixit, quia rarus est, et ex dictis de praecepto misericordiae, et ex dicendis de scandaio, facile patere potest. Circa spirituale bonum proximi saepe peccatur contra misericordiam sine injustitia, quia spirituale damnum nulli infertur, nisi volenti, et ideo sine injuria, non tamen sine laesione charitatis, et hoc genus peccati, scandalum dictum est a Theclogis, quod graecum nomen est, offendiculum vel offensionem signiticans. De quo bene Divus Hieronymus, in caput decimum quintum Matth., ad illa verba: PAariscei, audito hoc verbo, scandalizati sunt.

Sectio 1

Utrum scandalum sit peccatum ex suo genere mortale

SECTIO I. Utrum scandalum sit peccatum ex suo genere mortale.

1. Scandali divisio.— Scandalum apud vulgus. — De scandalo activo agitur, et definitur. — Duplex est scandalum: activum et passi- vum. Activum est offendiculum quod fratri ponitur, ut spiritualiter cadat; passivum est ipsa ruina proximi. Quod facile ex corporalibus explicari potest cum Davide, Psal. 139: Iniqui cogitaverunt supplantare gressus meos; absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum, juata iter sandalum posuerunt amilhi ; et simili allusione sive metaphora usus est Isai., c. 8, etrepetunt Paulus ad Roman. 9, et Petrus 1 epist., c. 2, dum Christum lapidem offensionis et petram scandali incredulis esse pronuntiat. Passivum scandalum nihil ad nos spectat, quia ut notat D. Thomas 2. 2, quaest. 43, art. 3, non est speciale peccatum habens propriam malitiam contra charitatem, sed potest fundi per omnia vitia; ubi est advertendum vulgo solere putari, et dici hoc scandalum passivum, non tam ruinam spiritualem, quae consistit in peccaio, quam veluti admirationem, et rumorem qui excitatur in proximis ex peccato alterius; sed nunquam illud habet propriam rationem scandali, nisi aliquam malitiam includat, quae originem aliquo modo ducat ab illo qui dedit scaudalum, nt colligitur ex Hieronymo, Matthaei 18, et divo Thoma 2. 2, quaest. 33, art. 1. Omisso ergo scandalo passivo, sermo est de activo, quod definit D. Thomas, q. 43, art. 1: Opus minus rectum prebens proaimo occasionem ruine ; quam definitionem et ipse bene declarat, et in sequentibus exponemus latius. Solum nunc est consideranda illa particula prebens, nam interdum aliquis sumit ex meo opere occasionem peccandi, quam ego non praebeo, quod scandalum dici solet pure passivum, estque peccatum tantum in sumente, non vero in eo a quo sumitur; oportet igitur ut occasio peccandi sit vere et moraliter a me data.

2. Prima conclusio de fide. — Secunda conclusio communis probatur dupliciter. — Horum nonnulli afferuntur a Benedict. Justiniano, vers. 11 et 12. — Dico primo scandalum esse peccatum. Est certa de fide ; seepe enim in Scriptura illud reprehenditur, Matth. 8 : Qui scandalizaverit unum de pusillis, eic., ibidem copiose ; et Roman. 14, malum est homini, qui per offendiculum manducat, et similia in eodem capite, et 1 Cor. S, per totum. Ratio est, quia qui sic scandalizat est causa spiritualis mali proximi. Dico secundo : hoc peccatum est peculiaris speciei habens mahuam charitati contrariam. Est communis, primo, quia in Scriptura, ut jam allegavi, et Patribus etiam, ut in Basilio, regula 64 ex brevioribus, Chrysostomo, homil. 21 in 1 ad Corinth., ubi inter alia : Est quovis vulnere gravius scandali:are, scu offensionem afferre, et aliis, ad capit. 8 primae ad Corinth., vitium hoc reprehenditur, ut habens propriam malitiam. Secundo, inferre voluntarie proximo spirituale damnum est charitati contrarium ; sed haec est specialis malitiae ratio; ergo. Nec vero ea excusatur, eo quod proximus voluntarie damnum illud patiatur. Nam licet hoc satis sit ad tollendam injustitiam, non tamcn ad vitandam laesionem charitatis. Et confirmatur, quia non subvenire proximo in spirituali necessitate, est peccatum speciale contra charitatem, ut disp. 8 dictum est; ergo multo magis erit, inclinare illum positive ad peccandum. Confirmatur secundo ex corporalibus; nam si essem in causa, ut Petrus seipsum occideret, etiam voluntarie, grave peccatum foret contra charitatem et misericorliam per modum commissionis; ergo a fortiori si causa essem spiritualis mortis, sive peccati, quantumvis ipsi voluntarii. Propter quod D. Thomas, citato art. 3, recte dixit hoc genus peccati esse contra praeceptuni correctionis traternae per modum commissionis.

3. Objicitur primo contra conclusionem. — Respondetur. — Sed contra, quia nullum est speciale vitium habituale, a quo eliciatur peccatum scandali; nam per actus omnium vitiorum possumus scandalizare proximum ; ergo non est malitia specialis. D. Thomas, in 4, d. 38, q. 2, art. 2, respondet vitium hoc in ratione habitus non esse speciale, sed nihilominus ex intentione peccantis posse habere peccatum specialem malitiam ; sed de hac speciali intentione, an sit necessaria, dicetur sectione sequenti. Ad argumentum vero respondendum, ad speciale peccatum impertinens esse quod actus peccandi ab uno vel multis vitiis eliciatur ; nam commune fere est omnibus peccatis, quae sunt unius speciei in esse peccati, ratione materialium actuum posse elici a diversis habitibus, et e contrario saepe contingit ut peccata diversarum specierum, ratione actuum materialium eliciantur ab uno habitu. Exemplum prumi sit, cum quis honores affectet ac divitias ex invidia proximi; affe. ctus enim llli a diversis habitibus eliciuntur, cum tamen una specie malitia contra proximi charitatem vitientur; exempium secundi, s; quis divitias appetat, nunc ut vindictam sumat nunc ut feminam pelliceat ; illi namque atectus ab eodem eliciuntur habitu, et tamen malitias induunt longe diversas. Ratio est, quia tales actus sumunt suam speciem positivam et realem a directivo motivo, malitiam autem non semper inde sumunt, sed ex intrinseca deformitate conjuncta materiae in qua versantur actus. Quicquid ergo sit de antecedente, negatur consequentia , praeterquam quod interdum accidere possit ut hoc peccatum proficiscatur ab habitu immediate charitati vel misericordiae contrario, ut jam patcbit.

