Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 16
Praefatio
IN hac 16. agit Doctor Angelicus de veritate & q. 17. de falsitate, quae sunt affectiones intellectus & scientiae, vt ostendat, quo pacto veritas conueniat diuinae scientiae, falsitas vero omnino ei repugnet, ex qua etiam doctrina attributum veritatis Dei nostri explicandum est: permulta vero ex ijs, quae in hac quaest. & sequi traduntur, disputari solent ex professo a Philosophis 4. aut 6. Metaphy sicut illa etiam quae de ratione bonitatis quaest. 6. dicta sunt, sed, quoniam attributum veritatum Dei recte explicari nequit, nisi prius bene perspecta natura, & definitione veritatis ipsius secundum se, non debet alicui superuacaneum videri eam a nobis in praesenti pertractari. Verum no cogamur eadem infructuose repetere, dabimus operam, vt fere omnia, quae S. Doctor per plures articulos huius quaestion. & sequentis dispersa docuit, ex definitione veritatis recte explicara, sub his duobus prioribus articulis in vnum colligamus.
Articulus 2
Conclusio est, Veritas solum est in intellectu compe nente & diuidente. Duplex in vtroque art. difficulta est, tum in explicanda mente S. Thom. tum etiam in doctrina ipsa, duabus igitur disp. sequ. quoad eius fieri poterit, vtramque examinare, & veram, propriamque naturam veritatis vniuerse definire co nabimur
Disputatio 75
An veritas intellectus solum sit in compositione, et diuisioneSententia Ferrariensis & aliorum, cap. 1. Praedicta sententia refellitur, & opposita testimonijs, praeser tim Arist. probatur, cap. 2 Rationibus probatur posterior opinio, cap. 3. Respondetur argumentis prioris sententiae, cap. 4.
CVm veritas in vniuersum sic definiatur, Est ad aequatio intellectus & rei, & vt ait S. Thom. in cal ce huius art. haec definitio ad intellectum & ad rem ipsam possit pertinere: ac proinde non modo in tellectus, sed etiam quaecumque res vera esse dica tur, imo veritas quasi passio entis a Philosophis as signetur; vt naturam eius melius inuestigemus, & vniuersim definiamus; necessarium duximus, si gillatim monstrare quo pacto tum intellectui, tum tebus omnibus vetitas conueniat. Quamuis au¬ tem controuersia bona ex parte potius verborum. quam rerum esse videatur; tamen non debet leuioris momenti iudicari: siquidem ex ea accurate explicata perspicuum fiet, qua de causa Deus noster dicatur verus Deus, gentilium autem falsi Di merito appellentur. Ex Scholasticis pauci sunt, atque eorum plures ex schola S. Thom. qui de hac re disputauerint, sed non omnes in eandem sententiam conueniunt: tametsi quisque in suam opinionem Doctorem Sanctum pertrahere contendat. Quare quantum poterimus non modo quid nobis probetur, sed etiam quid ab alijs dicatur, more solito persequemur.
Est autem obseruandum in primis id quod ad monent Durand. Heruaeus, & alij; cum contro uersia est de veritate intellectus, non esse intelli gendam de ipsa facultate, quae habet quandam rationem entis: sic enim de intellectu, & de alijs re bus communis est ratio, sed difficultas est de in tellectu, quatenus intelligit, & perinde est quaere re, quo pacto veritas est in intellectu, atque in ipsa intellectione. Neque vero quaestio est de intellectione, quatenus in se entitas quaedam est, sed quatenus est signum, & ad res, quas significat, refertur, ex quo capite intellectio interdum dicitur falsa: cum tamen, quatenus res quaedam est, semper sit vera, vt art. 3. patebit
Hoc posito fundamento, in praesenti controuersia sit prior opinio Ferrarien.I. contrag. c. 59. Ad dubium ergo motum, & c. 60. qui ex definitione verita tis, quam initio memorauimus, colligit veritatem in intellectu esse conformationem cum re ipsa, & veritatem in rebus, conformationem cum intellectu. Porro veritatem, de qua modo est controuersia, censet bifariam in intellectu reperiri: vno modo tanquam in eo, in quo est verum & hoc pacto putat esse in quacumque simplici apprehensione intellectus: imo vero nonnulli Thomistae, qui hanc sequuntur sententiam, dicunt, eaudem veritatem conuenire speciei intelligibili impressae, in qua est genus quoddam repraesentationis: idem que existimant de cognitione cuiusque sensus, sicut expresse docuit Fertar. extremis verbis illius cap. 59. quorum omnium eadem omnino videtur esse ratio. Altero modo, inquit Ferrar. veritatem reperiri in intellectu cognoscente ipsam veritatem: sic autem solum esse in compositione, & iudicio quia solo iudicio compositionis cognoscit conceptum suum conformem esse cum re intelle cta, quae sane conformatio est veritas, ob id tamer non censet, veritatem hoc modo esse posse in om ni genere compositionis, & diuisionis: sed in eo dumtaxat, quo quis reflexe cognoscit suam intelectionem conformem esse cum re intellecta, qua extra existit, aut existere potest
Cum Ferrar. faciunt Socin. 6. meta. q 17. Capreol. i. 1d. 19. q. 3. art. 1. concl. 3. AEgidius quodlib. 4. q. 7. in eo sal tem, quod asserit, veritatem intellectus non solum reperiri in simplici apprehensione, verum etiam in ipsa specie intelligibili: nam de veritate vtrum reperiatur in compositione, an extra, nihil dicunt, imo sententia haec videtur esse S. Th. in hac q. artic. 2 & quie seq. art. 3.
Prior pars huius sententiae, in quam diximus Doctores proxime allegatos consentire, probatu primum duobus testimonijs Arist. Alterum est: de anima c. 6. text. 26. vbi ita ait, Est autem dictio quidem quippiam de quopiam quemadmodum affirmatio at que omnis est vera, vel falsa: at intellectus non omnis, sed, qui est ipsius quid est ad formam accommodati, est verus, & non quippiam de quopiam dicit, sed vt visio proprij ipsius es vera: si vero hominem album esse dicat, aut non, non sempe est vera: sic se habent ea, quae sine materia sunt. haec Arist. quibus diserte affirmat eum intellectum, qui concipit ipsum quid, hoc est essentiam alicuius rei, semper esse verum, & nunquam falsum: atque eo differre ab enunciatione seu dictione, quod haec possit esse vera, vel falsa: intellectus vero circa ipsum quid falli non possit. Porro Arist. loqui de intellectu non componente, manifeste patet ex illis verbis: Et non quippiam de quopiam dicit. Praeterea in sensu cognoscente proprium sensibile veritatem esse, vt existimauit Fetrar. expressit Arist. illis verbis, Sed vt visio proprij ipsius est vera: quasi diceret, sicut sensus in cognitione proprij sensibilis sem per est verus, sine compositione tamen, ita etiam intellectus circa ipsam rei quidditatem sine enunciatione, & compositione semper est verus: de sensu etiam idem docuerat Arist. 2. de Anima cap. 6. textu 63. dixerat enim sensum circa propria sensibilia, vt visum circa colorem, auditum circa sonum non decipi, neque falli, sed semper esse verum: at vero circa communia sensibilia, & per accidens aliquando decipi. Alterum testimonium est 9 Meta. c. 12. vbi id ipsum asserere videtur, eius verba inferius citabimus: ea enim ad explicandam mentem ipsius in eo 3. de Anima, instar optimi commentarij nobis erunt: tantum ab est, vt huic sententiae aliquo modo faueant.
Deinde tribus rationibus confirmari potest praedicta sententia. Prima ratio, quemadmodum in simplicium apprehensione, & in ipsa specie intelligibili impressa est repraesentatio rei, ita etiam est conformatio quaedam cum illa, quia ipsam re praesentat, sicuti est: cur igitur talis conformatio non debet veritas appellari? nam si aliquid obstaret illud esset, quod veritas extra compositionem esse nequeat: hoc autem dici non potest, quoniam sicut quaecumque res, eo ipso quod est, dicitur vera, siquidem veritas constituitur passio entis, & tamen veritas illius non est complexa & composita, sed simplex: ita etiam species intelligibilis, & simplicium apprehensio poterit esse vera simplic veritate, quia sine compositione repraesentat rem sicuti est: ergo nihil obest, quo minus veritas simplex in ea reperiatur, sicut in rebus: ac proinde cum definitio illa veritatis, scilicet, Adaequatio intellectus ad rem, possit conuenire intellectui per ordinem ad res & rebus per ordinem ad intellectum, vt docet S. Thom. in hoc art. in fine, erit profecto veritas simplex in intellectu, si in rebus etiam ipsis simplex reperitur, atque de sensu etiam exteriori eadem ratio confici poterit non modo quoad ope rationem sentiendi, sed etiam quoad species ipsas sensibiles, quae in facultate ipsa recipiuntur, eamque potentem constituunt (vt aiunt) in actu primo
Secunda ratio, in signis naturalibus, aut ex institutione est veritas, quia conformantur cum rebus, quas significant; qua ratione fumus est verum signum ignis: gestus vero & habitus exterior est signum interioris affectus, absque vlla tamen compositione aut diuisione: nomen etiam simplex dicitur nomen verum. aut falsum alicuius rei ergo in quacumque cognitione simplici intellectus, e sensus & in ipsis speciebus impressis ra¬ tione repraesentationis, quae est quaedam significatio, potest esse veritas
Tertia ratio, cognitio, qua Deus & Angeli res cognoscunt, non minus est vera, quam nostra quae in compositione & diuisione consistit: & tamen Deus, & Angeli intelligunt simplici intuitu absque complexione: de Deo id satis manifestum est, de Angelis vero probabitur infra disp. 223. ergo in simplici cognitione nostra potest esse veritas ac proinde etiam in specie intelligibili, & in sensus horum enim omnium eadem videtur ratio
OPpositam sententiam multo veriorem existimo: videlicet veritatem intellectus in sola compositione & diuisione proprie reperiri: ean tradiderunt Caiet. in art. 2. huius qui Heruaeus quolib 3. q. 1. art. 2. & 3. Durand. in t. d. 19. q5. num. 14. loquuntur autem de humano intellectu in via: an vero eadem sit ratio de Angelico, atque diuino dicemus c. 4. in solutione tertiae rationis. Possumus autem restimonijs & rationibus hanc opinionem comprobare simulque priorem cum suis fundamentis refellere. In primis autem testimonia Arist. pro hac sententia sunt manifesta.
Primum testimonium est 1. lib. de interpret. cap 1. vbi postquam dixit, voces, & conceptus esse signi rerum, statim subdit, Quemadmodum autem in anim. conceptus interdum sine veritate, falsitateue est, interdun vero talis vt alterum horum ei competat necessario; sic & in voce esse videtur: nam verum, & falsum in compositione consistit: & plura alia, quibus aperte docet neque in simplici conceptu neque in simplici voce verum, aut falsum reperiri. Secundum testimonium est c. 3. eiusdem lib. & 3. de anima cap. 6. text. 22. vbi idem disertis verbis affirmat.
Tertium testimonium est 6. Meta. cap. 2. prope finem, vbi sic ait, Quod autem tanquam verum ens, & non ens, vt falsum: quoniam circa compositionem, & diuisionem est, & omnino circa partitionem contradictionis, verum etenim affirmationem in compositione habet, negationem vero in diu so: falsum vero huius partitionis contradictionem. Cum dicit ens tanquam verum esse, & non ens tanquam falsum, non accipit haec duo simpliciter, sed prout in compositione, & diuisione, quarum alterum vnumquodque intra se continere videtur: ideo statim addidit quoniam circa compositionem, & diuisionem est quasi diceret; quoniam verum & falsum in compositione, & diuisione reperitur, & vniuerse in contradictionis oppositione, seu partitione.
