1⁋ Autorita. xi. vel secundum aliquos. xiiii libro de animalibus
2Odica alteratio in membro principali facit multam al¬ terationem in toto corpore.
3In animalibus propter timorem accidit effusio ventris et vrine
4Animalibus natantibus natura posuit corium inter di gitos pedis. aliis vero non
5Ale vespertilionum sunt membruales et sunt de corio et indistincte.
6Auibus piscantibus collum est sicut arundo. id est longum
7Delphines non habent fel.
8Natura vtitur quibusdam superfiuis ad iuuamentum.
9Carentia fellis est causa bone cholore.
10Causa ventris est propter cibum vt digerat.
11Manus non sunt vnum iustrumentum vel vnum organum. sed multa. quia per eas homo plus potest habere quam per cetera
12Uigor pollicis est equalis vigori omnium digitorum
13Operatio manuum est recipe et accipe. pedum vero sustentare et fugere
14Homo non habet caudam nec vllum animalium quod non habet anchas. homo vero non habet anchas
15Quadrupedia statim se erigunt homovero non propter pondus ca pitis. quia homo est maior et ponderosior in superioribus.
16Uirga virilis crescit et diminuitur absque lesione inter omnia aliamenbra.