4. Tertia conclusio probatur em locis pro prima allatis, et ratione. Dico tertio: peccatum hoc genere suo est mortale. Est certa ex citatis locis pro conclusionibus praecedentibus. Ratio est, quia ex genere suo est contrarium charitati. Item quia in eodem genere peccandi, commissio est gravior omissione; atqui, ut ostendimus, omissio misericordiae genere suo est mortale; ergo a fortiori commissio scandali erit mortalis. Dixi ea genere, quia ex levitate materiae potest esse veniale. Advertendum autem est primo, materiam hujus peccati esse posse ruinam gravem, seu peccatum mortale proximi, et haec semper est gravis materia, sicut dictum est de correctione fraterna; esse quoque posse materiam veniale peccatum proximi, et haec semper est levis materia, quia si in ipso proximo peccatum est veniale, etiam in alio per se non erit mortale. Item quia damnum proximi per se est leve; ergo qui illud infert, leviter peccat. An tamen hac materia interdum possit esse gravis, resolvendum est sicut in simili dubio de correctione fraterna. Nam quando non corrigere proximum de veniali esset mortale, tunc a fortiori inducere illam per scandalum esset mortale; in aliis vero casibus nunquam est gravis materia, propter rationes factas hic, et supra in dicta materia de correctione, disputat. 8, section. 2. Dixi autem per se; nam per accidens, si illud scandalum vel inductio oriretur ex gravi odio, vel fieret cum gravi injuria, vel per vim, tunc posset esse peccatum mortale, non praecise ratione scandali. Advertendum secundo posse ad materiam hujus peccati reduci, impedire proximum, ne quod perfectioris et majoris boni est, operetur; tunc enim proprie quidem non est scandalum, cum ibi non interveniat ruina proximi, quae proprie est scandalum passivum ; tamen in co actu potest esse aliqua malitia contra charitatem , quae sine dubio ad hoc vitium revocatur, et gravis non est praecise considerata, tamen ex intentione, si intercedat fraus et dolus, aut aliqua vis cum gravi damno spirituali proximi, poterit esse peccatum mortale. Ultimo est advertendum, alio etiam modo posse esse peccatum hoc veniale ex inadvertentia, scilicet, occasionis quae datur proximo peccandi; quae ut excuset a mortali, oportet ut procedat ex levi neghgentia, et ignorantia fere invincibili, excusanteque a perfecto voluntario; et tunc, licet peccatum, quod est scandalum activum, alias ex genere suo sit mortale, tamen malitia quae ilii additur propter scandalum, erit venialis tantum, quia quoad eam, primum non est perfecte voluntarium. In quo vero gradu malitiae sit, dicetur melius sectione sequenti.

Sectio 2

Quod genus voluntarii requiratur ad contrahendam malitiam scandali

SECTIO II. Quod genus voluntarii requiratur ad contrahendam malitiam scandali.

1. Notatur triples modus inducendi alterum ad peccatum. — Tribus modis intelligi potest unum adducere aliquem ad peccandum; primo, hac intentione directe ut spiritualter moriatur, sicut facit daemon. Secundo directe etiam inducendo ad opus, non ut ruat, sed propter utilitatem, vel oblectationem aliquam meam. Tertio indirecte tantum, aliquid coram alio faciendo, unde ille excitatur ad peccandum.

2. Prima conclusio circa primum modun: inducendi, in qua conveniunt omnes post D. Thom. — Dico primo : qui primo modo inducit ad peccandum incurrit malitiam scandali. Hoc fatentur omnes post D. Thomam, quia illud est scandalum maximum quod esse potest. Unde colligitur, si quis illo modo inducat ad furtum, verbi gratia, et incurrere malitiam furti, quia est causa ejus, et praeterea scandah contra charitatem. Sed conitra, nam potius videtur illa malitia ad odium pertinere. Respondcetur primo id non semper oriri ex odio proximi, nam potest oriri ex ira, vel odio Dei. Et secundo, ex his oriri quidem posse imperative, tamen ex proprio objecto et materia suam habere malitiam in charitate proximi.

3. Secunda conclusio circa secundum modum inducendi.—bico secundo : qui secundo modo inducit ad actum peccati, licet id faciat propter utilitatem, vel aliud simile; incurrit specialem malitiam scandal ; sumitur assertio ex divo Thoma 2. 2, q. 43, articul. 1, ad 4, et est Adriani in 4, in materia de Confessione, quaest. 4; Majoris, in 4, d. 38, q. ult., 83; principaliter Antonini, 2 p., tit. 7, S 4, c. 4; Navarr., in capit. Consideret, de Poenit., dist. 5, 8 Animadvertere, n. 5 et seqq.; Alens., 2 p., q. ult., menmbr. 2, in fine; Sylvest. et aliorum, verbo S candalum ; Petri Soto, lect. 9, de Confessione, in fine. Probatur primo ex definitione scandali, quae tota ibi habet locum. Secundo, quia Scriptura reprehendit scandalum, ut frequenter est in hominibus; non reperitur autem frequenter primo modo, sed secundo; ergo. Tertio, ad contrahendam malitiam aliquam, non oportet illam intendere, sed satis est id voluntarie efficere. cui illa malitia est conjuncta, ut patet in furto. Dices forsan id esse verum, quando malitia oritur ex speciali circumstantia, non vero si ex cenerali. Qua ratione proprium nocumentum spirituale non addit peccato specialem maltiam, nisi specialiter intendatur. At vero circumstantia haec, quae est spirituale damnum proximi, per se includitur in omni peccato contra proximum. Respondetur falsum cesse hoc ultimum, nam spirituale damnum proximi per se non includitur in omnibus peccatis contra proximum, neque in omnibus peccatis furti, verbi gratia, vel similibus, quibus scandalizatur proximus. Et contirmatur primo, nam saepe una malitia talis peccati est contra justitiam, ut si inducam ad furtum ; et tamen malitia scandali est contra charitatem. Et confirmatur secundo, nam haec circumstantia aggravat peccatum, et non tantum intra eamdem speciem, ut patet ex tertio argumento facto, et quia sine dubio est aperienda in confessione. Ultimo, quia si unus proximus induceret alium ad vivendum libere, non determinando vitium aliquod, illud esset peccatum scandali sine ulla dubitatione; et non in aliqua specie determinati vitii, praeterquam contra charitatem; quare, etc.

