Text List

Disputatio 11

Disputatio 11

De praecepto ad pacem pertinente

DISPUTATIO XI. DE PRAECEPTO AD PACEM PERTINENTE.

Inter effectus charitatis rumeravit divus Thomas pacem, et ideo agit de contrariis pac, 2. 2, a quaest. 37 ad 42; tamen multa, quae dicuntur, magis ad materiam de justitia spectabant, quia vix laeditur pax, nisi per injuriam ; sed quoniam materia est gravis, tractabitur hoc loco.

Sectio 1

Utrum pax sit in praecepto cui repugnat discordia et contentio

SECTIO UNICA. Utrum pax sit in praecepto cui repugnat discordia et contentio.

1. Prima conclusio — Respondetur simpliciter pacem esse in praecepto : hoc enim iitrinsece sequitur ex amore, ad quem spectat animos conjungere, ut constat ad Rom. 12, et 2 Cor. 13 : Pacem habete, et Deus pacis, etc. Sed advertendum est in pace duo considerari: unum est positivum, quod consistit in consensione voluntatum primario, consequenter etiam judiciorum, actionum et sermonum. Aliud est negativum, scilicet, non facere aliquid quod dissolvat istam consensionem. llud prius revera spectat ad amorem, quatenus sub amore omnem bonum desiderium et benevolentiam comprehendimus; unde ad hoc non videtur necessarium speciale praeceptum, praeter commune dilectionis. Posterius privativum potest esse multiplex : nam in hoc consistit, ut homo se abstineat ab omni actione quae possit dissol vere istam pacem; et huic proposito opponitur dissensio voluntatum, et quicquid ab ea procedat, quae generali nomine potest dici discordia.

2. Secunda conclusio. — Explicatur, et probatur conclusio ex duplici modo discordie. — De qua dico secundo hanc discordiam irrationabilem esse quidem malam, et interdum contrariam charitati, interdum vero aliis virtutibus; loquimur autem de irrationabili, quia nonnunquam fieri potest ut haec dissensio sit quasi materialis, et nihil derogans charitati. Explico et probo omnia : consistit enim haec discordia ut ego velim contrarium ejus quod proximus vult, quod fieri pctest, vel quia unusquisque rationabiliter movetur, ut ad volendum jus suum, neque infert in eo alteri injuriam, neque per se vult incommodum ejus, et hoc modo potest discordia nullum esse peccatum, si unusquisque vere per se intendat honestum, sine intentione inferendi malum alteri.

3. Alio modo potest quis voluntate sua discordare a voluntate alterius, quando tenetur consentire, et tunc discordia est mala; tamen sicut obligatio illa potest oriri ex variis virtutibus, ita haec malitia potest ad diversa vitia pertinere. Tenetur enim subditus ex lege obedientiae voluntatem suam conformare cum voluntate superioris. Unde si discordet, peccat; tamen illa discordia immediate est contra obedientiam. Similiter interdum tenetur debitor ex justitia concordare voluntatem suam cum voluntate creditoris, et tunc discordia contraria erit contra justitiam; ita D. Thomas 2. 2, quaest. 74; et Soto, in quinto de Justitia, quaest. 11. Contra charitatem autem erit specialiter, quando illa obligatio orta fuerit ex solo vinculo charitatis, ut si proximus velit aliquod bonum obtinere sibi necessarium aut valde utile, ego autem sine causa rationahili velim impedire. Nam etsi nullam inferam injuriam, ex se videtur hoc amicitiae valde derogare, et regulariter talis discordia oritur aut ex odio, aut ex invidia; quare horum vitiorum malitiam participat.

4. Ea suo genere est mortale, justa divum Thomam. — Aliquando escusatur. — Propterea dixit divus Thomas, quaest. trigesima septima, genere suo esse peccatum mortale ; et regulariter, si quis ita discordaret a voluntate proximi in re quae ad illius bonum spectat, solum hoc intendens, ut ille non obtineat tantum aut tale bonum, vere ex genere suo habet gravem inordinationem de se sufficientem ad dissolvendas amicitias; unde merito ponitur contraria charitati. Posset tamen excusari a peccato saltem mortali, si qnis discordaret hoc modo a voluntate alterius, non intendendo detrimentum ejus, sed consulendo suae utilitati, vel voluptati ; nam licet esset causa fortasse contra rationem, tamen si propterea proximus non constitueretur in aliqua necessitate, non esset ibi speciale peccatum contra charitatem, sed esset actio juxta qualitatem, et modum intentionis ; nam immediatum objectum tantum indifferens est, quoniam, sicut non teneor subvenire neque benefacere proximo, ita neque consentire voluntati illius, aut non discordare, nisi quando inde constitueretur ipse in aliqua necessitate. Ex quibus multi casus possunt elici de consulente testatorem, ne eum relinquat haeredem quem volebat, licet sine fraude et dolo; de rogante electorem ne illi conferat beneficium cui volebat; et similes, in quibus si injuria separetur, et odium, et invidia, raro aut nunquam est peccatum mortale, et saepe nullum, si rationabili fiat causa.

