Table of Contents
Auctoritates Aristotelis
Metaphysica
Physica
De Caelo
De generatione et corruptione
Meteora
De anima
Parva naturalia
De longitudine et brevitate vitae
De respiratione et inspiratione
De animalibus
Ethica
Politica
Rhetorica
Ars poetica
De quattuor virtutibus cardinalibus
De consolatione philosophiae
Analytica Priora
Analytica Posteria
Topica
De Sophisticis Elenchis
Liber 8
Aristoteles
Triplex est substantia. scilicet forma materia et compositum. Substantia. id est forma substantialis dat esse.
Definitiones essentiales quadam dantur per formam tantum quidam per materiam tantum. que dam per vtrumque: et prime sunt definitiones imperfecte
In separatis a materia idem est quidditas et quidditatem habens. sed in aliis (non sunt idem sed differunt
Definitiones et forme rerum comparantur numero. quia sicut in numero addita vnitate vel ablata non manet eadem species numeri. sed alia et alia. sic ablata vel addita aliqua definitione vel forma non manent eedem spens sed variantur.
Item sicut nuerus non fuscipit magis et minus. sic nec definitiones vel forme magis et minus suscipiunt
Forsan sunt quaedam naturalia quae non habent materiam vel si habent non habent talem qualem genernatioabilia et corruptibilia. sed solum materiam mobilem secundum locum
Hic dicit commentator quod per hoc dantur intelligi corpora celestia in quibus non est materia cuius esse est in potentia ad corruptionem. sed materia eorum est ali quid existens in actum scilicet corpus. io dignius habet nomen subiectum quam materia
Commentator
Forma secundum definitionem est a materia separata sed non secundum esse. quia impossibile est formam separari a materia secundum rem