4. Contra conclusionem sentit Cajetanus et alii.—Hujus fundamentum.—Confirmatur.— Solvitur fundamentum Cajetani, tract. 3, disp. 1, sect. 8.— Disp. 5, sect. 2.—4Ad confirmationem .—COppositum sentit Cajetanus quaest. illa 43, art. 3, et favet illi D. Thomas ibi; et AIbert., in A4, distinct. 17, art. 48; Durand., 38, q. 3; Angelus, in Summa, verbo Scandalun ; sed hi sicut et divus Thomas obscure loquuntur, et eamdem expositionem admittunt quam ille, ut videbimus numero sequenti, nam eisdem fere verbis loquuntur. hatio autem est, quia nocumentum proximi, si non sit per se intentum, non dat speciem; sicute contrario dare consilium bonum proximo non habet specialem bonitatem charitatis, nisi per se intendatur. Confirmatur, nam alias, qui induceret alium ad peccandum, dupliciter peccaret, contra charitatem et justitiam ; quo1 si concedatur, sequitur illum gravius peccare quam homicidam, quia ille occidit animam, hic tantum corpus. Respondetur fundamentum esse falsum; ostensum est enim in prima secundae peccatum aggravari etiam ex nova specie, ex nocumento praeviso. cum obligatione vitandi illud, etiamsi non sit per se intentum; et est evidens, quia in moralibus voluntarium directum et indirectum ad eamdem speciem pertinent; neque est eadem ratio de bonitate, ut etiam illo tractatu ostendi, quia cum in perfectione consistat, requirit perfectam causam ; malitia vero committitur ex quocumque defectu. Ad confirmationem neeatur sequela, quia homicida est causa efficax mortis corporalis, scandalosns vero inefticax. Deinde spirituale dampum est reparabile; mors vero corporis est irreparabile damnum. Addo tamen scandalum hoc suo genere gravius esse quam homicidium, quia proximius et directe magis opponitur proximo, et per se est contra bona altioris ordinis ; quare si damnum spirituale esset aeterna mors, vel esset quodammodo per vim et injuriam, et praecipue si esset cum illa formali intentione, de qua in prima conclusione, posset haec malitia superare pravitatem homicidir.

5. Tertia conclusio communis contra Cajetanum et Durandum, et alios.—EHEempontur D. Thomas.—bico tertio: quando aliquis tertio modo, hoc est, indirecte, inducit alium ad peceandum per actionem malam, vel habentem speciem mali, etiam incurrit specialem malitiam scandali. Oppositum tenet Cajetanus hic, et in Summa verbo Scandalum ; Armilla, ibidem; Durandus, in 4, distinctione 38, q. 3; Paludanus, quaest. 6, articulo 2, conclus. 2, et alii qui dicunt, quando opus quo inducitur proximus ad peccandum, vere non est malurm, sed apparet, tunc posse contrahere malitiam scandali ; si vero sit malum, non contrahere malitiam scandali praeter eam quam in se habet. Sed conclusio est communior: tenet Sylvester, verbo Scandalum, q. 2, $3; Angel., eodem verbo, qui citat multos. Et est clara sententia D. Thomae, hic, art. 3, ad 2, ubi obiter colligitur, in corpore non doceri contrarium secundae conclusionis; sed vel loqui late de intentione, ut patet in exemplo furti, quo utitur, vel certe loqui stricte de specie primaria actus. Nam D. Thomas circumstantias aggravantes, quamvis aggravent in alia specie, non solet vocare proprie dantes speciem, nisi accidentariam speciem addendo, ut patet ex prima secundae, quaest. 18, articulo 3.

6. Probatur jam conclusio. — Probatur ergo conclusio primum, quia Sceriptura et Patres non minus reprehendunt sic operantes tanquam scandalosos , quam consulentes, vel inducentes directe. Secundo, in hoc opere reperi:ur voluntarium indirectum; sed hoc satis est ad contrahendam dictam malitiam, ut dictum est. Tertio ad hominem, nam si actio non re, sed specie tantum mala contrahit malitiam scandali per hoc voluntarium indirectum, ergo multo magis actio revera mala. Patet consequentia, quia respectu utriusque proximi est circumstantia eodem modo voluntaria, et quod in actione suppopatur alia malitia, est impertinens, quia non propterea actus fit incapax novae malitiae.

7. Evasio adversariorum. — Improbatur primo. — Improbatur secundo. — Dices malitiam illam quam contrahit actus specie malus ex ruina alterius, non esse specialissimam illam malitiam scandali contrariam charitati, sed pertinere ad aliud genus malitiae, ad quod proximus inducitur. Sed imprimis hoc nihil refert ad utendum illa distinctione, quia sicut actus in apparentia tantum malus contrahit ex ruina proximi, cujus est causa, illam malitiam, ita actus de se malus contrahe* augmentum mahtiae similis; nam si circumstantia illa potest actum de indifferenti facere malum, a fortiori poterit de eodem malo facere pejorem in eodem genere malitiae. Deinde falso negatur in hoc genere istorum actuum esse propriam speciticam malitiam contrariam charitati ; nam ille, qui sic operatur , est causa moralis ruinae proximi. Et illa est circumstantia voluntaria ; ergo. Neque intelligi potest id quod Cajetanus ait, aliquid posse esse causaum scandali, et non esse scandalosum ; nam haec duo convertuntur in moralibus, ut patet in caeteris vitiis.

S. Arguitur contra conclusionem primo.— Confirmatur primo. — Confirmatur secundo. — Sed contra conclusionem oppones, nam sequitur eum, qui exemplo suo inducit alium ad furandum, peccare contra justitiam respectu illius tertiae personae, a qua ille alius inductus furatur. Consequens est durissimum, imo et falsum ; ergo, etc. Sequela patet, quia ille est causa morahs damni alterius proximi et furti; ergo est fur Falsitas consequentis patet, nam tenceretur ille restituere quicquid alius suo exemplo motus furatus est. Confir- matur : nam sequitur eum qui petit mutuum sub usuris ab usurario, peccare contra justitiam, quia est causa actus injusti. Consequens est falsum; nam injustitia est ad alterum ; hic autem , si qua est injustitia, est contra seipsum petentem mutuum. Secundo sequitur eum qui praebet scandalum per actionem non malam, sed habentem speciem mali, contrahere duas ma tias: unam scandali contra charitatem ; aliam illius speciei peccati, ad quam proximus inducitur. Consequens est contra divum Thomam hic, et sumitur ex Paulo, primo ad Corinth. 8 et 12, ubi manducantem scandalose sacrificata idolis, non reprehendit ut idololatram , sed ut scandalosum. Sequela autem patet, quia ille est causa malis malitiae ; ergo incurret illam.