Clarius id ipsum expressit paulo inferius, cum enim dixisset verum & falsum non esse in rebus, sicut est bonum, & malum, sed esse in mente: addit subinde: Quae vero circa simplicia, & circa ea, quae, quid sunt, non quidem sunt in mente: quasi dicat simplicium apprehensio, qualis est ipsius quid non est in mente: mentem vero appellat, non intellectum solum, nam in eo etiam est simplicium apprehensio; sed iudicium opinionis: graece enim est διανοια, quod non solam intellectionem, nec solam complexio nem aliquam, vel compositionem, sed iudiciun etiam significat. vt etiam notabimus f. 2. q. 7. art. 1. Et quamuis Damascen. vt ibidem dicemus, imo idem Atist. 6. Ethicor. c. 9. vtantur hoc nomine pro iudicio quodam quasi reflexo, quo quis inter opiniones dijudicat, Arist. tamen in loco nunc allegato vsurpat pro quocumque iudicio, vt ita explicet, qua ratione veritas non sit in simplicium apprehensione, neque in quacumque compositione; sed in ea quae est cum iudicio, & assensu: id quod in alijs locis allegatis significauit, cum dixiveritatem esse in compositione, qua dicitur aliquid esse, vel non esse, vt inferius explicabitur.
Obiter tamen circa verba citata ex 6. Metaph. c. 2. notandum est duriorem esse eorum translationem in illa parte, Et circa ea quae quid sunt: esset autem facilior, & Graeco exemplari accommodatior, se diceretur; Et ea, quae circa ipsum quid sunt, hoc est, Eaquae circa simplicia versantur, quae sunt cognitionis simplices, siue ea, quae circa ipsum quid, quae eo dem modo se habent, nec adhuc perueniunt ad iudicium, & διάνοίαν.
Sed respondet Ferrar. cap. illo 59. §. Ad dubiu. ergo, vbicumque Arist. dixit, veritatem, & falsitatem esse in sola compositione, & diuisione, non negasse, reipsa esse etiam in intellectu simplici; sed docere voluisse, veritatem prout cognitam, solum esse in compositione, & diuisione: hoc est tanquam obiectum cognitum, solum esse in intellectione componente, aut diuidente atque in eundem modum exponit verba S. Th. in art. 2. citato, vbi, existimat, eum cum Arist. consentire. Haec interpretatio Ferr. aliquibus recentioribus mirum in modum probatur, ac proinde dicuntu, veritatem esse in intellectu etiam simplici tanquam in eo, in quo est verum: in intellectu autem componente & diuidente solum esse, tanquam in cognoscente verum, Eius etiam meminit Caiet. in a. 2. §. Ad euidentiam, & asserit primo aspectu verbis S. Tho. optime quadrare, sed veram non esse, ideoque censet, aliter interpretandum esse Doctorem Sanctum. Verum quicquid sit de mente S. Tho. omissa etiam interpretatione Caiet. quae mihi non probatur, neque in ea examinanda amplius immorari volo, Arist eo modo explicare non posse ex verbis ipsius in eo 6. Metaph. cap. 2. & ratione fiet manifestum.
Primum, quod ibi dixerat Arist. verum & falsum esse in sola compositione, aut diuisione, dein de probat his verbis: Non enim est falsum, & verum in rebus, vt quod bonum, verum, quod vero malum, falsum: sed in mente quae vero circa simplicia, & circa ea quae quid sunt, non sunt in mente: vbi plane negat verum & falsum esse in rebus, sicut est bonum & malum, quod enim durius transtulit Bessarion, Vt quod bonum, &c. Graece est οἱ ον τὸ μέν ἄγαθον: quod ali conuertunt, Sicut bonum, vel sicut quod est bonum, clariusque sic ordinari possent verba Arist. Non enim est falsum & verum in rebus, sicut bonum verum, & sicumalum falsum, cum igitur Arist. dicit bonum, & malum in rebus esse: verum autem, & falsum esse in mente, si intelligeret solum de vero & falso, pro ut est in cognoscente; qua ratione negauit verum & falsum esse in rebus, de bono & malo, imo de quacumque alia re idem omnino dicere deberernihil enim vt cognitum, est in rebus sed solum in intellectu. Nam quod aliqui dicunt, peculiari ratione veritatem non esse nisi in cognoscente ipsam, nec satis explicant, nec verum esse potest proprijssime enim dicitur verum iudicium illius qui actu directo enunciat rem esse sicuti est; liceipse de ea veritate certus non sit, neque aduertat an iudicium de illa verum sit, & proprijssime dici¬ tur falsum, cum enunciat rem aliter, quam est; etiamsi actum reflexum non habear.
Praeterea, vt optime contra Ferrar. notauit Caiet. veritas non tantum potest esse in intellectu: vt cognita in compositione & iudicio, sed etiam in simplici apprehensione, ergo quamuis, vt iudicata esse nequeat extra compositionem, & iudicium, saltem vt cognita, in simplici apprehensione esse posset, sicut enim quaecumque res, & quidditas potest apprehendi simplici cognitione, potest etiam quiditas veritatis cognosco, siue illa sit quid reale, vt docere videtur Ferrar. siue sit quid rationis, vt alij putant.
Demum friuola esset doctrina Arist. his omni bus in locis, si docere tantum voluisset, veritatem & falsitatem, vt iudicatam, solum esse in iudicio vt cognitam in cognitione: hoc enim in doctis etiam & imperitis manifestum est: atque vt supra dicebamus, nihil peculiare de veritate, & falsitate dixisset quod caeteris rebus non conueniret
Respondere posset aliquis deinde ad haec omnia Arist. testimonia, & forsan probabilius, dupli cem esse veritatem, quandam complexam, & hanc intellexisse locis citatis, quandam vero simplicem & de hac ibi non fuisse loquutum: hanc autem esse in simplici cognitione, in specie intelligibili, & in sensu, vt prior dicebat opinio: neque vero haec distinctio alicui commentitia videri debet: siquidem idem Arist. 3. de animac. 6. citato text. 26. dixit in simplici intellectu, & in sensu esse veritatem cum tamen eodem cap. tex. 22. docuisset veritatem esse in sola compositione, quae duo secum constare non possunt, nisi duplex illa veritas complexa, & incomplexa distinguatur.
Verum, haec quoque solutio parum habet momenti. Primum, quoniam Arist. locis citatis, atque alijs multis, cum dixit, veritatem esse in sola compositione, nullam limitationem, aut explicationem addidit: intellexit ergo absolute quamcumque veritatem, cum dixerit vniuerse, extra compositionem non esse. Deinde licet esset duplex illa s veritas, vtraque tamen haberet rationem communem veritatis: ergo cum Arist. dixit, veritatem extra compositionem non esse, non de aliqua, sed de omni intellexit: veluti siquis diceret, animal non esse in aliquo loco; non de vna specie tantum, sed de omni etiam dixisset. Adhaec sine fundamento; aduersarij confingunt, tertio illo libro de anima cap. 6. Arist. affirmasse, veritatem esse in simplici cognitione, & in sensu, atque adeo duplicem veritatem statuisse, quamuis enim verba illius primo aspectu id videantur denotare, tamen cum eandem materiam tractet 9. meta. c. illo 12. & ibi oppositum doceat, vt statim videbimus, in eo etiam tertio de anima idem omnino sensisse, dicendum est, ex quo etiam constabit duo illa testimonia Arist. quae pro priori sententia adduximus, contra nostram nihil valere
Concedimus igitur Arist. 3. de anima c. 6. text. 26. loqui de simplici cognitione, & apprehensione rei, cum ait, Intellectus qui est ipsius quid est ad formam accommodati, est verus & non quippiam de quopiam dicit sed tamen his verbis non significasse intellectum huiusmodi esse verum veritate propria, sed solum se habere in ea apprehensione instar veri, qui componendo, aut diuidendo dicit, aliquid esse vel non esse: atque hoc ipsum de sensu intellexit, cum ibidem dixit, Sed vt visio proprij ipsius est vera quae sa¬ ne interpretatio, si ex meo cerebro esset deprompta, parum accommodata verbis Arist. existimari posset: verum, quia ipse Aristot. in eum sensum perspicue se explicuit 9. metaphy. cap. 12. hanc fuisse eius mentem dubitandum non est. Cap. igi. tur illo 1n: text. 22. aperte docuit verum, & falsum esse in compositione, & diuisione opinionis? dein de de simplicibus, & non compositis docet, in eis esse verum, non tamen falsum, sed ignorationem: quia aut apprehenditur res simplici conceptu, & est verùs intellectus: aut non apprehenditur, & tunc non fallitur intellectus, nisi componendo aliquid enunciet; sed ignorat, aut non tangit rem quod solum est ab intellectione vacare: vbi non voluit significare Arist. in simplicium apprehensione reperiri proprie veritatem, & non falsitatem; sed solum aliquid esse instar veri, quod aliquo modo verum posset appellari, scilicet ipsum attingere, & apprehendere: hoc enim est dicere quod dam, licet non sit enunciare: nihil autem esse in star falsi, quoniam falsum non est in non cognoscendo, sed in aliquo cognitionis actu: quare potius appellandum est non attingere, aut non co gnoscere, quam vllo modo decipi.
Ab hâc expositione non dissentit Aphrodisaeus, cum inquit in haec verba: In simplicibus autem, & in compositis non id accidit, neque verum, aut salsum perinde existit in his, atque in illis (idest compositis sed alio (scilicet modo) si enim perinde existeret ipsa inter se nihil differrent. Nullus etiam interpretum Aristot. est, qui dicat Aristotelem concesfissa veritatem proprie in sola simplicium apprehensione
Caeterum ex verbis ipsius Arist. hanc esse ger manam expositionem ostendo: ait enim, Circa in composita vero quid esse, aut non esse & verum & falsum, quae interrogatio affirmans sensum negantem continet; ac si dicat, in simplicibus non re periri aliquio esse, aut non esse, quod est compositio & diuisio; nec verum, & falsum: quem sensum translatio Auerrois manifestum reddit: subiungit deinde Arist. rationem, Non enim est compositum, vt sit quidem si componatur, non sit autem si diuisum sit, nec verum, C falsum similiter in illis erit. Quasi dicat, vt non est compositio, & diuisio ita etiam non est verum, & falsum. Sequitur statim, An quemadmodum neque verun est idem in his, ita neque ipsum esse? hoc est sicut non es in simplicibus eadem ratio veritatis, ita neque idem esse: id quod vice versa iam antea dixerat Cum igitur asseruisset esse quidem diuersam ra tionem falsitatis, & veritatis; hanc diuersitatem his verbis explicat: Certe illud quidem verum, hoc vero falsum: attingere namque, ac dicere verum est: non enim est idem affirmatio, & dictio: non attingere vero, est ignorare, non est profecto decipi circa quod quid est, nis secundum accidens: hoc est, in simplicibus vtrum, que quodammodo reperitur, scilicet verum, & falsum: sed verum nihil aliud est: quam attingere seu apprehendere rem, quod est quoddam dicere Caeterum quia videbatur, consequenter concede re in apprehensione simplicium esse verum, sicut in affirmatione, & negatione? addidit, non esse idem dicere seu affirmare, & enunciare: quare licet simplicium apprehensio sit dictio, quae quan dam subit rationem veri, non tamen est affirmatio, in qua proprie, & primarie est veritas. Sicut autem dixit ipsum apprehendere esse tanquam vetum, deinde non inquit, non attingere esse tan quam falsum, sed esse ignorationem: quia nihil est instar falsi, est enim sola negatio cognitionis: falsitas autem, sicut etiam veritas, in aliqua operatione, & cognitione est.
Ex his non solum confirmata manet nostra sententia, sed etiam sufficienter monstratum, duo illa testimonia eiusdem Aristot. pro priori opinione nihil valere: reliquum est, vt breuiter dicamus qua ratione ipse alijs in locis dixerit, seasum circa proprium sensibile esse verum. Omissis autem alijs interpretationibus id quod 2. de Anima cap. 6. tex. 63. dixit nempe sensum circa proprium sensibile non posse decipi, in quo discrimen assignauit inter proprium, & commune seusibile: circa quod sensus errare potest, non est ita accipiendum, quasi semper necessario sic eueniat: id euim falsum esse experientia docet.
