Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 9

Aristoteles

1

⁋ Sequuntur autorita. ix. libri meta. Aristotelis

2

MUltiplex est potentia. scilicet actiua et passiua.

3

Potentia actiua est principium transmutandi aliud inquantum aliud

4

Potentia passiua est principium transmutandi ab altero inquatum sab altero.

5

Nihil agit in seipsum

6

Nihil patitur in seipso.

7

Potentia rationalis valet ad opposita. irrationalis vero ad vnum tantum.

8

Eadem est scientia contrariorum.

9

Nihil fit quod impossibile est fieri.

10

Actus simpliciter praecedit potentiam. in vno autem indiuiduo potentia (precedit actum

11

Duplex est actio. quedam est transiens in materiam extra. vt edificatio. et il¬ la dicitur factio vel operatio factiua. quedam est immanens siue intra manens in operante. vt est visio vel intellectio. et illa dicitur actio actiua

12

Sempiternum prius est corruptibili

13

Non est timendum quod caelum stet. id est a motu quiescat.

14

Materia cuius esse est in potentia est causa fatigationis

15

In bonis est actus melior potentia. In malis vero est potentia melior actu. quod patet. quia actu sanum esse est melius quam posse fieri sanum. sed posse fieri infirmum melius est quam actu esse infirmum

16

In eternis non est malum neque corruptio neque peccatum.

17

Malum semper sequitur pena

18

Omne quod cognoscitur cognoscitur secundum quod est in actu

19

Circa entia vere in actum id est circa substantias separatas non fit deceptio sed ignorantia. non tamen talis ignorantia sicut est cecitas.

Commentator

20

⁋ Commentator

21

Qui tollit a rebus suas proprias operationes non habet cerebrum aptum natum ad ome bonum. quia tollit ab eis eorum proprias essentias.

22

Nihil agit actione aliquam ad quam non habet potentiam

23

O dii deorum quorum opifex ego sum. natura vestra corruptibiles estis mea autem voluntate incorruptibiles

PrevBack to TopNext