9. Primus modus respondendi ad id quod heec argumenta postulant. — Haec argumenta non tam impugnant nostram assertionem de malitia scandali, quam inquirunt an semper conjungatur illi alia illius speciei, in qua proximus peccat. Dupliciter ergo responderi potest : primo negative, et consequenter negando omnes sequelas. Et advertendum ex 1. 2, q. 6, tunc aliquem dici causam moralem alicujus peccati, quando potest teneturque illud vitare, et non facit '. Unde eo modo erit causa, quo tenetur; intelligi autem potest me teneri ad vitandum opus, ne proximus ad peccandum inducatur, ex obligatione charitatis, non justitiae, vel alterius similis virtutis ; quia charitas est universalior et excellentior virtus, unde magis obligat ev in pluribus casibus ; et ideo ille in eo casu censetur esse causa moralis ruinae proximi, ut est contra charitatem, non vero ut est contra alias virtutes ; neque est simile de illo qui per consilium directe inducit, nam hoc aperte est contra obligationem cujusvis virtutis: habe enim adjunctam voluntatem contrariam directe illi virtuti.

10. Secundus modus respondendi. — Ad argumentum in num. S responsio in forma. — Ad primam confirmationem et secundam. — Secundo modo possumus respondere afflirmative, ct admittere omnes sequelas, quia non facile intelligitur aliquem esse causam moralem aliqua ratione actus, verbi gratia, intemperantiae in proximo, et non contrahere inde malitiam intemperantiae. Et tunc ad primum , concessa prima sequela, negatur, moraliter loquendo, teneri illum ad restitutio- nem. Primo, quia non potest moraliter constare, alterum in eo exemplo fuisse efficaciter motum ad furandum. Secundo, quia non quilibet modus contrahendi malitiam injustitiae inducit obligationem restitutionis, sed oportet actum illum per se habere malitiam ex transgressione justitiae, ut jam exponam. Et idem dico ad primam confirmationem. Ad secundam, concedo ibi esse duas malitias. Est tamen advertendum dupliciter contra aliquam virtutem peccari. Uno modo, per se primo, quia directe agitur contra objectum ejus, vel circumstantias illi ex se debitas, et hoc modo actio solum mala in apparentia nullam virtutem offendit. Alio modo peccari potest tantum ex consequenti connexione virtutum; nam, ut dictum est 1. 2, quia actus virtutum sunt undique boni, quando hic et nunc actus alicujus virtutis potest esse contrarius alteri virtuti (quamvis in suo objecto, vel circcumstantiis quast intrinsecis non habeat defectum), non potest prudenter fieri, atque adeo neque est actus virtutis simpliciter, et ideo participat malitiam contrariam uirique virtuti, sed alteram per se, alteram quasi per accidens, et consequenter. Sic etiam propria malitia scandali fere semper fundatur in alia malitia; tamen ex consequenti, et per accidens, semper habet aliquo modo illam conjunctam ex defectu circumstantiae debitae, saltem propter aliam virtutem, propter quam non laedendam prudenter cessandum esset ab opere hic et nunc habente speciem mali, quamvis ex se esset alias honestum.

Sectio 3

Quae aliae conditiones requirantur ad peccandum indirecte peccato scandali

SECTIO III. Quae aliae conditiones requirantur ad peccandum indirecte peccato scandali.

1. Prima conclusio bipartita. — De priori modo scandali posito sectione praecedenti , num. 1, quod, scilicet, directissima intentione committitur , nihil est quod dicamus ; per se enim patet; nam semper ille modus est malus, quia est intrinsece contra praeceptum naturale negativum, et fere idem de secundo modo censendun:. Tamen quia in illo est aliquid etiam indirecti, ut explicetur exactius, dico primo : petere a proximo, vel consulere opus quod nulla ratione potest ipse sine peccato praestare , est intrinsece malum malitia scandali ; petere autem quod licite quidem fieri potest, moraliter tamen scio non sine peccato fore praestandum, interdum licet, in- terdum non licet. Prima pars constat, quia illud, moraliter loquendo, est directe inducere ad malum ; neque enim fieri potest haec inductio movendo ad malitiam ipsam, sed solum movendo ad actum, a quo non separatur malitia. Secunda etiam pars est certa et communis, ex Augustino, epist. 154, et D. Thoma, quaestion. 78, artic. 4; exemplisque patet ; nam licet interdum juramentum petere ab idololatra, quem scio per idola juraturum; similiter licet petere mutuum ab eo quem scio petiturum usuras. Ratio est, quia ego utor jure meo petendo quod justum est , quo non semper teneor me privare ; unde malitia tuuc permissa est a me, non causata.

2. Quoad paratum ad peccandum legatur auctor, lib. 3 de Juram. , c. 13, et disput. 18, de Sacrament. , sect. 1. — Instantia. — Diluitur. — Heplica non obstat , de qua idem auctor, de Pan., disp. 92, sect. 4, n. 18, qu huic loco non repugnat, cum ibi loguatur de actualiter parato, ubi nulla intercedit inductio. — Sed circa hoc sunt aliqua observanda, ut vitetur malitia scandali. Primum est, an ille sit paratus ad peccandum, necne? Si paratus est, a multis communiter sine distinctione dicitur licere ab illo petere ; sed ego credo esse addendum : Si sit aliqua rationabilis causa petendi, alioquin sine causa praeberem proximo occasionem peccandi ; nunquam enim aliquis est ita paratus, ut hic et nunc sit in actuali voluntate peccandi, sed solum in habituali, quae praecise sumpta non est peccatum. Quocirca si ego non peterem et excitarem sic dispositum, hic et nunc revera non committeret hoc peccatum ; ergo contra charitatem est sine rationabili causa id facere. Obligat enim misericordia ad vitanda singula peccata proximi, etiam paratissimi ; imo magis hujus, quia est in majori miseria, quod plane sentit D. Thomas, illa quaest. 78, art. 4, illis verbis : Propter aliquod Lonum , quale est subjectio proprie necessitatis , vel alienee ; et idem significat ad secundum. Dices: ille est in voluntate promptus, et quamvis ego non petam, moraliter alius petet; vel certe ille habet desiderium ut ab illo petatur, ut patet in usurario avaro. hespondetur haec esse per accidens et incerta, et fortasse interdum temere judicari; per se autem charitas postulat ut ego vitem omne peccatum proximi, quando facile possum. Sed contra: ergo qui invitat mulierem expositam ad peccandum, peccat speciali pevcato scandali. Respondetur concedendo illationem ; maxime quia tunc procedit prima pars conclusionis, nam petit rem, quam illa non potest praestare sine peccato ; quod autem sponte et facile sit consensura, non excusat peccatum.