Praeterea quod aliqui dicunt, hoc esse intelli gendum cum hac moderatione, si potentia sit recte disposita, & obiectum recte applicatum, ment Arist. non consonat, hac enim ratione sensus, neque potest circa sensibile proprium, neque circa commune: cum tamen ipse Arist. dicat, circa commune contingere errorem, non tamen circa proprium. Illius igitur text. 63. optimus interpres fuit ipsemet Arist. 3. de Animac. 3. text. 161. vbi sententiam praedictam moderatur his verbis: Atque propterea fit quod sensus quidem propriorum est verus, aut raro admodum suscipit falsitatem: ergo concedit interdum falli posse. Deinde paucis interiectis de communibus sensibilibus inquit, Circa quae maxime error, deceptioque fieri sensu potest: quibus verbis differentiam constituit in hoc, vt circa proprium sensibile difficilius; circa commune vero facilius deceptio contingat id, quod caeteris paribus intelligendum est
His praemissis superest, vt demonstremus, Ar stot. his in locis non concedere veritatem propris in sensu exteriori, sicut afferebatur pro priori sententia, id vero sic ostendo. Quemadmodum ipse Arist. dicit sensum circa proprium seusibile esse verum; ita quoque affirmat, circa commune decipi, & esse falsum, atqui ex eodem Arist. falsitas & deceptio in sensu esse non potest, ergo eo loco non docuit veritatem in sensu esse. Porro autem falsitatem in sensu non esse ex doctrina ipsius 9. meta. c. 12. colligitur, vbi, vt paulo antea referebam docet, in simplicium cognitione, & apprehensione ipsius quidditatis intellectum decipi non posse ac proinde in eo non esse falsitatem, sed ignorationem, ergo multo magis in sensu, qui simplici notitia percipit obiectum, & nulla ratione componit, nequit esse deceptio.
Sed dicet quis, cum Arist. asserit sensum decipi circa commune & per accidens sensibile, ignorationem ipsam, vel ipsum non cognoscere, vocasse errorem, & deceptionem latiori quadam significatione; non tamen aliquam cognitionem sensus positiuam. Verum haec interpretatio sententiae ipsius non quadrat, quoniam hac ratione sensus circa proprium sensibile non solum raro, vt contendit Arist. sed etiam frequentissime decipi potest, quia semper est in sensu defectus alicuius notitiae, eo quod non semper sentitur quodlibet sensibile quare hoc genere erroris sensus semper deciperetur. Cum ergo Arist. dicat nunquam, vel raro falli circa proprium sensibile; circa commune vero, & per accidens frequenter; plane fit, vt loquatur de errore, & deceptione, quae non in sola ne¬ gatione, sed in aliquo positiuo consistat: cumque falsitas in sensu proprio esse non possit, efficitur etiam, vt veritas in ipso proprie non sit. Appellat igitur veram, aut falsam cognitionem in sensu, non quia in eo veritas, & falsitas proprie sit, sed quia est causa veri, aut falsi iudicij in intellectu,
Id ipsum expresse docuit Ansel. in opusculo de veri tate cap 6. quae cum asserat multis in rebus esse veritatem, quam ipse ibi latissime accipit; tamen negat veritatem, & falsitatem in sensu esse: & vtramque reijcit in opinionem, quae ex ipso sensu exteriori originem habet. Conuenit igitur nobiscum Ansel. nisi quod ipse iudicium opinionis, in quo putat esse veritatem, & falsitatem, sensui interiori quem communem appellat, videtur adscribere; sicut Aristot. 3. de Anima cap. 3. text. illo 161. cum tamen reuera neque in ipso possit esse enunciatio, nec iudicium opinionis ratione sui, nisi quatenus intellectui coniungitur: ac proinde prima radia veritatis, & falsitatis est intellectus iudicans aliquid de rebus.
TAm vero sententiam nostram rationibus confirmare, simulque contrariam refutare oportet Praemittendum autem est, huius difficultatis solutionem ex communi modo loquendi maxime pendere: esse enim conuenientiam aliquam inter rem apprehensam, seu repraesentatam, & cognitionem simplicem, imo etiam inter speciem, & rem repraesentatam, nem o dubitare potest: sed, an talis conuenientia sit appellanda veritas, quaestionem habet, quae solum ex communi modo loquendi definienda est: & quamuis controuersia sit verborum, non rerum; tamen, vt i. cap. notauimus contemnenda non est. Hoc igitur supposito duabus rationibus confirmatur nostra sententia.
Prior ratio est: voces sunt loco cognitionum, & conceptuum: quare quoties conceptus verus est: vox etiam, quae ipsi substituitur, vera dicitur: contra etiam, si conceptus sit falsus, vox et iam ipsi respondens, falsa dicitur: nomine autem conceptus intelligo quem appellant formalem, hoc est, qualitatem, quae est ipsamet cognitio, & operatio potentiae: nec tamen assero hanc qualita tem denotari voce, sed in locum illius vocem subrogari: nam res cognita, & concepta voce significatur: illud enim voce significari dicitur, in cuius cognitionem, signum, quod eam significat, facit aliquem deuenire, homines autem ex verbis deuenimus in cognitionem rerum, non cogitationum eorum, qui nobis loquuntur, nisi quando etiam indicare nobis volunt, hoc, aut illud se cogitare, tunc enim cogitatio ipsa est significatum vocis non res cogitata. Alioquin autem significatum est res cogitata, quae dici solet conceptus obiectiuus de quo existimo loquutum Arist. cum I. Periher. c. I. dixit voces esse signa conceptuum: ergo voces non significant res cogitatas remote, significata prius cogitatione ipsa, quae circa illas versatur; sed proxime significat res obiectiue existentes in intellectu loquentis, vt sup. disp. praeced. cap. 2. etiam ostendimus. Substituuntur tamen voces loco cogitationum, vt per eas, is qui loquitur, faciat audi entem intelligere id, quod ipse intelligit, & cogitare, quod cogitat. Eodem modo cum quis verbit explicat quid ipse cogitet, cogitatio est res proxime significata, est tamen alia cogitatio re flexa super illam, in cuius locum subrogantur voces, quibus loquens significat, se hoc, aut illud cogitare Ergo in vniuersum voces substituuntur cogitatio nibus ac proinde, vt paulo antea dicebam, veritas, & falsitas eodem modo vocibus atque cogitationibus respondent; nulla autem vox simplex extra enunciationem dicitur vera, aut falsa, nam si quis audiat hanc vocem Homo, nondum dicere potest verum est, aut falsum est; cum vero audit enunciationem dicere potest, vera est, aut falsa est; ergo nulla simplex cognitio, cui vox simplex respondet, vera potest esse, vel falsa.
Respondebit fortasse aliquis, etiamsi in voci bus simplicibus non sit veritas complexa enuncia tionis, ratione cuius dicere solemus orationem, quae voce profertur, veram, aut falsam esse; tamen esse veritatem, aut falsitatem simplicem, ratione, cuius dicere consueuimus, hoc est verum nomen huius rei, illud vero est falsum. Caeterum si quis recte consideret modum loquendi, quo di cimus nomen aliquod esse verum, aut falsum, vi debit aperte, semper inuolui enunciationem aliquam. Verbi causa, dicimus verum nomen elementi superioris esse Ignis, & creaturae rationalis corporeae esse Homo, ac si diceremus, verum est, haec nomina his rebus imposita esse; aut dicitur verum nomen, quia ex se iuxta suam impositionem non potest esse causa deceptionis, & falsae enunciationis, sed tantum verae, quod h contingat aliquando, falsitas aliunde quam ex ipso nomine veniet. Eodem modo dicitur falsum nomen alicuius, cum quis sibi aliud nomen assumit, quam reuera habeat, vel quia falsum est, illud esse suum nomen, vel quia ex se tale nomen assumptum causa est deceptionis, & falsae enunciationis. Atque hoc modo dicuntur nomina vera, vel falsa ab effectu, ratione tamen suae simplicis significationis non dicuntur habere veritatem, aut falsitatem.
Hinc autem etiam solutum manet secundum argumentum prioris sententiae, concedimus, nam que, simplex signum naturale, qualis est fumus gestus &c. esse verum, non veritate simplici, qua ipsi primarie conueniat per ordinem ad rem simplicem significatam, sed quia videntibus etiam significat per modum enunciationis, qui enim videt fumum, non tantum apprehendit ignem, sed etiam statim iudicat ibi actu esse. Sic etiam ex gestu, imo ex verbis simplicibus idem contingit, atque hac ratione dumtaxat in illis est veritas, aut falsitas tanquam in signo, quod videntibus, & audientibus enunciationem significat, si tamen simpliciter omnino significatent non per ordinem ad esse, vel non esse, nec vera, nec falsa talia signa dicerentur. Quocirca omnis veritas, & falsitas primarie non solum ad intellectum, sed etiam ad iudicium rationis reuocatur, vt nihil in signis, aut in cognitione dicatur verum, nisi enunciatio, vel id, quod ad illam aliquem ordinem habet, atque de rebus erit eadem ratio, vt disp. 77. dicemus.
Posterior ratio, in simplici apprehensione nequit esse falsitas, quae proprie in deceptione consistit, vt plane docet Arist. 9. meta cap. illo 12. & 3. d. anima, c. 6. tex. 21. ergo nec veritas esse potest, hae enim duo, vt etiam fatetur S. Thom. q. seq. art. 4. non sicut affirmatio, & negatio, sed contrarie opponuntur, contraria vero habent idem commune subiectum, ita vt si implicat contradictionem vnum eorum esse in aliquo subiecto, implicat etiam esse alterum. Neque quidquam refert, si quis dicat aliquod subiectum esse capax vnius contrarij, & non alterius, sicut coruus potest esse niger sed non albus. Hoc enim ita accidit ratione peculiaris temperamenti, vt non implicet contradictionem intelligi saltem coruum album? simplex autem apprehensio nequit vllo modo intelligi cum falsitate, ergo nec cum veritate contraria.
Respondent aliqui cum AEgidio quodlib. 4. q. 7. veritatem simplicis apprehensionis uon habere contrarium: ideoque falsitatem soli veritati complexae enunciationis opponi. Caeterum, vt effugiant vim argumenti, sine fundamento comminiscuntur duplex genus veritatis: cum omnia vera: etiam simplex apprehensio, ab effectu saltem ex vna veritate enunciationis possint ita nuncupari Hacigitur ratione simplicem cognitionem quidditatis possumus veram appellare, quia ex se causa est veritatis in complexione enunciationis, si aliquid aliud non obstet. Qui enim apprehendit rem aliquam, vel attingit quidditatem illius, sufficiens principium habet verae enunciationis, & iudicij nulla tamen simplex apprehensio dici potest falsa ab effectu, quia apprehensio rei ex se non est causfalsae opinionis: quare vero res aliquae falsae dicantur ab effectu, disp. 77. cap. 4. dicemus.
Praeterea aduersarij concedunt simplicem veritatem, & falsitatem rebus simplicibus: nam in operibus artis ea dicunt esse falsa, quae non consonant ideae artis: ea autem vera, quae recte consonant: ergo ex eorum sententia veritati simplici est aliqua falsitas simplex opposita: quo supposito, ratio superius facta optime colligit. Et quidem S. Th. quie seq art. 1. eo quod dixipveritatem, & falsitatem es se contraria, ac proinde habere commune subie ctum; concessit etiam in rebus simplicibus verita tem, & falsitatem: primum quidem falsitatem in operibus artis, cum deficiunt ab idea: deinde in naturalibus cum deficiunt a regula, vt in operibus peccati: quod an ita verum sit disp. 77. c. 2. videbimus. Quodsi aliquis dicat in rebus non esse falsita tem proprie, & primarie, sed ab effectu, & quatenus res aliqua est causa falsae opinionis, eam falsam appellari; id certo ego verius existimo: at hoipsum eadem quoque ratione de rerum veritate cur non dicemus? Quamobrem si in rebus secundarie, & ab effectu solum veritas, vel falsitas dici tur esse, de simplici etiam apprehensione, quod ad veritatem spectat, eodem modo dicendum est nam quod nulla apprehensio simplex neque ab effectu falsa dici possit alia est tatio, vt disp. 77. c. 4. explicabitur.
