1⁋ Sequuntur autori. iii libro physicorum Arist.
2IGnorato motu necesse est ignorare naturam
3Omnis motus fit in loco et in tempore
4Tot sunt spens motus quot sunt spens entis
5Motus est actus entis. id est forme fiuentis in potentia secundum quod in potentia.
6Omne mouens naturale in mouendo repatitur.
7Actio et passio sunt vnus motus in passo sicut in subiecto.
8Quodcunque fit necesse est accipere finem.
9In perpetuis non differunt esse et posse. id est non distant temporaliter
10Nullum corpus est actu infinitum
11Infinitum secundum quod huiusmodi est ignotum.
12Unumquodque resoluitur in id ex quo componitur
13Idem est motus totius et partis Continuum est diuisibile in infinitum.
14Infinitum habet ratione partis et non totius et habet rationem materie et non forme
15Totum et perfectum est cui nihil deficit.
16Numerus causatur ex diuisione continui
17Continuum est infinitum secundum diuisionem. numerus vero secundum appositionem
18⁋ Commentator In prologo huius tertii libri physicorum.
19Quidam homines ita erant consueti comedere venenum quod erat eis cibus.
20Quidam propter vsum audiendi fabulas et falsa. negauerunt principia vera per se nota
21Fides vulgi fortior est quam fides philosophorum. sed incertior
22Qui in principio addiscit philosophiam non bene potest audire leges sed qui in principio addiscit leges non impeditur posse audire philosophiam.