J. Quoad non paratum ad peccandum. — Quod si non est paratus ad peccandum ille, a quo petimus, tunc distinguitur ab omnibus; nam vel ego habeo speciale jus justitiae ad illud opus, ut fidelis habet jus petendi Sacramentum a parocho; vel nullum habet tale jus: si primo modo, communiter etiam dici solet sine distinctione, licitum esse petere, quia cullibet licet uti jure suo. Sed eodem modo, quo praeteritum dictum, limitandum censeo, nimirum considerandum esse ut bona aliqua causa intercedat, ut, scilicet, spiritualis utilitas vel temporalis alicujus momenti, ita ut secundum ordinem charitatis non tenear ego privare me meo jure et utilitate, ne permittam proximum cadere. Nam si alias id quod peto non est nunc mihi ita necessarium, vel vaide utile, aut alia via possim facile illud obtinere, vel excusare, certe ratio et ordo charitatis postulat ut non petam, etiamsi illa duo conjungantur, me habere jus et alterum esse paratum. Quando vero neque habeo speciale jus, neque alter est paratus, dici etiam solet simpliciter non licere petere, quia esset moraliter inducere ad malum, praebendo occasionem peccandi illi qui revera nullam habet voluntatem. Sed imprimis raro accidit ut aliquis non sit paratus ad peccandum, et tamen quod ego sim moraliter certus, illum non facturum, sine peccato, id quod sine peccato facere posset, siab alio petatur. Deinde quamvis hoc probabiliter teneatur, non credo intrinsece malum esse; nam peto rem licitam, et, ut suppono, mihi necessariam; vel eam peto ex aliqua valde rationahili causa; ergo non est cur moraliter censear inducere alterum ad malum.

4. Auctoris judicium de petentibus aliquid a parato, vel non parato ad peccandum. — Diluitur obDjectio de suadente ad minus, paratum ad mapus maetum — Quapropter in his omnibus praecipue attendenda est causa petendi, et regulandum ex ordine charitatis an debeam illam praeferre periculo proximi, necne. Et in his dictis casibus solam hanc differentiam invenio, quia ab lroc parato ex leviori et faciliori causa peti potest, propter ejus dispositionem, et quia fere nihil ea ratione pcccat ; a non parato vero gravior causa requiritur ad petendum; et similiter in habente jus minor requirenda est causa, quam in non haben- te, propter specialem titulum juris. Sed objicies: siquis sit in voluntate occidendi inimicum, licet inducere eum ad destruendum domum inimici, verbi gratia, dummodo non occidat. Respondetur hoc non esse inducere ad malum, sed revocare a majori malo, permittendo minus malum ; quia vitari non potest utrumque ; unde sensus illius inductionis est conditionatus : Quandoquidem vis malum facere, potius fac hoc quam illud.

5. Secunda conclusio. — Objectio ev 4 Reg. 5. —Solvitur. — Dico secundo: opus malum, vel habens mali speciem, quod de se inductivum est ad peccandum, vitandum est ; alias incurritur malitia scandali, nisi ex circumstantiis hic et nunc moraliter constet, illud nullum damnum allaturum proximo. Haec ultima pars, sive exceptio per se patet, quia opus, alio ex capite malum, non contrahit malitiam scandali quia potest inducere proximum, sed quia moraliter inducit. Quare si hic et nunc praeveniatur et vitetur iste effectus, ita ut moraliter non timeatur, non incurritur illa malitia. Conclusio vero est certa. Nam illud est vere scandalum activum, ut patet ex definitione ejus; moraliter enim inducit hominem ad malum ; quod vero non oporteat esse vere malum, sed satis sit apparere, patet ex illo 1 ad Corinth. 3: Ab omni specie mali abstinete vos, propter quod dicitur 1 Corint. 12: Omnia mihi licent, sed non omnia eapediunt. Unde est illud : Si frater scandalizatur, non manducabo carnes in eternum. Watio est, quia tenemur recte operari non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Secundo, quia cum opus habet speciem mali, inducitur proximus ad malum opus, non solum sua malitia, sed etiam ex vi mei operis, et ex quadam fragilitate. Sed objicies factum Ehsaei, 4 Reg. 5, qui permisit ut Naaman flecteret genua coram idolo, qui actus saltem habebat mali speciem, et non sine scandalo. Respondetur ex circumstantiis facile potuisse vitari ibi omne scandalum. Primum, quia Naaman se publice profitebatur cultorem unius veri Dei, cui, ut creditur, templum exaedificavit, qua de causa terram adduxit ex Hierusalem. Deinde ex ipso opere constabat ipsum non idolo, sed regi praestare debitum obsequium, de quo diximus in materia de fide ( Disp. 14, sect. 4. — Vid. etiam lib. 6, contra Jacob., c.9).

6. Consectarium ex conclusione. — Contra iliud militare videtur factum Judith. — Responsio D. Thomae non placet. — Auctoris responsio multiplex. — Et ex hac conclusione a fortiori infertur non licere opus aliquod etiam omnino indifferens facere animo inducendi alterum ad malum, quia hoc non solum esset scandalum indirectum, sed participaret etiam malitiam scandali directi. In quo tamen videtur difficile factum Judith, cap. 8. Nam se ornavit animo inducendi Holofernem ad hbidinem. Unde cap. 9, orat : Capiatur laqueo oculorum suorum, etc. Respondet divus Thomas 2. 2, quaest. 110, articulo 3, ad tertium, in illo facto non excusari Judith ab alio genere peccati, nempe mendacio; unde dicit laudatam fuisse non propter malitiam, sed propter affectum quem habuit ad salutem populi; similiter ergo posset quis dicere de malitia scandali, quod quidem illa praebuerit Holoferni, laudatam vero fuisse ob dictum affectum solummodo. Sed mihi hoc non placet, propter ea verba cap. 10: Cui etiam Dominus contulit splendorem , quia omnis ista compositio non ex libidine, sed em cirtute pendebat, et plane toium illud opus in tota historia Deo tribuitur, et instinctui Spiritus Sancti. Dico igitur non illam peccasse peccato scandali, nam imprimis bona intentione procedebat, opus etiam non erat per se malum. Deinde non intendebat alium excitare ad inhonestam libidinem, sed simpliciter ad amorem et familiaritatem, quam honeste habere poterant, saltem inducendo etiam ad matrimonium, ut sentit Lyran., in cap. 9 Judith, quo mediante posset populum suum liberare, sicut fecit Esther. Addo etiam cum Abulens., Jud. 16, quaest. 41, a Spiritu Sancto fuisse edoctam, ut id faceret eo modo ct intentione, qua Ecite posset fieri. Certum est autem potuisse fieri aliquo modo licito, quia non erat malum per se, et scandalum non erat directum, sed poterat esse tantum indirectum, non tamen causatum, sed permissum, quia propter urgentem majorem necessitatem excusabatur ab obligatione vitandi illud. Vide etiam Carthusianum in eum locum.

