Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 3

1

⁋ Sequuntur autori. iii. libri topicorum Aristo.

2

OMnia bonum appetunt.

3

Quod per se est eligibile magis est eligendum quam quod propter aliud

4

Quod plures et omnes eligunt magis est eligendum.

5

Quod difficilius magis est eligendum quam quod facilius.

6

Iniustum non in genere. sed iniusticia in genere est. Ex quo habetur quod ac cidens in concreto non est in genere praedicamenti. per se

7

Robur consistit in neruis et ossibus ⁋ Amicitia melior est diuitiis. finis est magis eligendus his que sunt ad finem Cuius finis est me¬ lior. ipsum quoque melius est.

8

Nemo eligat iuuenes in duces. quanido non contingit eos esse prudentes

9

Temperantia magis est eligenda in iuuenibus quam in senibus quia iuuenes plus concupiscentiis molestantur di omnes iusti essent nihil vtilis esset fortitudo. sed si omnes essent for tes adhuc vtilis esset iusticia. ergo melior est iusticia quam fortitudo.

10

Illud quod assimilatur meliori melius est

11

Si optimum alicuius generisipsum simpliciter melius est altero et econuerso vt si optimus homo melior est optimo equo simpliciter homo est melior equo

12

Licet melius sit philosophari quam ditari. tamen indigentibus melius. id est delectabilius. est ditari quam philosophari

13

Melius est bene viuere quam male viuere.

14

Drudere negamus vt ingeniosi videamur

15

Illud est albius quod est nigro impermixtius.

16

Cale additum tali facit ipsum magis tale.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 3