Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 17

Articulus 1

1

Prior conclusio est: res relatae ad intellectum, cui pe se comparantur, nempe ad diuinum, aut practicum artificis, dicuntur falsae quatenus deficiunt a forma, quae est principium illarum Posterior conclusio: Res relatae ad in tellectum speculatiuum, cui comparantur per accidens, se cundum quid dicuntur falsae vno ex duobus modis, vel pemodum signi, vel quia sunt causa falsae opinionis. Circa vtramque conclusionem multa ex professo dicta sunt supra disp. 77.

Articulus 2

2

Prima conclusio est. Eo modo in sensu est falsitas, quo etiam est veritas, non quia cognoscat veritatem, sed quia habeat veran apprehensionem Secunda conclusio: Cir ca propria sensibilia sensus non habet falsam cognitionem, nisi per accidens, & raro, propter malam organi dispositio nem. Tertia conclusio: Circa sensibilia communia, pote, esse falsum iudicium in sensu etiam recte disposito. Circa has etiam conclusiones satis superque dictum est disp. 75

Articulus 3

3

Prior conclusio: Circa quod quid est ipsius rei in intellectu non potest esse falsitas, sed ignoratio. Posterior conclusio: In compositione & diuisione intellectus potest esse falsitas, non solum quia cognitio intellectus falsa est, sed quia intellectus falsitatem cognoscit, sicut veritatem. De vtraque propositione fuse tractatum est disputat. illa7,

Articulus 4

4

Conclusio est: Verum & falsum opponuntur, non vi affirmatio, & negatio, sicut quidam dixerunt sed contrarie. In hoc articulo nihil est disputatione dignum.

PrevBack to TopNext