7. Difficultas proponitur. — Resolutionis ratio. — Sed superest difficultas, an opus quod neque in re, neque in specie malum est, si rationabihter et prudenter pensetur, debeat interdum vitari propter scandalum, atque adeo an tale opus possit esse scandalum pusillorum, an potius dicendum sit pharisaeorum: videtur enim hoc posterius dicendum, quod non obscure colligitur ex illo Matth. 15: Sanite illos, ceci sunt. Propterea etiam Christus dicitur lapis offensionis , et petra scandali, Isa. 8; et Luc. 2, dicitur : Positus in ruinam multorum, ubi particula, i», non dicit finem, sed futurum eventum. Ratio denique est, quia si opus est undique bonum re et specie, nullo modo videtur dari scandalum, sed ab alio accipi.

8. Tertia conclusio communis cum D. Thomae, art. 1. — Dico tamen tertio: quamvis hoc opus, de quo proxime, per se non habeat rationem scandali, tamen per accidens potest interdum habere malitiam scandali activi; unde nonnunquam vitandum est, ut vitetur passivum, seu ruina proximi. Conclusio est communis. Probatur et explicatur, quia iu genere ordo charitatis potest interdum obligare ad omittendum aliquod opus propter bonum proximi; nam si cura de bono proximi potest obligare ad bonum faciendum, cur non etiam aliquando ad intermittendum ? praesertim quia nullo bono spirituali propterea privatur homo; tum quia ista omissio praecipue est necessaria in actu exteriori; in interiori autem desiderio potest retinere fructum et meritum ; tum etiam quia hoc ipsum quod est privare se merito iilius operis propter bonum proximi, erit majus meritum quam ipsum opus. Unde in operibus consilii res est clara.

9. Exceptio quorundam ab hac conclusione exponitur. — Ad objecta in n. 1. — De operibus tamen quae sunt sub praecepto, dici solet non esse omittenda propter tale scandalum vitandum, quod tamen intelligo durante obligatione praecepti, nam transgredi praeceptum propter bonum alterius, nullo modo licet, ut supra diximus, et hoc modo loquitur Innocentius III, capit. Cum eg injuncto, de Novi operis nuntiatione ; Gregorius, homilia septima in Ezechielem ; sic etiam intelligitur dictum commune: Utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinguatur, capit. tertio, de Regulis juris, scilicet, dicendo mendacium ; nam tacendo vel occultando veritatem, interdum relinqui potest et debet ; eademque ratione accidere potest ut opus, quod alias hic et nunc, si non timeretur scandalum proximi, esset praeceptum, interveniente illo timore moraliter probabili, careat illa obhgatione, ut multis casibus ex jure collectis ostendit Felin., c. 2 de Praescript., sub initium. Quod in praeceptis positivis facilius potest accidere, quia non obligant cum tanto rigore, et quia praeceptum de curanda vita spirituali proximi est naturale et divinum: at in naturalibus praeceptis negativis nunquam habet locum, quia haec semper et pro semper obligant, et opera illis contraria sunt intrinsece mala; in affirmativis vero habere potest locum, ut dixi, quia non obligant pro semper, sed cum debitis circumstantiis. Sed tunc oportet in individuo prudenter judicare quid magis praeponderet, an ruina proximi vitanda, an opus illud omittendum. Considerandum etiam est quam grave sit illud praeceptum, quanta necessitas vel utilitas ejus, et omnibus conasideratis ferendum judicium; ita enim diximus in 4. 9. tract. 3, disp. 12, sect. 5, n. 3, cum D. Thoma, q. 96, art. 6, et Covarr., reg. Peccatum, 1 p., n. 4, faciendum esse, quandocumque res occurrant ad diversa praecepta spectantes, quae temen simul fieri nequeunt, et colligitur cap. Duo mala, dist. 13. Ex quibus intelligitur, cum dicitur pharisaeorum scandalum non esse vitandum omittendo spiritualia bona, intelligendum esse vel regulariter, vel certe in re nunquam esse omittendum, tamen necessarium esse interdum omittere bonum opus exterius.

10. Ec doctrina prosgime dota varii casus expediuntur. — Primus casus, de quo auctor, tomo tertio de Sacramentis, disputatione ultima, sect. ultima. — Secundus casus. — Recius quam Nacarrus et Cajetanus , Sylv. et Anton. in prasenti casu sentiunt. — Tertius casus.— Atque hinc etiam sumuntur regulae ad dissolvendos casus varios. Primus sit, an teneatur mulier omittere sacrum ad vitandum scandalum. Respondetur enim interdum pos. se hoc licere, imo et esse necessarium; raro tamen accidere hanc obligationem : in particulari vero circumstantiae sunt pensandae. Secundus est, an teneatur mulier non se ornare propter vitandum scandalum. Dicendum est enim, si ornatus sit moderatus et decens, per se non teneri, quia de se actus non est malus, neque habet rationem scandali activi, magis quam ipsa naturalis pulchritudo, et quia esset grave onus obligare ad hoc ; tamen si esset ornatus superfluus et maximus, vel si de se esset quasi provocativus ad maIum, erit obligatio. Navar. tamen, in Summa, c. 13, n. 23, et Cajetanus 2. 2, q. 169, art. 4, tantum volunt esse sub veniali. Sed ex suo genere ego credo obligare ad mortale cum Sylvestro. verbo Ornatus, et verbo S' candalum , et Antonin., 2 p., tit. 7, c. 4, quia est ex suo genere occasio gravis ruinae. Tertius est, an teneatur quis praetermittere temporalia bona ad vitandum scandalum. Respondetur cum D. Thoma, art. 8, Sylvestro, et Cajetano, verbo Scandalum, in his quorum homo est dominus, posse illa praetermittere ; teneri autem solum juxta regulas positas de ordine charitatis; in his autem quorum non est dominus, sed curator, vel dispensator, ut est Episcopus, verbi gratia, in bonis Ecclesise, communiter tenetur quis non omittere suam curam, nec perdere bona temporalia propter scandalum aliorum, praecipue si dumnum temporale sit grave. Interdum tamen licet; unde fit excusari a praecepto Pontificem qui simulat vel connivet, quando princeps saecularis usurpat bona temporalia Ecclesiae, si absque majori scandalo vel damno non potest id impedire. Quartus est, an interdum debeat quis potius fame perire, quam uti cibo aliis scandaloso; dico enim interdum posse hoc licere, quia, ut supra dixi, non est hoc se occidere, sed solum non se cohservare; raro tamen aut nunquam cadit in obligationem, nisi interveniat necessitas honoris fidei, ct confitendi illam, vel aliqua necessitas proximi, propter quam ex regulis charitatis sit vita exponenda ultimo periculo, ut palam sumitur ex 1 Cor. 8, in fine. Vide Victoriam, relectione de temperantia, n. 10; Gerson., in tract. de Temperant.; Majorem, in 4, dist. 38; Richard., q. 4; Adrian., Quodl. 1, q. 2, qui ita sentiunt; sicque intelligendus est D. Thomas, illo art. 8, ad 4.

