⁋ Sequuntur autori. libro x. de animalibus Aristo.
2
Si possibile est esse vnam radicem melius est esse vnum principium quam multa.
3
Natura non facit nisi quod melius est et perfectius ex rebus possibilibus.
4
Calor naturalis regit corpus animalis. vt princeps regnum
5
Homo solum recipit titillationem. quia corium eius valde tenue est
6
Omne animali cornutum caret dentibus in superiori mandibula
7
Natura non dat membra vigori conuenientia nisi animalibus indigentibus il¬ lis. vt aquile vngues. cornua cernis. pedes leporibus
8
Femine ceruorum nec dentes superiores nec cornua habent.
9
Cornua sunt curua propter vigorem et iuuamen
10
Aues loco dentium habent rostrum.
11
Principium vitem et omnis motus et sensus est a corde
12
Uene transeunt per omnia membra corporis. sed non transeunt per ipsum cor ergo principium venarum. Sanguis non venit ab alio loco quam corde. quia ip sum est origo et fons sauguinis et est principium membrorum recipientium sanguinem. In sanguinem habentibus est par sicut cor. non tamen epar est prin cipium cordis totius nec sanguinis vel venarum. quia vene transeunt per ip¬ sum epar. ergo inde non oriuntur
13
Corsolum inter omnia membra interiora non potest pati dolorem.
14
Animal maioris cordis est naturaliter timidum sicut lepus. quia calor ta lis animalis non potest totum cor suum naturaliter implere. et inde est de¬ bilius. vnde et accidit ei timor.
15
In nullo membro est sanguis extra venam praeterquam in corde.
16
In homine. cor declinat ad sinistram partem. cum in ceteris animmalibus est in medio pectoris
17
Cor et cerebrum multa indigent custodia. quia in eis est principium vite
18
Cerebrum est membrum diuinum in quo est operatio sensus et intellectus
19
Epar est in animali ad coquendum et digerendum.
20
Pulmo est instrumentum anhelitus.
21
Pulmo est positus iuxta cor et est mollis. leuis. concauus. spogiosus et spumo sus Et hoc ion vt in se recipiat aerem quae oe animal habens calidum sanguinem viuit.
22
Splen est quasi epar impurum
23
Splen est in animalibus accidetaliter et non de necitate. quia simile est superfiuitati
24
Dolor renum difficilis est homini a natura
25
Ren dexter minoris est pinguedinis quam sinister.
26
Ren dexter altior est sinistro
27
Aues non mingunt nec habent vesicam. quia parum bibunt. et quod super est transit in
28
Similiter nec pisces. quia quod superest transit in squamas. (plumas.
29
Sudor non fit nisi quando calefit corpus et aperiuntur pori venarum
Albertus
30
⁋ Albertus
31
Aues adunca habentes rostra non bibunt. cetere vero bibunt