Text List

Prev

How to Cite

Next

De quattuor virtutibus cardinalibus

1

⁋ De. iiii. virtutibus car. alias de forma ad paulum.

2

E dubiis non definies. sed suspensam teneas sententiam.

3

Mendacium specie veritatis occultatur

4

Prudens fallere non vult. falli autem non potest

5

Cuiuslibet facti causam inquire Cogitatio tua numquam recedat a (vero

6

Lauda parce. vitupera parcius. similiter enim reprehensibilis est nimia laudatio et immoderata vituperatio. illa quidem adulatione. ista autem malignitate. suspecta est

7

Non semper sis in actu. sed interdum animo tuo requiem dato. et ipsa re¬ quies data plena sit sapientie studus et cogitationibus bonis

8

Non te moueat dicentis autoritas. nec quis dicat: sed quid dicatur attende

9

Honestum et magnum est vindicte ignoscere

10

Non ascribas tibi quod non es. nec maior quam es aut videri velis.

11

Averbis turpibus te abstineas. Risus tuus erit sine cachinno

12

Interdum seriis miscebis iocos. sed tamen moderatos

13

Esto fugax vitiorum tuorum. aliorum non scrutator nec acer reprehensor

14

Mon extollas aliquem nec deprimas

15

Deuerior esto iudicio quam sermone

16

Clementie esto cultor. seuicie detestator.

17

Cuctis esto benignus. nemini blandus paucis familiaris. ad iram tardus ad miscioniam pronus. in aduersis firmns. in prosperis cautus et humili

18

Inferiores non contemnas superbiendo.

19

Superiores recte viuendo non timeas

20

Rumoribus minime sis credulus. Scientie cupidus sis et docilis.

21

Que nosti sine arrogantia postulanti impartire quae nescis occultatione ig¬ (norantie tibi postula impartiri

22

Caue ne sis parcus

23

Deum amabis si opere eum imitaberis. di non velis omnibus prodesse. non velis et nocere

24

⁋ Cicero testatur Romanos autem nihil a grecis suscepisse aut ab eis recepta fecisse meliora

PrevBack to TopNext