Sectio 4

Quando sit peccatum scandali vendere vel dare alteri rem qua male est usurus

SECTIO IV. Quando sit peccatum scandali vendere vel dare alteri rem qua male est usurus.

1. Prima sententia Antonini et Medine dura. — Secunda sententia Cajetani subobscura d stinguit. —Prima sententia dicit, si praesciatur malus usus alterius, semper esse malum, et peccatum scandali. fta Antonin., 2p., tit. 1, cap. 23; Medina, Cod. de Restitutione, quaest. 30. Sed est dura sententia. Secunda ergo sententia Cajetani 2. 2, quaest. 10, art. 4, distinguit. Nam vel res sunt natura deputatae ad malum usum, et tunc semper est malum, vel sunt indifferentes , ego tamen intelligo alterum malitia sua esse usurum, ct tunc dicit non esse scandalum. Sed est obscura distinctio, quia nullae res videntur destinatae ad malum usum: si enim de naturalibus rebus loquamur, omnis creatura Dei bona est; si vero de arte factis, nullum est etiam, quod non possit accommodari ad bonum usum, vel saltem indifferentem, ut patet in idolo, et pane azymo, quae sunt exempla Cajetani ; nam idolum potest deservire ad ornatum vel memo- riam antiquitatis, vel ad exprimendam artem, ut videmus etiam usu venire; similiter in pane azymo facilius invenitur bonus usus. Praeterea in singulis assertionibus est difficultas; nam si ego scio aliquem emere idolum ad bonum usum, non est malum vendere ; e contra vero si sciam idololatram velle incensum ad idololatriam, poterit esse scandalum vendere, cum tamen illa res sit maxime indifferens.

2. Enucleatur distinctio aliter. — Pro discernenda vel scandalosa attenditur finis in quem datwur. — Secundo scientia dantis. — Ut ergo res haec intelligatur amplius, explicanda est divisio. Sunt enim res quaedam vel naturales, vel arte factae, quibus homines vel ex consuetudine, vel propter legem prohibentem, raro aut nunquam hoc loco et tempore bene illis utuntur, ut veneno, verbi gratia, quod aliquando est talis generis, ut non deserviat nisi ad nocendum. In arte factis faciliora sunt exempla, in quibus primo attendendus est primarius finis propter quem inventa sunt, et retinertur in hac regione et tempore, nam ex illo fine judicandus est, qualis sit usus moralis talis rei. Similiter ex lege positiva potest esse malus usus aliquarum rerum, ut per se constat. Aliae vero sunt res quibus homines communiter utuntur bene, quamvis aliqui male, in quibus etiam individuis actibus consideranda sunt circumstantiae particulares. Aliae denique sunt res ad utrumlibet indifferentes, ex quibus tamen quadam magis in bonum usum quam in malum veniunt. Secundo, attendenda est scientia venditoris vel donantis ; fieri enim potest ut existimet certo vel probabiliter alterum male usurum, vel bene, vel certe neutrum sciat.

3. Prima conclusio communis.—De Gabrielis et Nacar. sententiu, judicium auctoris. — Itom cautela.— Dico primo, vendere res indifferentes, aut quae de facili habent bonum usum, si venditor nihil sciat de intentione emptoris, non est scandalum, nec malum, per se loquendo, etiamsi in multis eveniat ut male illis rebus utantur. Conclusio est communis, D.Thomee 2. 9, q. 18, art. £, et 169, art. 2; Sylvest., verbo Infidelitas, et verb. Ars; NaWarr., cap. 23.n. 90, c. 17, n. 195, c. 19, n. 16, c. 21, n. 26, qui alios adducit. Ratio est, quia venditor non intendit peccatum alterius, nec facit opus, ex quo per se sequatur, nec quod illud excitet, et alias ignorat, alterum id velle ad malum usum; unde tenetur praesumere velle ad bonum; nam, ut est regula ju- ris, in dubiis unusquisque presumitur bonus. Confirmatur exemplis, quae facile occurrent ex dictis in num. praeced., et passim apud scribentes. Unde infert Cajetanus illam ultimam partem conclusionis, scilicet, hoc esse licitum, etiamsi constet communiter plures homines male uti illis rebus, si in individuo hic et nunc de hoc homine hoc non constet; quod intelligo, quandiu res vere manet intra latitudinem indifferentia. Quod ideo dico, quia si usus talis rei per se esset prohibitus, per accidens vero posset esse licitum ex aliqua causa, ut usus carnium in quadragesima, etc., non deberet judicari omnino licitum indifferenter vendere tales res, totum negotium remittendo ad conscientias mentium. Ex quo Gabriel, in 4. d. 16, q. 3, art. 3, dub. 6, dicit, peccare eos mortaliter, qui parati sunt omnes admittere ad coenam in die jejunii, nulla admonitione praemissa. Quod Navarr., c. 21, num. 36, probat; sed in hoc non 9st admodum scrupulose agendum, ut notavit bene Cajetan., q. 47, art. quarto, quia nullus tenetur conscientiam alterius aut privilegium examinare, et, ut dicebam, in publico omnis praesumitur bonus. Cavendum solum est ne ipsa facilitas det aliis occasionem peccandi. Item, in his actionibus quae per se prohibitae sunt, et tamen ex accidenti possunt esse licitae, minora indicia vel suspiciones sufficere, ut teneatur quis non dare materiam malae operationis.

4. Secunda conclusio. — Dico secundo, res hujusmodi indifferentes vendere vel donare, quando praescitur alterum male illis usurum, quamvis intrinsece malum non sit, tamen si quis facile sine magno incommodo possit non dare alteri homini materiam peccati, scandalum committit, si id faciat. Conclusio communis est, Sylvest., verbo Infidelitas , quaest. 4, verbo Ars, quaest. tertia ; Antonini, 2 p., titulo primo, cap. 9; Adriani, Quodlib. 3, dub. 2, sumiturque ex auctoribus citatis. Ratio vero est, quia unusquisque tenetur ex charitate vitare peccatum proximi, si facile potest. Unde si tale peccatum est contra alios proximos, major erit obligatio vitandi talem materiam, et respcctu illius tertii poterit esse obligatio non tantum ex charitate, sed etiam ex justitia, quae obligat non dare alicui instrumentum ad inferendam injuriam alteri, quia hoc est moraliter cooperari injuriis.