Alij vero respondent etiam in simplici appre hensione reperiri falsitatem, nempe apprehensio nem hominis esse veram hominis notitiam, sed falsam notitiam leonis, aut alterius rei. Hoc tamer ridiculum est; sic enim nulla notitia non esset falsa, quod est absurdum. Nam quamuis res aliqua quandoque dicatur falsa; hoc tamen solum contingit, quando in ea est aliquod accidens, ratione cu ius ipsa apparet alterius naturae, quam sit: qua ra tione aurichalcum dicitur falsum aurum, quia apparet aurum, cum non sit: id quod in simplici noritia rei accidere non potest, ac proinde non est vnde dicatur falsa. Porro notitia hominis simplex si comparetur cum leone, vel cum alia re, solum habet rationem negationis, & ignorantiae: in ignorantia autem, & negatione notitiae falsitas esse non potest, vt supra ex Aristotele probatum est.
VAm vero nullo negotio argumenta prioris sententiae diluere possumus. Ad primum respondemus, in simplici apprehensione, & in specie impressa esse conuenientiam quandam cum re, quam repraesentant: eam tamen proprie, & primarie non appellari veritatem: quia veritas primarie solum est in compositione. Dici tamen potest veritas secundarie, & ab effectu, vt explicatum est: quo pacto quodcumque ens verum appellatur, vt dispi 77. ostendemus. Ad secundum iam satis dictum est. Ad tertium vero respondeo cum S. Thom. infra ar. 5. ad 1. in intellectu Angelico, & Diuino reperiri veritatem primarie, sicut in nostro intellectu componeute, & diuidente, etiamsi in nullo illorum sit compositio, & diuisio: sed simplici intuitu de rebus iudicent. In illis enim simplex apprehensio non est, sicut in nobis, qui ita simpliciter rem ap prehendimus, vt ea cognitio non perueniat ad iudicandum de re, esse, vel non esse, in quo quidem iudicio, non autem in quacumque compositione, & diuisione, verum, & falsum reperitur; vt in 2. c. huius disput. ex sententia Aristot. 6. Metaphysic. cap. 2. notauimus.
Haec vero intellectus operatio, in qua est veritas, & falsitas, dicitur ab Arist. eodem c. affirmatio & negatio, quae in partitione, & diussione contra dictionis consistit, qua intellectus asserit aliquid, vel negat, & indicatiuo modo solum explicari solet: hoc enim non fit sine iudicio & assensu Nam quousque intellectus apprehendens subie ctum, & praedicatum aliquo modo videat, potius inter se conuenire, quam non conuenire; nondum dicitur iudicare, aut vnum de alio affirmare; & contra, nondum dicitur negare, quousque videat potius inter se non conuenire, quam conuenire: in quo assensum aut dissensum intellectus consistere, ostendemus 2. 2. q. 1. a. 5. quocirca Arist 6. Ethic. cap. 9. consultationem distinguit ab opi nione, & dianaea, quam ibi & 6. Metaph. cap. illo 2 interpres ipsius transfert mentem: distinguit igitur, quia opinio & διάνοια, iam est enunciatio: at vero consultatio nondum est enunciatio: haec enim idem est, quod affirmatio, & negatio. Quamobrem Arist. in praedicam. cap. de substantia, non longe a fine, pro eodem accipit orationem, & opinionem, quam dicit esse subiectum veritatis, & falsitatis, & secundo de interpretatione, cap. vltimo, contradictionem assignat inter opiniones, quas enunciationes vocat. Cum igitur dixit 6. Metaph. c. 2. veritatem esse in ipsa diuisione contradictionis, intellexit eam esse in iudicio, seu opinione.
Quod si aliquis obijciat, posse esse propositio nem compositam in intellectu, antequam ipse iudicet quidquam. Respondeo hoc solum fieri pos se apprehendendo solas voces: at vero res ipsas in ter se non posse ab intellectu connecti enuntiatione, quae indicatiuo denotatur, quousque cognoscat praedicatum magis conuenire subiecto, quam oppositum, quod est assentiri: vel cogno scat non conuensre, quod est dissentiri.
Ex dictis infertur quo pacto in Deo sit veritas in iudicando, sicut in nostro intellectu reperitur in enunciando. Cumque diuinus intellectus sit infi nitus, & supra omnem intelligentiam, ac proinde non possit non intelligere, & iudicare omnem rem, sicuti est, consequitur in ipso esse summan veritatem, quae falli aut decipi non possit: de qua fusius disputatum est per totam quaest. 14. nam ad scientiam Dei potius, quam ad illius essentiam hoc genus veritatis nostro modo spectare videtur. Caeterum an consistat in aliquo respectu rationis seq. disp. dicemus: nunc vero ostendisse sufficiat hoc genus veritatis esse conformationem, seu conuenientiam intellectus iudicantis cum reipsa
Disputatio 76
Vtrum haec veritas enunciationis sit conuenientia conceptus formalis, an obiectiui cum re ipsaDISPVTATIO LXXVI. Vtrum haec veritas enunciationis sit conuenientia conceptus formalis, an obiectiui cum re ipsa
Veritas intellectus est conformatio conteptus obiectiui cun re, cap. 1. Corollaria superioris doctrinae, cap. 2.
EX disputatione praecedenti solum habemus, Everitatem esse conformationem intellectus enunciantis cum re ipsa. Caeterum cum in intelle ctu sit qualitas ipsa cognitionis, quae dicitur conceptus formalis, & res cognita, quae dicitur obie ctiuns; non satis constat inter Doctores cuiusnam conformatio, seu conuenientia sit veritas.
Prior igitur sententia est Caiet. in art. 2. §. Ad eui dentiam. in secunda notatione, qui censet veritatem esse conformationem conceptus formalis cum re, siue conceptus formalis sit species expressa, siue cognitio ipsa: itaque qualitas illa, quae re praesentat rem esse, sicut est, dicitur vera ex sententia Caiet. quia conformis est cum re, quam repraesentat. Hanc opinionem nulla ratione probat, sed tanquam notam supponere videtur: in hunc tamen modum suaderi posset. Veritas ita est conformatio intellectus cum re, vt primarie sit in ipsomet intellectu, & inde ad res deriuetur, vt disput. sequent. explicabitur: ergo debet esse primarie in ipsa qua litate, & conceptu formali, qui est in intellectu, ra tione cuius in ipso etiam intellectu est res intellecta: nam si veritas esset conformatio rei intellectae. cum seipsa, prout est extra, non tam intellectus quam res intellecta, vera diceretur: atqui intellectus primarie dicitur verus, tes autem ipsa secundarie ergo veritas est in conceptu formali, non in obiectiuo. Hanc opinionem videtur secutus Aegidius quodlib. 4. q. 7. docet enim, veritatem esse assimilationem intellectus, quae in ipso formaliter est,
Posterior sententia mihi probatur, quam tradit Duran. in 1. d. 19. q. 5. num. 13. videlicet veritatem primarie esse conuenientiam conceptus, non formalis, sed obiectiui cum re ipsa, prout est extra; ita vt sit conformatio eiusdem rei cum seipsa sub diuerso modo. Eandem sententiam docuerat prius disertis verbis Heruaeus quodlib. 3. q. 1. art. 2. & 3. quamuis quidam recentiores perperam ipsum intelligentes, arbitrati sint, eum in alia ab his duabus fuisse opinione: nempe veritatem esse conuenientiam rei. vt est extra intellectum cum seipsa, vt est intellecta: his enim fere verbis veritatem definit. Caeterum cum plane asserat in eodem articulo, veritatem non esse formaliter in ipso intellectu; hoc est, in conceptu formali, sed in re intellecta, hoc est, in conceptu obiectiuo, non quia sit conformis conceptui formali; sed quia sit conformis ipsimet rei existenti extra intellectum, non est cur cicamus; aliquid aliud, quam Durandum sensisse.
Verba Heruaei sunt haec: Ideo sequitur, quod non est formaliter (scilicet veritas) in actu intelligendi, nis sicut in repraesentante, sed in re intellecta, neque in re intellecta in habitudine ad repraesentans, sic scilicet, quod talis sit res, quale est suum repraesentatiuum, sed in hoc, quod sit ta lis, qualis repraesentatur. Cum igitur dicit, veritatem esse conuenientiam rei secundum se cum seipsa intellecta, perinde est, ac si diceret, ex eo id, quod concipitur de re, esse verum, quia conforme est rei secundum se, hoc est, talis obijcitur intellectui, qualis est secundum se: vel contra, talis est secundum se, qualis obijcitur intellectui: haec enim duo eodem recidunt. Quod si Heruaeus oppositum docuisset, sine dubio id confutasset Durandus, quando ex ipso caetera omnia, quae ille docuit, desumpsit. Et in hunc sensum intellexit Heruaeum Soncinas libro 6. Metaphys. quaest. 17: art. 2. in fine. In eandem sententiam, licet non tam aperte, inclinat Henric. in Summa, art. 34 quaest. 5. eam vero duabus optimis rationibus confirmat Durandus, quarum prior est.
Conformatio, seu conuenientia repraesentationis, vel cognitionis cum re ipsa. quae dicitur veritas, in hoc consistit, vt res cognitione repraesentetur, aut cognoscatur sic esse, sicuti ipsa secundum se est: ideo enim intellectus est verus, quia cognoscit rem ita esse, sicuri ipsa est: atqui talis conuenientia primarie, & per se spectat ad rem, vt est obiectiue in intellectu, non ad conceptum formalem: ergo in ea primarie reperitur veritas. Porro conuenientiam primarie conuenire rei, prout est obiectiue in intellectu, sic probatur. Intellectus non dicitur, cum rebus ipsis sua intellectione conformari ex eo, quod sua intellectio sic se habeat ad ipsum, in quo est, vt in subiecto, sicut res in intellectu se habet ad suum esse reale, hoc enim est manifeste falsum: sed ex eo, quod res ita intellectione repraesentatur, sicuti ipsa est: ergo id, in quo proxime vniuntur, & conueniunt intellectus, & res secundum se, est ipsamet res cognitione obiectiue repraesentata: illa igitur est, cui primarie inest conuenientia, & veritas.
Posterior ratio, quam desumpsit Durandus ex Heruaeo, est huiusmodi. Illud est primarie verum, quod significatur enunciatione vera, quae est in voce: nam affirmatio, quae est in voce, non est alio modo vera, quam quia est signum ipsius veri; sicut vrina non est alio modo sana, nisi quia est signum animalis sani: voces autem non significant conceptus formales, & ipsas intellectionum qualitates, sed res conceptas, vt disp. praecedenti, c. 3. in 1. ratione ostendimus: ergo res obiectiue sunt primarie verae, non autem conceptus formalis Caetera igitur omnia vera sunt ex ordine ad veri tatem, quae conceptui obiectiuo primarie conue nit, non solum voces, sed ipsaemet qualitates intellectionum: haec enim sunt signa conceptus obie ctiui veri: at vero conceptus obiectiuus verus es non ex veritate terum secundum se, res enim non dicuntur verae, nisi ex veritate intellectus enunciantis, vt sequenti disputatione dicetur, sed ideo conceptus obiectiuus verus est, quia conuenit, & conformatur cum re ipsa secundum se.
