Nihil est perfectum nisi trinitas. Perfectum est cui nihil deficit
4
Omne. totum et perfectum super tria ponimus.
5
Totum vniuersum esse perfectum necesse est
6
Natura aperta est facere sicut facit. ex quo habetur quod ad perfectionem vniuscu¬ iusque rei tria requirunturscilic. substantia siue natura. vertus et operatio
7
Mixto non competit motus nisi ratione elementipredominantis in ipso.
8
Motus circularis non habet contrarium
9
Unum tantum vni est contrarium.
10
Motus circularis est primus omnium motuum
11
Perfectum naturaliter prius est imperfecto
12
Caelum nec est graue nec leue.
13
Totum et pars mouentur ad eundem locum.
14
Si alicui inest vnus motus praeter naturam. etiam inest alius motus secundum naturam
15
Caelum est ingenerabile et incorruptibile inaugmentabile et inalterabile
16
Caelum elongatum est a contrariis
17
Caelum non potest suscipere peregrinas impressiones.
18
Deus et natura nihil faciunt frustra
19
Paruus errorlin princpto maximus erit in fine.
20
Principia sunt minima in quantitate. maxima vero in virtute.
21
Non est dare aliquod corpus actu infinitum finiti ad infinitum null a est proportio
22
Non sunt plures mundi. sed impossibile est plures esse mundos
23
Indiuidua alicuius speciei non differunt specie sed numero
24
Differt dicere celum et hoc caelum quod habet formam in materia Ex quo habetur materiam esse verum indiuiduationis principium
25
Non sunt plures mundi. quia tota materia a sua forma est comprehensa.
26
TNripliciter accipitur caelum scilicet pro octaua sphera. pro corpore quinto. et pro toto vni¬ (uerso
27
Extra caelum nullum est corpus siue nihil est
28
Extra caelum non est locus nec tempus neque vacuum. sed ibi sunt entia inaltera¬ dilia impassibilia optimam vitam ducentia quam toto eterno perficiunt
29
Aprimo quidem ente comunicatum est omnibus esse et viuere. his quidem clarius: his vero obscurius
30
Omnia que mouentur quando veniunt ad locum proprium quiescunt.
31
Oportet inquisitores veritatis non esse inimicos. Ex quo habetur
32
Aristotelem in reprehendeudo antiquis equissimo vsum fuisse iudicio.
33
Impossibile est aliquid esse eternum quod habeat potentiam nisi sit aliquando
34
Oe quod est generabile id est nouum aperte ante n potest esse propetuum a parte pous. ex sui natu ra
35
Quicquid est incorruptibile et ingnabile hoc est perpetuum et econuerso
36
Omne corruptibile de necessitate corrumpitur
37
Uirtus est vltimum alicuius quod potest esse
38
Uirtus actiua terminatur abd maximum.
39
Uirtus aut passiua ad minimum Materia est causa esse et non esse
Commentator
40
⁋ Commentator
41
Caelum est quasi medium et ligamentum quodam inter gene¬ rabilia et corruptibilia et eterna
42
In celestibus corporibus non sunt plura indiuidua sub vna specie
43
Caelum non habet materiam quae est in pona ad esse. sed eius materia est corpus in actu
44
Res est intelligibilis per forma. et est sensibilis per ma eriam virtus actiua definitur in vltimo augmenti sui. sed passiua in vlti¬ mo decrementi sui