5. Tertia conclusio. — In judiciis quousque et qualiter sit vel non sit mala contentio. — Dico tertio : contentio quae ex discordia nascitur, est etiam mala pro qualitate malitiae ipsius discordiae. Advertendum est generaliter posse dici contentionem, omnem contrarietatem ortam ex discordia, quasi idem sit contendere, quod in contraria tendere. Tamen specialiter accommodatum est hoc nomen ad significandam contrarietatem in judiciis, vel contrarietatem in verbis, quae eatenus mala sunt, quatenus ex voluntatibus malis oriuntur. De dissensione ergo in judiciis, primo advertendum est non esse intrinsece malam, quia, cum hominibus non saepe sit perspecta veritas, possunt ex rationibus probabilibus in contraria ferri judicia. Secundo erit haec contentio mala, si sit in his rebus quas aliquis credere tenetur, et tunc malitia ejus ad haeresim praecipue spectat; praeterea potest esse mala, quando temere et sine sufficienti ratione judicatur, et tunc haec malitia ex objecto in speculativis rebus est contra virtutem studiositatis ; in practicis vero est contra prudentiam, et potest esse contra justitiam vel aliam virtutem, si contra illam aliquid oriatur. Contra charitatem vero videtur esse specialis malitia, quando aliquis directe et quasi ex intentione vult aliud opinari vel judicare, ut alteri contradicat; nam sine dubio hoc ex objecto suo est irrationabile, et maxime contrarium illi conjunctioni quam charitas postulat; raro tamen hoc erit peccatum mortale, nisi ab extrinseco et ex accidenti, quia per se non est gravis laesio charitatis. Secus vero esset si quis ea ratione se exponat periculo docendi res falsas. Nam inde posset contrahi gravis malitia.

6. Quid de contentione in verbo. — Emwpoaitur D. Thomas, dicens hanc contentionem esse de se mortale. — Uhimo advertendum circa intentionem in verbis, imprimis per se non esse malam, si gratia disputationis sumatur, et modus servetur, dc quo nonnulla dixi in materia de fide; et videri possunt Basil., libro de Spiritu Sancto, initio; Nazianz., lib. 1 Theolog.; et Augustin., ep. 83, et in Enchirid., cap. 57 et 58. Secundo, si haec contentio fiat serio, et animo docendi contrarium ejus quod alter dicit; si etiam fiat honesto ex joco, animo suo loco et tempore veritatem aperiendi, per se non est mala. Tertio, si quis impugnat exterius veritatem cognitam, illa est formalissime contentio, et primario est contra veritatem, tamen simul ctiam est contra charitatem. Et D. Thomas, quaest. 38, dicit esse peccatum mortale ex genere. Verum, si consideretur solum repugnantia quam hoc habet cum charitate, nimirum illa disjunctuio animorum quam potest per se efficere contentio, raro erit peccatum mortale, quia non frequenter laedit graviter charitatem; tamen quia ex se potest dissolvere amicitiam, et semper videtur habere aliquam admixtam rationem injuriae, ideo interdum esse poterit peccatum mortale.

7. Queestiuncula de contentione non spectante ad fidem, et mores. — Cajetanus var. — Resolutio , de qua Sanch., l. 1. Decal., c. 9, n. 16, cum aliis. — Quaerit tamen Cajetanus an boc etiam habeat locum in rebus pure speculativis, quae neque ad fidem, neque ad mores spectant, et videtur affirmare, quamvis in Summa, verb. Contentio, oppositum sentiat; sed de hoc plura diximus in 1. 2, agentes de conscientia. Nunc breviter dico non esse grave peccatum, nisi fiat cum aliqua gravi injuria proximi; erit autem talis injuria, si quis ea ratione voluntarie doceat ea quae scit esse falsa, idque frequenter, et in rebus gravibus; nam haec est injuriosa deceptio, et magnum incommodum proximorum. Unde tandem intelligitur quid dicendum sit, quando haec contentio non procedit ex illa intentione formali, sed vel ex quadam temeritate, vel ex gravi negligentia, ut cum quis sine sufficienti inquisitione ac studio contrarium intendit in rebus gravibus; nam hoc poterit esse peccatum ejusdem rationis cum illa intentione formal pro ratione ignorantiae et negligentiae, solumque differt tanquam directe et indirecte voluntarium.

PrevBack to TopNext