At obijciat quis contra praedictam sententiam hoc modo, Veritas, quae est in voce, non consistit in conuenientia rei significatae cum seipsa, sed vocis cum re significata: ergo veritas intellectus nón consistit in conuenientia conceptus obiectiui cum ipsa re, sed conceptus formalis cum te ipsa repraesentata. Respondeo, voces, vt iam dixi, esse veras secundarie; non quia conformantur rebus significatis, sed quia significant conceptus obiectiuos conformes rebus ipsis. Nam veritas prima ic est in intellectu, & eatenus voces verae sunt, quatenui denotant verum intellectum.
EX superiori sententia aliqua notatu digna colligunt Durandus, & Heruaeus. Primum est, veritatem esse ens rationis: tum quia est in rebus non secundum se, extra intellectum existentibus sed solum prout intellectui obijciuntur. Tum et iam, quia est conuenientia rei cum seipsa diuerso modo se habente: res enim non semper eodem modo concipiuntur, quo sunt: interdum etiam est conuenientia rei, cum seipsa non alio modo concepta, quam existit: videlicet quando res intelligitur intuitiua (vt aiunt) notitia, praesertim ab ipse Deo: tunc autem conuenientia illa, & conforma tio, quam dicimus esse veritatem, potius erit relatio identitatis eiusdem rei ad seipsam, quam simi litudinis, & conuenientiae: atque intellectus tunc dicetur verus, quando habet conceptum obiecti uum ipsius rei prorsus, sicuti ipsa est
Cum autem veritas intellectus, quae primarie conuenit conceptui obiectiuo, sit relatio rationis efficitur etiam, vt sit relatio rationis in ipso conceptu formali, cui veritas conuenit secundarie nam si in conceptu obiectiuo, cui primarie conue nit veritas, est tantum relatio rationis; multo me lius erit in eo, cui secundarie conuenit: quodsi falsitas, & veritas primarie essent in conceptu formali, facile posset defendi, veritatem, & falsitatem efse relationes reales, sicut est ipsa repraesentatio. Ita docuit Sonc. in 6. meta. quaest. 17. nisi quod putat aliquando esse respectus rationis, nempe quando sunt ad tem non existentem: multi enim Thomi stae arbitrantur, rei existentis ad non existentem esse tantum relationem rationis: quod tamen vniuersim verum non est. Nam relatio productiui ad id, quod produci potest ponitur ab Arist. 5. meta cap 15. in 2. genere, & tamen est ad rem non existem tem: de quo non est hic amplius disputandum.
Secundo notat Heruae. art. 3. & Durand. num. 14 cum quaedam entia rationis consequantur simplicem notitiam, quaedam alia enunciationem; verum, & falsum non consequi notitiam, sicut genus, & species eam consequuntur; sed enunciationem compositionis & diuisionis, quod quidem si ita intelligant vt existiment relationem veritatis, & falfitatis tribui rei ex eo, quod est intellecta, non quo cumque genere cognitionis. sed enunciationis solum; relationem vero generis tribui naturae ex eo quod est intellecta simplici notitia ipsam abstrahente a singularibus; eotum doctrina verissim: est. Nam fundamentum relationis generis, ex quo in ipsamet re concipitur relatio, est sola notitia simplex: fundamentum autem relationis veri tatis, & falsitatis non est quaecumque notitia, sed enunciatio cum iudicio: siquidem antequam prius rem enunciet, nunquam dicere, aut intelligere possumus verum, aut falsum, vt praecedenti dispi probatum manet.
Si vero purent relationem ipsam rationis, cuius esse solum est cognosci, quandoque fieri compositione, & diuisione, vt veritatem, & falsitatem; nonnunquam vero simplici notitia, vt genus, & speciem, falluntur aperte. Nullum enim ens rationis; quod est relatio, siue sit veritas, & falsitas siue genus, & species, fieri potest, aut cognosci, quod idem est, nisi collatione facta: eo quod ad modum rela tionis concipitur, collario autem ab intellectu fine enunciatione fieri nequit, vt constat. Dixi autem, ens rationis relationum enunciatione solum fieri: quia ens rationis negatio; vt Chimera, & priuatio, vt coecitas, simplici notitia formari potest, eo quod haec duo instar alicuius entis realis concipiuntum & ob id entia rationis nuncupantur
Tertio ex dictis inferri videtur id, quod fusius docet Henricus in Summa, art. 34. q 5 videlicet verita tem prius esse in intelligentia, quam in re ipsa nam in rebus solum dicit reperiri ex eo, quod ex le aptae sunt, vt ab intellectu intelligantur: qua ratio ne solum videtur concedere in rebus veritatem porestate non actu. Nam cum res intelligitur, & conuenientia conceptus cum ipsa, iam est actu veritas; vt supra explicatum est; & in hunc sensum interpretatur illud Ansel de veritate, c. 12. Veritas est rectitudo mente sola perceptibilis: imo etiam illud commune axioma, Verum, seu veritas, est obiectum intellectus: ex quo etiam dici consueuit, nihil ab intellectu cognosci, nisi sub ratione veri. Demum ex hac doctrina concludit, veritatem Dei magis praecipue esse in eius aessentia, prout habet rationem intelligentiae, quam prout essentia est.
Haec tamen doctrina in vniuersum, nisi magis explicetur, mihi non placet, & vt in art. 5. examinandum relinquamus id, quod de veritate Dedocet, nunc de creata solum tractemus. Primum igitur, quod inquit de rebus, ea sola ratione veras esse, quia aptae sunt, vt ab intellectu cognoscantur, verissimum est, vt sequenti disputatione explicabitur. Deinde quod ait, veritatem praecipue esse in intellectu, duobus modis intelligi potest: vno modo, vt perinde, atque caetera entia rationis relatiua, solum habeat esse actu per intellectum cognoscentem, & comparantem: & ideo meliori modo, quo potest, sit, dum actu cognoscitur: & hoc pacto verissimum est, veritatem praecipue esse in intellectu componente. At veritatem hoc pacto in diuino intellectu non esse, artic. 5. contra ipsum Henricum optime monstrabitur. Praeterea falsum est, veritatem hoc modo esse obiectum intellectus adaequatum, vt docere videtur Henric. quamuis enim veritas formaliter, & actu solum sit obiectiue in intellectu: tamen non omne quod cognoscitur ab intellectu, est ipsa veritas: quia plura alia entia intelliguntur. Altero modo dici potest veritas praecipue esse in intellectu componente, quia proximum fundamentum, ex quo res ipsa dicitur vera, est compositio, & diuisio conceptus obiectiui, non autem res ipsa secundum se, aut sub alia intellectus operatione & inde postea intellectus concipit actu, & forma liter ipsam veritatem, quae est ens rationis: hoc autem modo veritas magis praecipue est in intel lectu diuino, quam in eius essentia, vt videbimusl in artic. 5.
Henricus tamen, mea quidem sententia, doce re voluit, veritatem priori illo modo esse in diui na essentia, quatenus habet rationem intellectus non autem posteriori modo. Quod vero Anselmus dixit, veritatem esse rectitudinem mente sola perceptibilem, non recte interpretatus est Hen ricus: neque enim ideo dixit Ansel. mente sola per ceptibilem esse, vt indicaret, veritatem solum fierper operationem intellectus, sicut alia entia ratio nis, sed ad differentiam rectitudinis quantitatis, quae sensu percipitur, vt manifeste ex ipso Ansel mo in eo capite colligitur.
Caeterum quamuis obiectum intellectus sit verum, hoc est, res illa, cui primarie veritas conuenit, quia nomine veri comprehendimus omnem compositionem, & diuisionem intellectus, cui verita tribuitur, dici tamen non potest verum obiectum adaequatum intellectus, sicut bonum dicitur vofuntatis; vt male putauit AEgidius quodlib. 4. quaest. 7. & alij: sed potius ens, vt recte docuit Scot. in 1.dist. 3 §. Sed contra istam conclusionem: cuius tatiouibus prae termissis, hac sola probari potest. Omne id, quod intellectus intelligit, non sub ratione veri, sed sub ratione entis cognoscit: est enim intellectus falsi & veri, sicut voluntas boni, & mali: nam voluntas est mali, non prosecutione, sed fuga: intellectu autem falsi, non assensu, sed dissensu. Imo vero intellectus aliquando, neque est veri, nec falsi: nempe in simplici apprehensione, in qua nec verum nec falsum reperitur, vt disp. praeced. monstrauimus: ergo obiectum adaequatum intellectus non est verum: imo neque verum, & falsum; sed ens
Quod vero communiter dici solet, omne, quod cognoscitur sub ratione veri cognoscitur, ita ego intelligerem: vt omne, cui intellectus praebet assensum, sub ratione veri quodammodo intelle ctum moueat ad assensum: contra etiam, dissensu intellectus circa falsum, sub ratione quodammodo falsi versetur. Nam intellectus nunquam assen titur alicui enunciationi, donec cognoscat praedi catum potius subiecto conuenire, quam opposi tum: quod dicet reipsa non ita conueniat; intelle ctus tamen assensu suo sic iudicat, ac si ita esset: & quamuis in tali iudicio directo non sit actu veri tas, etiam existimata, quia tunc intellectus non iudicat reflexa cognitione, conceptum suum obie ctiuum conformem esse rei secundum se: tamen, vt iam dixi, ita assentitur illi enunciationi, vt, si supra assensum directum reflecteretur, iudicare conformem esse, ac proinde verum: hoc igitur es iudicium assensus semper versari circa verum, sub ratione saltem apparentis veri
De dissensu autem circa falsum vice versa proportione quadam dicendum est, namque dissen sus est iudicium enunciationis, quo quis cogno scit, subiecto praedicatum minime conuenire, cum autem quis ita iudicat. quamuis re ipsa non ita sit tamen in suo iudicio sic se gerit, ac si ita esset, sicut ei apparet; & de reliquo intellectus in dissensu ita se habet, quemadmodum de assensu circa verum praedictum est: apprehensio vero, quae nondum ad assensum aut dissensum pertingit, est, qua non dum apparet praedicatum subiecto conuenire, nec non conuenite. Bene video S. Tho. & Caieta. in art. 3. huius quaestionis, ad 3. alio modo interpre tari axioma illud, Verum est obiectum intellectus, de quo iterum in sequenti disput. c. 5. dicemus. Nunc vero haec satis sint circa articul. 1. & 2. huius quaestionis, quibus ea quoque, quae S. Thomas tractat quaestione sequenti, artic. 2. 3. & 4. complexi sumus.
Caetaerum ea, quae hactenus diximus, non sufficiunt, vt definitionem veritatis in vniuersum eliciamus. Cum enim veritas sit conformatio intellectus cum re, eaque possit considerari ex parte intellectus cum rebus, & ex parte rerum cum intellectu, vt notauit S. Tho. art. 1. atque de ea tantum, quae est intellectus cum re, disputatum fuerit, altera solum pars definitionis hactenus explicata manet. Quomodo autem veritas sit in rebus, quod ad aliam pertinet partem, seq. disputat. dicemus: quamquam, vt ibidem probabitur, tota natura veritatis primarie, & proprie ad solum intellectum reducenda est.
Ad argumentum vero, quod pro Caiet. sententia initio fecimus, facile potest responderi: concedimus igitur, intellectum esse primarie verum, & ab eo in res ipsas denominationem veri deriuari caeterum intellectum non esse verum aliquo formaliter sibi inhaerenti, sed ratione obiecti, quod in se repraesentatione quadam dicitur continere, ex quo qualitas etiam ipsa repraesentans, dicitur vera, vt probatum est.
Disputatio 77
Quo pacto veritas sit in rebus extra intellectumQuid senserit Ferrariensis, cap. i. Refutatur opinio praecedens, cap. 2. Opinio Capreoli, & Soncinatis, cap. 3. Probabilior sententia, cap. 4. Ex praecedentibus elucidatur doctrina articuli 3. & 4. huiu quaestionis, cap. 5.
