Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 9

Aristoteles

1

⁋ Autori. noni libri de animalibus Aristo.

2

PRincipia elementorum sunt calidum. frigidum: humidum. et siccum

3

Calidum frigidum humidum et siccum sunt cause vite mortis. som ni et vigilie. iuuentutis et senectutis. sanitatis et egritudinis.

4

Corpora dura quando calescunt magis calescunt quam corpora mollia vel humida

5

Ignis infrigidari non potest

6

Instrumentum sensus tactus est caro. dicit tamen postea quod instrumentum ta¬ ctus non est caro. sed aliquid infra carnem. vt supra dictum est in libro de anima

7

Principium sensus in animalibus est in corde.

8

Sensus tactus et gustus continui sunt in corde. tres vero residui sunt in capite.

9

Omne animal habens sanguinem habet cerebrum

10

Homo in sua compatione corporis habet maius cerebrum et capunt aliis animalibus.

11

Creatio cranei est propter custodiam cerebri

12

Creatio lingue est ad sermocinandum et ad gustandum humores

13

Medulla est superfluitas cibi et sanguinis ex quo cibantur ossa et spiri¬ tus animalium. et propter hoc est retenta inter ossa.

14

Animal multe pinguedinis cito senescit et parum generat.

15

Cerebrum est valde frigidum et magis omnibus membris et contrarium eius est calor cordis. quia non potest esse aliquod membrum de aliquo complexione per se sine alterius contrari etate. et ion imaginata est natura ponere cerebrum in opposito cordis.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 9

Aristoteles