1⁋ Autori. Senece de vita et moribus
2OMnis peccati actio voluntaria est.
3Disciplina bonos mores facit.
4Id sapit vnusquisque quod didicit Dolor patientia vincitur.
5Bona consuetudo excutere debet quod mala instruxit
6Bene decet loqui bene decet tacere Libentius audias quam loquaris
7Quod animalium est magis mite homini quam alter homo.
8Quod tacitum esse velis. nemini dixeris Monstro est auaricia similis.
9Quid dulcius est quam habere amicum cum quo omnia sicut tecum loqui audeas priusquam promittis delibera. sed cum promiseris statim facias
10Nil petas quod negaturus fuisti.
11Pacem habeas cum amicis. bellum cum vitiis.
12Bonum est laudari sed prestantius est esse laudabilem
13Que sunt magne diuitie desiderare non debes
14Que est magna egestas: auaricia
15Quis est pauper. qui sibi videtur esse pauper
16Spes premii. solatium est laboris.
17Pecuniam habere oportet sed ei seruire non oportet.
18Diuitiis vtendum est sed non est eis abutendum
19Magis et minus non diuersificant speciem
20Fortior est qui cupiditatem vincit quam qui honestatem vincit.
21Vbi est confessio ibi est remissio
22Quietissimam vitam homines haberent in terris. si hec duo pronomina scilicet meum et tuum tolerentur
23Mihi crede non potest quis esse diues et felix
24Auribus vtaris frequentius quam lingua.
25Quicquid dicturuis es antequam aliis dicas tibi dicas.
26Qui nescit tacere nescit loqui Peiora sunt odia tecta quam aperta
27Nullum scelus scelere vincendum est.