Ueritatem quaerentes sine dubitatione similes sunt ignorantibus quae ire oportet
5
In mathematicis non est bonum neque finis. id est per cau sam finalem non demonstrat mathematica
6
Finis et bonum idem sunt.
7
Magis dicimus illum scire ratione qui scit affirmatiue quam quae scit negatiue.
8
Unius rei est vna definitio
9
Ens et vnum non sunt genera
10
Differentiae non sunt extra rationem generis.
11
Non contingit ponere domum praeter hanc vel ista domum id est particularem.
12
Unum numero et singulare non differunt
13
Omnes theologi qui antiquitus fecerunt deos faciebant principia entium et dixerunt prima esse principia immortalia quae gustauerunt nectar et manna. illa vero mortalia quae non gustauerant. sed hoc non est verum
14
Eterna non indigent cibo
15
Corruptibilium et incorruptibilium non sunt eadem principia
16
Impossibile est aliquid fieri ex non ente
Commentator
17
⁋ Commentatori.
18
"Qui nescit quid querit. nescit quid inuenit"
19
"Finis est melior omnibus causis"
20
"Idem numero et singulare idem sunt cum particulari"