CVm ad exactam horum articulorum explicationem necessarium sit intelligere, quo pacto veritas sit in rebus, sub vna tantum disputatione vtriusque doctrinam complecti, & quae ex artic. 1. disputanda reliquimus, examinare decreui mus. In quaestione igitur proposita prima sententia satis celebris, & communis est, primo, verita tem esse realiter, & intrinsece in rebus omnibus naturalibus, eamque esse passionem entis, qua cum ipso reciprocetur. Secundo, hanc veritatem esse relationem conformationis, & conuenientia rerum cum intellectu diuino, a quo, tanquam a causa, pendent. Tertio in operibus artis, veritatem esse conuenientiam cum intellectu, & idea artificis: quam opinionem docet Ferrariens. 1. contra gent. c. 60. §. Aduerte, & plerique recentiorum sequuntur: quamuis enim dicat in eo capite §. E: quibus sequitur, res esse veras ab extrinseco, sicu medicina dicitur sana ab effectu, eo quod possunt efficere in intellectu, cognitionem sui veram tamen id docuit de veritate, quam habent ex ordine ad intellectum solum speculatiuum, supra au tem aperte docuerat, res comparatas cum intelle ctu practico, a quo pendent, esse simpliciter, & absolute veras non extrinsaeca, sed inti inseca & reali relatione.
Videtur autem haec sententia S. Thom. in art. 1. huius qui. cum enim definit, veritatem esse conformationem rei, & intellectus; dicit, ex parte vtrius que accipi posse veritatem, & conformationem nempe & rei cum intellectu, & intellectus cum re Vt autem explicet quomodo raeae intellectui com parata, dici possit vera, quatence intellectui conformis est, inquit rem per se solum comparar cum eo intellectu, a quo ipsa pendet, naturalem videlicet cum diuino, artificialem vero (vt vocant cùm creato intellectu artificis. In eius igitur sententia res naturalis vera erit, quia assimiletur ideae diuini intellectus: res vero artificialis, quae imitatur similitudinem, & ideam artis.
Praeterea idem S. Thom. q. seq. art. 1. affirmat. in rebus quoque falsitatem esse: probaut enim art 4. illius quo veritatem, & falsitatem opponi contratie: ex quo infert in art. 1. vtramque vere versar circa idem genus subiecti: falsitatem itaque concedit nou solum in operibus artis, sed etiam in rebus naturalibus: in illis quidem, quando deficiunt ab idea artis; quocirca falsa domus est, quae non habet eam dispositionem, quam idea artis praescribit: in his vero, quando deficiunt ab ordinatione diuini intellectus, quod solum contingit in actionibus malis, qua ratione actio peccati falsa dicitur Vt quid diligitis vanitatem, & quaeritis mendacium? & contra, virtutis opus veritas vitae appellatur Ioan 3. Cum S. Thom. consentit in omnibus Caietan in art. 1. huius qui tametsi in hac quo art. 6. §. Ad dubium. autem. dicat, res appellari veras extrinseca tantum denominatione, ita vt nulla in rebus veritas sit formaliter, sed imitatiue (inquit ille) seu adimpletue respectu intellectus diuini, & causaliter respectu intellectus nostri speculatiui: imo idem docere videtur S. Thom.
Haec sententia Ferrar. confirmari potest primum auctoritate Ansel. in opusc. de veritate cap. 4. & 5. vbi docet, veritatem esse in operatione voluntatis, & ideo dictum esse de diabolo, Ille in veritate non stetit eam quoque esse in operationibus, non solum virtutis, sed etiam naturalibus, quoties agens iuxta naturam suam, vt debet operatur. Deinde ratione probatur sumpta ex definitione veritatis: cum enim veritas sit conformatio intellectus, & rei recte colligit S. Th. in art. 1. huius que sumi posse veritatem ex patte rerum, & ex parte intellectus: illa autem veritas, quae ex parte rerum est, debet esse conformatio, non cum intellectu, quem res per accidens, sed cum eo, quem res per se respiciunt: huiusmodi autem est intellectus diuinus, aut artificis, qui sunt causa rerum: ergo res dicuntur verae, quia conformes sunt, aut cum intellectu Dei, aut cum intellectu artificis.
ITErum haec opinio in eo, quod secundo, & tertio loco asserit mihi non probatur, & quamuis iuxta sententiam, quam puto probabiliorem, verum tanquam passio entis in eo saltem debeat assignari, vt semper cum ipso reciprocetur, alia tamen ratione, quam haec opinio assignauit, id explicandum est. Primum autem ego non satis intelligo, quomodo doctrina S. Thom. in hoc art. secum, & cum hac sententia Ferrar. constet: dixit enim in art. 1. huius quaest. verum primarie esse in intellectu, & inde in res ipsas deriuari: e contra vero, bonum primarie in rebus, & inde in appetitum diffundi: quod si ita est; res erunt verae, quia sunt causa intellectus veri, non quia ipsae sunt conformes intellectui: si autem veritas tam est conformatio rerum cum intellectu, quam intellectus cum rebus, vt idem S. Doctor in fine art. 1. & Doctores huius prioris sententiae docent; aeque primo tebus, & intellectui veritas conueniet, neque ab vno in aliud per analogiam deriuari poterit Quare licet res dicantur verae ex ordine conuenientiae cum intellectu, non proinde secundarie dicentur verae veritate ab intellectu communicata, intellectus enim dicitur verus non absolute ac se, sed ex ordine conformationis, & conuenientia cum rebus; ob id tamen non dicitur habere verita tem secundarie communicatam a rebus
Porro, si in intellectu est primarie veritas, con¬ formatio nempe cum rebus, sicut in animali es primarie sanitas, ipsa debita humorum habitudo & veritatis denominatio in res ipsas deriuatur. sicut denominatio sanitatis in medscinam; certe in rebus non dicetur esse veritas, quia sit conuenien tia, & conformatio cum intellectu, sed quia res sin causa conformationis intellectus cum ipsismet re bus, sicut denominatio sanitatis in medicina non est ex aliqua bona habitudine in ipsa existente, sed ex eo, quod est causa bonae habitudinis in animali quare veritas solum posset esse in rebus, aut tanquam in signo, aut tanquam in causa veritatis. Haec etiam difficultas, quae ex ipsis S. Thom. verbis ori tur, iterum tractabitur art. 6. huius qui
Quodsi auctores memorati iuxta praedictam sententiam asserant, aeque primo in rebus, atque in intellectu veritatem reperiri ex mutua conformatione, & conuenientia vnius cùm alio, id quod meo iudicio sensit Ferrariens. vnica ratione impugnari possunt, quae talis est. Si in rebus primarie & formaliter veritas aliqua inueniretur, ea esse simplex, & sine ordine ad enunciationem: quare in eis quoque falsitas hoc modo reperiretur, vt disp 75. c. 3. in simili inferebamus; haec enim duo contrarie opponuntur, ac proinde circa idem sub iectum versari debent, vt idem S. Thom. fatetur o seq artic. 1. & nos loco citato latius prosecuti su mus: atqui in rebus non reperitur primarie, & formaliter simplex falsitas, ergo nec simplex veritas Porro si in rebus est primaria veritas, eam debere esse simplicem, nemo dubitat. Vt enim in illis non est enunciatio, ita neque veritas enunciationi formaliter, & primo esse potest; sed secundaris tanquam in causa: quia scilicet esse possunt causa veraeaut falsae enunciationis, aut saltem tanquan in signo. Superestigitur, vt ostendamus, in illis non posse esse simplicem falsitatem per defectum a regula intellectus, cum quo deberent conforma ri, vt essent vera: ex quo etiam probabitur, in rebus non esse simplicem veritatem: id vero monstratu primum in operibus artis: nam domus, si ab idea ita deficiat, vt cum ea non conformetur, aut ita deficit, vt non habeat omnia, quibus essentialiteconstare debebat, & sic non est falsa domus, quia non est domus: aut habet omnia, quibus essentialiter constituitur, manet tamen minus polita & per fecta, quam ars consummata postulabat: & sic est vera domus, sed non bona: ei namque solum deficit integritas, & consummatio, quae, vt est bonitas domus iuxta ea, quae diximus disp. 23. non veritas illius, ita defectus integritatis erit malitia, non falsitas.
Caeterum obijciet aliquis primum, falsitas domus contingere potest, ex eo quod eius funda menta alte iacta non fuerint, ex quo vulgo parie tes falso fundati dicuntur. Respondeo, domum absque vllo prorsus fundamento, esse veram do mum: nam qui illam ita appellaret, verum dice ret: solum autem esse imperfectam, ac proinde malam. Dicitur vero falso fundata, & in ea fundamen torum falsitas reperitur, non tamen sine ordine ad intellectum componentem, & enunciantem sicut cum aurum, vel alia res falsa appellatur: dici tur itaque falsitas esse in fundamentis, quia prou exterius tantum videtur, & apparet domus illa, iu dicatur solida habere fundamenta, quae reuera non habet: ergo, quia est causa falsi iudicij, ideo dicpotest fallo fundata: quae sane doctrina fusius ex plicabitur infra, cum ostendemus, quo pacto in ali quibus rebus falsitas inueniatur.
Deinde obijciet aliquis, si domus aliqua fiat ex carbaso, sic accurate depicta, vt parietes ex lapidibus quadratis, & politis constructi videantur, ill. erit falsa domus: in operibus igitur artis falsitas reperiri potest. Respondeo eodem modo, illam qui dem esse veram domum, si habeat formam non tentorij, aut tabernaculi, sed domus: quod vero habeat parietes ex carbaso parum refert: ex hoc enim tantum sequitur, illam esse domum carbasinam, quae poterat esse constructa, aut ex faeno, aut ex lignis, aut ex lapidibus: varia enim materia non mutat formam, & speciem domus: esset tamen in ea domo carbasina, ita depicta, falsitas aliqua ex eo, quod appareret constructa ex lapidibus, ex quibus reuera non esset: haec tamen falsitas esset in ea ex ordine ad intellectum sic falso iudicantem, vt in superiori argumento dictum est. Patet igitur in ef fectibus artis, nec simplicem falsitatem, ac proinde nec simplicem veritatem reperiri. Sequitur, vt idem de rebus naturalibus probemus.
Deinde in rebus naturalibus simplicem falsiratem esse non posse, hac ratione ostenditur Si in ali quibus ea esset, maxime in peccatis, vt S. Th. fate tur; atqui defectus ille, qui est in peccatis, non tam falsitas, quam malitia dici debet: nam qua tatione operatio deficit, vel aduersatur Deo, dicitur mala malitia morali, vel quia est contraDei voluntatem. & praeceptum, vel quia hoc ipso, quod iure naturali est contra naturam rationalem, est etiam contra ipsum naturae auctorem, vt 1. 2. q. 71. a. 6. explicabi tur; alius autem defectus in peccatis non reperitur: ergo in illis non est falsitas proprie accepta, quae simplici veritati opponitur: dicuntur tamen interdum in Scriptura falsa, & mendacia, contra vero, opera virtutis vera, aut veritas, non quod eis insit veritas, aut falsitas simplex, de quibus nobis est praesens controuersia, sed quia sunt causa veri, aut falsi iudicij? peccatum enim ita homini appa ret, vt ei delectationem, & plenum gaudium promittat, ex quo nascitur interdum in peccatore falsum iudicium de peccato, dum putat in eo se posse inuenire, in quo suus appetitus quiescere possit: quod tamen non ita contingit, contra vero, in virtute hoc plenissime reperitur, ex quo verum est iudicium, quod circa ipsam intellectus habet. Vtrum autem locus ille loan. 8. In veritate non stetit, intelligatur de veritatevirtutis, & sanctitatis, an potius de ea, quae opponitur mendacio, dicemus infra dispur. 227. cap. 3.
De Anselmo vero, non multum curandum est ille namque toto illo opusculo latissima quadan significatione veritatem vsurpat, & eam cum rei bonitate confundit. Dicit enim cap. 12. esse rectitudinem rei, & qp. 5. rectitudinem operationis. non solum moralis, sed etiam naturalis, cum quis operatur, vt debet, veritatem vocat, atqui bonitas, & veritas longe diuersae sunt. Praeterea alia docet quae non videntur admodum probanda.