5. Corollarium de vendentibus arma ad bellandum. — Ex quo resolvitur illa quaestio, an liceat vendere arma injuste bellantibus. Nam si constet de injustitia, nullo modo lhicet ; si vero causa sit dubia, resolvenda est quaestio ex regulis datis de conscientia, in 1. 2, quae iterun applicabuntur infra in materia de bello. Oppones primo : si alter est in voluntate peccandi, non evitatur peccatum ex eo quod non dem materiam, seu instrumentum peccandi, unde ibi non intervenit scandalum, quia ruina fratris jam datur. Respondetur primum fieri posse ut ille non conceperit eam voluntatem ; offerendeo autem vel donando, ilam ego excitem, atque ita scandalum generem. Secundo, militare etiam contra charitatem offerre proximo materiam, seu instrumentum quo exequatur malam voluntatem; nam ipsamet executio est quaedam fratris exequentis ruina, eaque malitia amplius durat et augetur. Oppones secundo, quia quamvis non dem aut vendam, alius vendet. Respondetur id nihil referre, sicut peccat servus exequens injustum mandatum domini, quantumlibet sciat alium facturum, si ipse exequi nolit. Ratio est, quia ipsa actio est mala, et non tollitur ab ea deformitas, propterea quod multi sunt parati ad similes actiones. Argues tertio: ergo peccat ille qui domum suam locat meretrici, quoniam certus est velle ad malum usum. Item peccabit famulus qui in die jejunii ministrat cibum domino, cum certus sit violandum esse jejunium. In hujus generis casibus valde laborant auctores, quia videntur sequi evidenter, cum tamen eos admittere videatur durum : breviter dico ideo dixisse me in conclusione, hoc non esse intrinsece malum; item addidisse : S facile potest, et sine magno gravamine. Unde in proposito, si quis sine ullo incommodo potest domum suam locari alteri, concedo male facere, sine ulla necessitate vel utilitate locando cum praescientia mali usus; et idem est in similibus actionibus. Si tamen non occurrerunt alii qui locarent, vel difficile possent inveniri, non teneretur quis privare se suo jure, quia revera non intendit peccatum alterius, nec per se excitat aut praebet materiam peccati, sed solum non impedit eo tempore quo moraliter non censetur posse, atque adeo non teneri. Eadem fere regula servanda est in posteriori casu de famulo, licet ibi sit major ratio duhitandi, quia videtur cooperatio positiva ministrare cibos. Respondet autem Cajetanus totam illam cooperationem de se esse ad actum indifferentem vel bonum, vel potius in eo eventu famulus aut locator proprie non cooperatur active, sed facit aliquid de se indiffe- rens, quo alius postea male utitur. Denique in his quoque considerandae sunt circumstantiae particulares, ut monuimus. (V. Sanc., l. 1 Decal.c 7.)

6. Tertia conclusio bipartita, et communis. — Dico tertio : quando res sunt tales, ut ex institutione sua, vel ex usu aut lege sint prohibitae, vel destinatae ad malum finem in hoc tempore et loco, ita ut moraliter semper probabiliter timeatur pravus usus, non licet eas tradere alteri, nisi in particulari constet cessare periculum pravi usus. Conclusio quoad utramque partem est communis, et prior patet, quia haec tradere, est moraliter praebere occasionem peccati; est ergo, moraliter loquendo, scandalum etiam cooperationis: patet etiam exemplis, in eo qui materiam praebet ad sacrificandum idolo, etc. Posterior vero ince constat, quia hujusmodi actio non est mala, nisi prout moraliter et in re habet maitiam et deformitatem adjunctam; si autem constet alterum nolie rem ad pravum usum, tollitur jam deformitas ; ergo cum tal scientia jam non erit malum vendere hujusmodi rem; sed oportet advertere non satis esse nescire malum usum determinate, sed necesse est moraliter censere res ad eum finem non ordinari ab accipiente, ad quem, juxta conclusionem, communiter et quasi ex primaria institutione referuntur.

7. Questiuncula. — Resolutio. —Quaeres: quid si res ipsa, prout a me fit, possit habere bonum usum, verbi gratia, ut remigatio contra Christianos, aedificatio templi, quod per se potest referri ad cultum veri Det, tamen hic et nunc scis referri ad idolum, et alias cogit metus mortis ad adjuvandum, ferendum lateres, etc.? Eritne hoc intrinsece malum? Videtur enim non esse, quia quod ibi facio per se non est malum. hespondetur, in his cavendum omnino esse positivam cooperationem , quia haec intrinsece mala est, cum sit contra praeceptum negativum. Et hac de causa in illo exemplo, ut Cajetanus recte dixit, non licet, quia illud est moraliter cooperari; quando autem non est cooperatio positiva, sed solum non impedis, vel aliquid facis per se indifferens, non erit intrinsece malum ; pro ratione ergo circumstantiarum (servato semper ordine charitatis) quandone sit cooperari, aut quando sit tantum non impedire, in singulis materiis considerandum prudenter est. ( Vide auctorem de Censur., disp. 21, sect. 2, n. 60).

8. Quaestiones alie ev D. Thoma exponuntur.— Ultima queestio : an dans scandalum damnificanti, teneatur de dumno. —Alias quaestiones quas D. Thomas, citata quaest. 43, tractat, a:t. 5 et 6, in quibus personis posset inveniri scandalum , omitto, quia faciles sunt. Quod enim inquit, activum scandalum ad imperfectos pertinere, non ad perfectos, passivum etiam simliliter, regulariter intelligendum est, quia virtus perfecta efficit ut neque homo facile moveatur ad ruinam exemplo aliorum, neque alios moveat. Non tamen repugnat interdum cadere in viros perfectos rationem scandali , sicui possunt etiam ruere per suggestionem daemonis, quod tamen facilius accidit in venialibus, quam in mortalibus peccatis. Alia quaestio esse posset, an tereatur quis restituere damnum cujus formaliter causa fuit per scandalum. Dicendum enim est non teneri, nisi interveniat injustitia, quia sola illa obligat ad restitutionem, ut constat infra, quaest. 62. Unde etiam fit ut non teneatur ad restitutionem damni confessarius qui culpabiliter non obligat poenitentem ad restituendum ; quia in eo solum peccat contra religionem. Lege Sot., 4 de Justitia, quaest. 6, art. 3, conclus. 2 et sequent.; Sylvestrum, verbo Aestitutio, 3, part. 1. Contrarium tenet Scot., in 4, distinct. 15, quaest. 3; Richard., queest. 2, art. 5; Adrian., in materia de restitutione ; sed nullum habent probabile fundamentum. (Vide auctorem, de Poen., disp. 12, sect. 6, n. 8.)

PrevBack to TopNext