Natura est principium et causa motus et quietis in quo est primo per se et non per acci¬ dens
2
Omne ens artificiale mouetur ab extrinseco
3
Cecus natus non potest disputare de coloritus quantum ad rem licet quantum ad nomen
4
Tota substantia artificialium est eorum materia forma et materia non sunt secundum rem rem separata: sed secundum nomem et rationem
5
Priuatio dicitur quodammodo species et forma. quia est inchoatio seu imper fecta forma et diminuta secundum Auerroim et Albertum.
6
Forma dicitur natura. materia dicitur natura. sed forma magis dicitur natura quam materia quia vnumquodque magis dicitur secundum id quida est in pona quam secundum id quod est cin (ictu
7
Subiectum et eius propria passio sunt eiusdem considerationis
8
Abstrahentium non est mendacium scilicet in prima operatione intellectus.
9
Naturalia definiuntur cum motu a materia sensibili.
10
Materia et forma sunt eiusdem considerationis
11
Ars imitatur naturam inquantum potest forma est finis materie finis non est solum rei vltimum. sed etiam vltimum et optimum
12
Nos sumus quodammodo finis omnium
13
Nos vtimur omnibus quae sunt tanquam propter nos homo generat hominem et sol
14
Materia proportionata forme est de consideratione naturalis
15
Quattuor sunt cause scilicet materialis. formalis. efficiens et finalis
16
Aliqua sibiinuicem praestent esse cause Idem aliter se habens est causa oppositorum
17
Cuius praesentia est ca salutis. eius absentia est causa pditionis et mortis
18
Causa et effectus simul sunt in actu et non sunt. sed differenter
19
Causa et effectus debent esse proportionata.
20
In celestibus nihil videmus fieri a casu
21
Cause per se suntfinite. sed cause per accids infinite. Infinita vni accidunt
22
Fortuna est causa secundum accidens in his que fiunt a proposito secundum finem.
23
Bona fortuna est quando aliquid boni accidit. mala at quando aliquid mali acci¬ dit
24
Eufortunium est quando aliquod magnum bonum euenit
25
Qui parum discit apud intellectum. quasi nihil discit.
26
Fortuna non est nisi in agentibus a proposito. sed casus bene est in animalibus et rebus agentibus non a proposito Unde dicitur quod equus venit ad stabulum et ibi saluatus est a lupo. et tripes a casu cecidit et ibi stetit frustra et vanum est illud quod ordinatum est ad aliquem finem et illum non consequitur.
27
Omne per accidens reducitur ad aliquod per se.
28
Illud quod est per se est prius eo quod dicitur per accidens. forma et effectus. finis et efficiens sepe coincidunt Materia vero et efficiens nunquam coincidunt. Similiter materia et finis.
29
Mouentia non mota amplius non sunt physice considerationis
30
Que sunt mouentia et mota illa sunt considerationis naturalis.
31
Natura agit propt finem finis in oporabilibus est sic principium in speculabilibus
Commentator
32
⁋ Comentator
33
Forme accidentales sunt forme artificiales in substantiis na (turalibus
34
Alia humana est media inter formas naturales et abstractas
35
Qui dicit naturam non agere propter finem tollit sollicitudinem dei circa ista inferiora.