Deinde impugnari posset haec sententia ratio ne, prima, qua ostendimus disp. 75. c. 3. in simplic apprehensione non esse veritatem formaliter, eo quoque argumento quod. 4. c. huius disp. in confirmationem nostrae sententiae proferemus, vbi etiam fundamentum, quod pro hac sententia fieri solet, diluetur. Postremo refelli potest testimonio
SEcunda sententia est Capreol. in 1. dist. 19. q. 3. ar tic. i. conclus. 1. & 2. & Soncinat. in 6. metaph. q. 17. qui docent, veritatem, seu verum in rebus, aut et iam in intellectu non solum includere formaliter relationem conuenientiae, sed etiam essentiam ab solutam, & esse illius rei, cui coniungitur: qualis vero sit illa relatio, non eodem modo explicant Capreol. quidem, quantum ex eo colligere potui, locis allegatis, & art. 3. ad argumenta contra secundam conclusionem affirmare videtur, relationem illam, qua cum absoluto completur ratio veritatis, esse solum rationis, quae fundamentum tantum habeat in re ipsa: probat ex S. Thom. in 1. d. 19. q. 5. art. 1. vbi aperte docet veritatem, sicut etiam tempus, & aliqua alia non esse solum aliquid rationis, nec solum quid reale, sed vtroque consumma
Soncinas vero asserit, relationem illam in crea turis esse realem: videlicet conformationis, ac conuenientiae cum idea intellectus diuini, ad quem omnis creatura realiter refertur: in essentia autem diuina esse relationem rationis, quia solum nostro modo intelligendi ad suum intellectum refertur, cum ab eo realiter non distinguatur. Addit praeterea eam relationem ad rationem veritati. non directe pertinere; sed nomine veri nostro modo intelligendi consequenter solum denotari, quod non possimus fine illa absolutam rationem veritatis intelligere, in quo non aperte consentis Capreolo. Haec omnia non aliunde probant, quan ex quibusdam locis S. Thom. ex quibus ea deducere sibi videntur.
Caeterum quicquid de illis sit, sententia S. Tho superiori capite a nobis iam explicata manet. Nunc vero haec Capreol. & Soncin. opinio omnino am plectenda non est. Et quidem, quod ad relationem spectat, inferius nostiam sententiam confirmantes monstrabimus solum esse rationis, in quo cum Capreolo conueniemus. Vnde autem illa desumatur, ibidem explicabimus. Porro autem non esse realem relationem ad intellectum Dei, vt putauis Soncinas, superiori capite probatum est. Superes igitur, vt contra vtrumque in praesenti ostendamus, veritatem non includere in sua ratione dire cte absolutum, & relatiuum, vt videtur docuisse Capreol. neque absolutum directe, & relatiuum consequenter, vt putauit Soncinas: id quod in hunc modum suaderi potest.
Veritas formaliter loquendo affectio quaedam est rei, aut saltem ad modum affectionis concipitur, & denominatur, ergo rem ipsam, cuius est affectio, directe, & formaliter non includit: quamuis enim nomine concreto veritatis, quod est, Verum, significetur directe materiale subiectum, scilicet tes ipsa, quae habet telationem; relatio veroo quasi consequenter, & in obliquo: ob id tamen non debemus asserere, in formali ratione veritatis rem ipsam absolutam includi: hoc enim commune est omnibus nominibus concretis accidentium, vt Album: significare nimirum directe rem subiectam, & consequenter, aut in obliquo formam, vt albedinem, sicut probabimus infra disp 155. cap. 8. Tamen non propterea dicimus de ratione formae, videlicet albedinis esse subiectum ipsum. quod album denominatur. Haec ratio non solum contra Capreolum probat rem ipsam absolutam simul cum relatione illa conformationis, & conuenientiae ad rationem veritatis non pertinere, siquidem affectio rei non includit formaliter rem ipsam, cuius est affectio; sed etiam contra Soncinatem ostendit, directum significatum veritatis esse solam relationem illam non subiectum, sicut de bonitate, & malitia morali pari quoque ratione dicemus 1. 2. quaest. 20.
CAeteris omnibus praestare videtur opinio, quae docet non solum veritatem non esse in rebus formaliter, sed neque primarie illis conuenire; ac proinde eas secundarie, & denominatione deriuata ab intellectu veras appellari, sicut medici na dicitur sana ab animalis sanitate, quam efficere potest. Hanc sententiam tradunt Heruaeus quodl. 3. ar. 2. Durand. in 1. d. 19 q. 5. num. 14. & sequi videtur Henricus in summa art. 34. q. 5. litera L. & M. ea vero primum explicanda, deinde confirmanda nobis est Primum igitur sic debet intelligi, vt veritas in rebus non solum sit relatio rationis: nam etiam in intellectu est huiusmodi, sicut disp. praeced. dictum est: verum etiam in rebus ipsis denominatio veritatis sit secundarie ab intellectu deriuata, ita, vt eo solum res dicantur verae, aut etiam falsae, quod sunt causa veri, aut falsi iudicij in intellectu, sicu medicina dicitur sana. quia est causa sanitatis. E: qua doctrina sequuntur duo, vnum est, res esse veras ex ordine ad intellectum, non quia sint conformes intellectui Dei, aut artificis, ad quem, vt ad causam per se referuntur; sed quia sunt causa veriudicij in compositione, aut diuisione: atque idem eadem proportione de falsitate dicendum est, vi inferius explicabitur. Alterum est omnem verita tem, aut falsitatem proprie, & primarie esse in iudicio enunciationis, & caetera omnia secundarie a veritate, aut falsitate intellectus vera; aut falsa nuncupari aut quia sunt causa illius, vt res; au quia sunt signa, vt voces, & alia, quae naturalite significant id, quod est in intellectu, vt S. Thom. in hac q. art. 1. docuisse videtur: quare veritas rerum non erit relatio conformationis, aut conuenientiae cum intellectu Dei, aut artificis, sed quaelibet vera aut falsa dicetur ex eo, quod est causa veri, aut falsi iudicij: atque praeter hunc modum veritatis, aut falsitatis in rebus, quem S. Thom. in illo art. 1. etiam fatetur non oportet alium concedere ex comparatione rerum cum intellectu Dei, & artificis, vt contendunt, qui priorem sententiam sequuntur.
Deinde haec duo, quae dixi, peculiari non indi gent confirmatione: ea enim satis perspicua fient, si prius monstratum fuerit, res veras, aut falsas non alia ratione nuncupari, quam quia sunt causaveri, aut falsi iudicij in intellectu: id vero praeterquam quod ex confutatione aliarum opinionum probatum manet, cum alius non videatur superesse modus, explicari, & confirmari ampliu potest hac ratione. Quoties res aliqua dicitur falsa, non dicitur falsa simpliciter accepta, sed compositione, & enunciatione, aliqua tacite insinua ta. Nulla enim res dicitur falsa relata ad id, quod est, licet habeat esse imperfectum, sed relata ad id quod non est, in quo manifeste insinuatur compositio enunciationis, ex ordine ad quam res illa appellatur falsa. v. g. nullum aurum quantumuis imperfectum dicimus falsum aurum, sed rem illam, quae cum nullum habeat esse auri, exterius tamen apparet aurum: hanc autem falsum aurum appellamus ex eo, quod est causa deceptionis in intellectu, aut quia nihil omnino habet auri prae ter id, quod exterius apparet, aut quia tam parum habet, vt potius alia res sit, quam aurum: dici tur igitur falsum aurum, quia falso iudicatur esse aurum.
Doctrinam hanc expressit Arist. 5. metaphys c. 29. his verbis: Falsum dicitur vno modo, vt res falsae: & huius hoc quidem, quod non componitur, aut quod impossibile sicomponi. Vbi falsitatem rerum refert Arist. ad compositionem, vel quia vna res alteri non conuenit, quae tamen possit conuenire, vt hominem sedere, si ambulat: aut quia conuenire non potest, vt dia metrum commensurari costae: & paucis interiectis: Res itaque falsae sic dicuntur, aut eo quod non sunt, aut eo quod phantasia ab eis facta, non entis est: idem statim docet de ratione; nempe omnem rationem esse falsam, relatam ad aliud, quam ad illud, circa quod vera est. Ergo eodem modo de veritate philosophandum est: videlicet, vt aurum dicatur verum aurum, quia est causa veri iudicij enunciationis, quo iudicatur esse aurum. Omnis igitur veritas & falsitas est in rebus secundarie, tanquam in causa primarie vero in iudicio enunciationis.
Ex his facile dissolui potest argumentum alla tum pro priori sententia: nam cum definitur veritas, Est confermatio, seu conuenientia intellectus cun re, non est ita accipienda definitio, sicut putarunt auctores prioris sententiae, vt haec conformatio sit ex vtraque parte, nempe intellectus cum re, & rei cum intellectu: sic enim aeque primo in rebus, sicut in intellectu veritas reperiretur, vt primo cap. disp. monstratum est: sed definitio solum ex parte intellectus debet explicari, vt verba ipsius denotant: ac proinde veritas primarie constituenda est in intellectu, in rebus vero secundarie, non prout comparantur cum intellectu Dei, aut artificis, tanquam cum causa; sed cum quocumque in tellectu iudicante, vt paulo ante explicauimus. Iam igitur habemus definitionem veritatis positam in primo articulo plene intellectam, cuius exactam explicationem in hunc locum remisimus: manes etiam examinata tota doctrina primi artic. quaest sequenti, qui solus ex illa examinandus super erat, Nunc vero doctrinam huius artic. 3. & 4. seq cap. paucis elucidare conabimur.
TX ijs, quae diximus, facile exponi potest pri4mum, quonam modo ens, & verum recipro centur, & veritas veluti passio entis constituatur, de qua re proprie tractat S. Doctor in hoc art. 3. Supponendum autem est, veritatem non esse pro prie passionem entis, in nostra praesertim opinio ne, qui putamus eam esse ens rationis; imo vero, qui existimant esse ens reale, idem quoque de bent asgerere: quoniam propria passio non inclu ditessentialiter in sua ratione conceptum subiecti, cuius est passio: veritas autem, si est ens reale, sine dubio includit in sua ratione conceptum entis, ac proinde non erit passio illius; parum autem refert, quod non includat rationem talis entis, vt auri, aut hominis: quia non constituitur passio eorum speciatim, sed entis in vniuersum. Caeterum quoniam reciprocatur cum ente, quod passionibus alicuius subiecti etiam conuenit, ideo passio entis nuncupatur. Qua vero ratione veritas, aut verum, quod idem est, cum ente conuertatur, ex superiori doctrina liquet. Omnis enim res ad id, quod ipsa est, aut ad seipsam relata, semper est causa veri iudicij, & falsi esse non potest: quare licet plumbum sit falsum argentum, est tamen verum plumbum, & aes licet sit falsum aurum, est tamen verum aes; res vero, quae falsae dicuntur, semper referuntur ad aliquid aliud, vt supra diximus.
Deinde explicandum est circa solutionem 3. qua ratione verum dicatur obiectum intellectus, sicut bonum voluntatis: id vero praeter explicationem, quam adhibuimus disput. 76. cap. 2. alio quoque modo iuxta mentem Caiet. in hoc articul optime intelligi potest, ita vt bonum constituatur obiectum voluntatis, tanquam ratio formalis rei volitae; quia nihil mouet ad prosecutionem, & complacentiam, nisi sub ratione boni apprehendatur: verum autem non sit ratio formalis in quo cumque obiecto cognito; haec enim ratio formalis est entitas: sed sit conditio quaedam consequens, hoc est, denominatio proueniens ex respectu extrinseco ad ipsum intellectum, qualis etiam est denominatio intelligibilis: differunt tamen, quod haec etiam tribuitur cuicumque rei quodis modo intellectae: ratio autem veri solum conuenit rebus, quatenus esse possunt causa veri iudicij iuxta ea, quae praeced. cap. dicta sunt. piscrimen hoc inter bonum, & verum constituit Caiet. in hoc art. licet non satis explicet modum, quo sentit verum esse conditionem solum obiecti; eam tamen paucis indicauit, cum dixit verum esse generalem conditionem obiecti perficientis intellectum, quod doctrinae traditae accommodari posset: nam eo obiecto dicitur intellectus perfici, quod est causa veri iudicij: eadem quoque ratione falsitas assignari potest, tanquam conditio obiecti intellectus, non tamen ita late patens, nec perficiens intellectum, sicut veritas, vt ex praedicta doctrina colligitur quare, vt recte admonet Caiet. contra hanc doctrinam non pugnant argumenta Scoti in 1. dist. 3. q. 3. §. Sed contra istam conclusionem: ea enim solum probant, verum non esse rationem formalem cognitam obiecti, quod nos quoque cum Caiet. concessimus disp. 76. cap. 2.
