Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 2

1

ā‹ Sequuntur autori. ii libri topicorum

2

Ullum genus denominatiue praedicatur de suis spenbus sed vniuoce

3

In paucioribus id est vniuersalibus est via magis facilis

4

Iniusticiam facere non inest deo. quia iniusticiam facere est idem quod spote no cere. sed sponte nocere non est in deo

5

Inuidus est qui tristatur de prosperitate bonorum.

6

Reprehensor est qui tristatur de prosperitate malorum

7

Inuidia est tristicia in apparente prosperitate alicuius

8

Loquendum est vt plures. sapiendum vero vt pauci Ex quo habtur quod non est insistendum extraneis et extortis expositoibus Etiam colligitur quod Aristo teles in sua philosophia ferme per omnia habet modum loquendi cum antiqis comunem vsque dum venerit ad eum locum in quo necessarium est eos ab erro re rationibus reuocare et veraci instituere determinatione. Muod quidam non aduertentes ineptissime putabant Aristotelem adinuies Augnantia qumque sentire et a sepo dissidere. quod quanstultum sit Auerrois Albertus Thomas et Schotus sufficienter ostenderunt

9

Animalia semper nutriuntur. non tamen augentur

10

Scire non est idem quod reminisci. quia scire contingiti circa praesentia praeterita et futura. reminisci autem solum circa preterita.

11

Quecumque insunt speciei insunt et generi.

12

Homines vt in pluribus sunt mali. in paucioribus autem boni. quia pauci vtrum bonum quod est ipsius voluntatis obiectum apprehendunt et sequuntur. sed fallaci sensualitate aberrant.

13

Omne analogum per se positum stat pro suo significato famosiori

14

Motis nobis mouetur omnia que in nobis sunt.

15

Idem est susceptibile contrariorum plura possunt vni esse contraria.

16

Plura bene contingit scire sed non contingit plura intelligere.

17

Quod iuste fit est scientis. quod iniuste est ignorantis

18

Quorum generationes sunt bone. ipsa quoque bona. similiter de malo

19

Simpliciter dico quod nullo addito dico.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 2