Postremo quem ordinem habeant inter se verum, & bonum, de quo disput. S. Thom. art. 4. huius quaestionis, ex praecedentibus manifeste apparet: prius tamen, quid S. Thom. senserit, referamus. Inquit igitur verum prius esse secundum rationem, quam bonum: licet vtrumque cum ente conuertatur: id quod duabus rationibus confirmat. Primum quia verum propinquius conueni enti, quam bonum; verum enim consequitur ipsam rationem entis simpliciter; bonum aurem rationem entis perfectam: atqui prius est esse ens, quam esse perfectum: ergo prius est esse verum, quam bonum. Deinde sic argumentatur: cognitio na¬ turaliter prior est appetitione, sed verum refertu ad cognitionem, bonum autem ad appetitionem ergo eadem proportione verum prius est, quam bonum. Hanc doctrinam sequitur Caiet. ibidem & eam paucis explicat.
Mihi tamen ob alias duas rationes non satis probatur. Primum quoniam ratio boni non consequitur ens quatenus perfectum est, nam vt diximus supra disp. 23. bonitas, quae passio entis constituitur, idem est, quod rei consummatio, & integritas, non autem conuenientia cum altero; ergo quamuis bonitas in quadam significatione, qua vnum dicitur alteri conueniens, & est ratio obiecti appetitus, consequatur rationem entis perfecti tamen ratio bonitatis, quae est passio entis, ita pro xime consequitur rationem entis simpliciter, sicut quaecumque alia: est enim perfectio ipsa, & inte gritas, quae non potest consequi ens perfectum. cum potius sit ratio perfecti: atque hinc soluta manet prior ratio praecedentis sententiae.
Deinde, vt constat ex art. 1.q. 5. & ar. 1. huius qui ratio boni est in rebus ipsis absque vllo ordine ad intellectum, siue sumatur pro integritate rei, siue etiam pro conuenientia: veritas autem solum est in intellectu iudicante, & enunciante: in rebus vero denominatione quadam extrinseca sub respectu ad intellectum, vt in hac disput. probatum manet: potius igitur bonitas prior est veritate, quancontra: atque hinc quoque posterior ratio praece dentis opinionis facile diluitur. Quamuis enim prior sit cognitio appetitione; tamen non propte rea efficitur, rationem boni esse priorem veritate quia si sumamus bonum pro eo, quod integrum & consummatum est; quodcunque ens in leipse bonum est, non ex ordine ad appetitum: si vero vlurpetur pro eo, quod conueniens alteri est; nulla res dicitur bona ex ordine ad appetitum, aut ex eo, quod appeti potest: imo vero ex eo, quod bona, & conueniens alteri est, appetitur: ergo haec ratio boni prius est in rebus, quam res ipsae ad ap petitum referantur: quare licet verum dicatur ex ordine ad intellectum, & intellectio sit prior ap petitione, non propterea verum est prius, quam bonum: quia bonum non dicitur ex ordine ad appetitum, vt probatum manet
Doctrina tamen S. Thom. optime locum habet inter appetibile, & intelligibile: hae namqui duae rationes in denominatione, & relatione ex trinseca positae sunt, altera ad intellectum, alterad voluntatem: ac proinde, sicut prior est intellectio appetitione, eadem proportione intelligibile quod ab intellectu dicitur, prius erit appetibili, quod ab appetitu voluntatis sic nuncupatur: atque haec circa quatuor priores articulos huius quaestionis dixisse sufficiat.
Articulus 5
COnclusio articuli est: In Deo non solum est veriitas, sed etiam Deus ipse est summa, & prima ve¬ ritas. Quae ad veritatem Dei spectant, noua dispu tatione non indigent; sed ex superiori doctrina fa cili negotio deduci possunt. In Deo igitur duobus modis veritas reperitur, aut ipse potius dupliciter verus est, & ipsa veritas: vno modo, ea ratione, qua intelligit, sic enim ita certum de seipso, & alijs rebus iudicium habet, vt nullo pacto decipi possit: peculiari tamen ratione S. Thom. dixit, Deum esse summe verum, vel ipsam veritatem, non comparatum cum alijs rebus, quas cognoscit, sed cum sua ipsius essentia, vt cognita ab ipso est: quia videlicet veritas intellectus est conformatio eius cum re ipsa, quam intelligit: sed Dei intelligere est sua ipsius essentia intellecta: ergo est summa conuenientia inter ipsius intellectum, & rem intelle ctam; ac proinde summa veritas.
Haec sane ratio optime probaret, si veritas consisteret in conuenientia, & conformatione conceptus formalis cum re cognita: quoniam in solo Deo intelligere, & res intellecta sunt idem. Caeterum cum probatum sit disp. 76. veritatem in in tellectu non esse conuenientiam conceptus formalis cum re cognita, sed conceptus obiectiui, vel rei cognitae, quatenus cognita est, cum ipsamet re secundum se; alia sane ratione ego dicerem, Deum esse summam veritatem in iudicando; non quia sit summa vnitas, & conuenientia inter conceptum obiectiuum, & rem ipsam secundum senam etiam in Beatis est maxima vnitas, siquidem conceptus obiectiuus, quem habent, est ipsemet Dei, qui videtur ab eis, sicut ipse est, Deus quoque esset summa veritas in iudicando res alias vel post sibiles, vel etiam futuras: nam conceptus obie ctiuus, quem de illis habet, sunt ipsaemet res se cundum se.
Ea igitur ratione Deus est summa veritas in iudicando seipsum, quia maxime repugnat, Deum ipsum decipi in intellectione sui ipsius, tum ex parte intellectus, qui infinitus est, tum ex parte rei cognitae, quae cum sit primum ens, est maxime necessaria: intellectus autem beati circa Deum clare visum decipi quidem nequit, sed non eodem gradu necessitatis: quia non solum intellectus, sed lumen ipsum, ereatum quid est, atque adeo non eodem genere necessitatis est verum in iudicando quo Deus ipse. Deus etiam in iudicio aliarum re rum possibilium, & futurarum est veritas necessa ria necessitate maxima, non ex rebus cognitis, sed solum ex ipsomet intellectu ob ipsius infinitatem proueniente: quocirca vera est doctrina illa S. Th. superius allata, videlicet Deum esse summam veri tatem in iudicando seipsum, tametsi alia ratione nobis probetur.
Altero modo Deus dicitur verus in suo esse, quia est maxime conformis intellectui: nam vt dixit S. Thom. art.1 huius qu. veritas rerum est conformatio, & conuenientia earum cum intellectu: caeterum vt nullum sequatur absurdum, ita debet haec veritas in Deo explicari, vt non dicatur verus, quia est conformis alicui intellectui, tanquam causae, sicut Thomistae allegati in superiori disp. de veritate aliarum rerum dicebant, sed quia re fertur ad intellectum, vt obiectum veri iudicij, non solum ad intellectum ipsius Dei, sed etiam ad intellectum creaturae rationalis. Deus enim no ster, qui verus Deus est, non potest esse causa, & obiectum falsi iudicij, quoties ipse iudicatur rei psa esse Deus, & princeps omnium. Contra vero Iupiter, & Apollo, & alij, quos Ethnici, vt Deos colunt, ideo falsi Dij appellantur, quia iudicantur esse Dij, cum non sint: sicut disp. praeced. diximus, aes appellari falsum aurum, quia falso iudicio existimatur esse aurum: qua sola ratione veritatem, & falsitatem in rebus reperiri, in ea disputatione monstrauimus.
His addere possumus tertium modum veritatis in Deo, quae potius veracitas dicitur, quam ve ritas, & in testificando, & promittendo solum reperitur: atque in Deo maxima est, quam excogitari potest: siquidem ipsi quacunque ratione repugnat falsum asserere, quod 2. 2. quaest. 1. art. 3. fusius probabimus: repugnat etiam suo verbo, & promissione infidelem esse. Vtrum autem veritas Dei sit ens rationis, an ens reale, sine controuersia est inter Doctores: nam iuxta doctrinam superius traditam manifestum est, esse relationem quandam rationis, quouis modo accipiatur. Primum de veritate diuini intellectus in iudicando siue suam essentiam, siue alia, id perspicue patet: veritas enim Dei hoc modo, aut est conformatio, & conuenientia diuinae intelligentiae cum sua ipsius essentia intellecta, & hic respectus omnino debet esse rationis, siue consideretur ex parte conceptus obiectiui, siue formalis ad ipsam essentiam. Namque Dei ac seipsum non est realis respectus, nisi personalis vnius personae ad aliam. Veritas quoque diuini in tellectus circa alia intelligibilia, siue futura, siue possibilia, debet etiam esse relatio rationis: quia Dei ad creaturas, etiam possibiles, non potest esse vllus respectus ex natura rei intrinsecus Deo, vt disput. 104. cap. 6. ostendemus.
Deinde de veritate diuinae essentiae secundum esse, quocunque modo illa definiatur, vel per ordinem ad diuinum intellectum tantum, vel ad creatum etiam iuxta diuersum modum superius expositum, idem probatur. Nam essentia diuina, neque ad intellectum diuinum, vt proxime dicebamus, neque ad vllam creaturam, vt disp. citata videbimus, ex natura rei referri potest. Quamobrem cum Soncinas in sextum Metaphys. q. 17. dicat veritatem in rebus creatis esse relationem ex natura reiad diuinum intellectum: tamen in essentia ipsa diuina dicit esse solum relationem rationis veritatem hoc modo acceptam.
Postremo de veritate in testificando idem probatur: haec enim est conformatio, & conuenientia signi cum significato: talis autem conuenientia in vniuersum est quid rationis: ergo veritas Dei, quouis modo accipiatur, est solum relatio rationis, sicut permulta alia, quae de Deo praedicamus, vt suis locis distincte notatum est.
Disputatio 78
Circa doctrinam horum articulorumDIfficilis sane videtut doctrina huius artic. 6. si cum ea conferatur, quam tradidit S. Th. in art. 1. huius quaest. & Thomistae communiter sequuntur: cuius difficultatem ex parte tetigimus sup. disp. 76. c. 1. ad illius vero explicationem non opus est, longam disputationem instituere, sed primum quae ipse ibi docuit referre, deinde, quid probabilius videatur, ex ijs, quae hactenus diximus, colligere.
Primum igitur in hoc articulo plane docet, formam tunc multiplicari in varijs subiectis, quando subiecta a forma vniuoce denominantur: huius modi est forma animalis, & caloris: tunc autem non multiplicari, etiamsi multa ab ipsa denominentur, quando analogice solum ab vno in aliud denominatio deriuatur: sicut vrina, & medicina dicuntur sana ab vna sanitate animalis.
Ex hac verissima, & vniuersali doctrina colligit S. Doctor conclusionem articuli superius po sitam; nempe veritatem intellectus multiplicari quia in singulis intellectibus creatis propria vertas reperitur, quatenus singuli intellectus a prima veritate eam participant in seipsis, veluti ab vna facie plures similitudines in speculum deriuantur. Hanc ergo deriuationem non putat esse extrinsecam denominationem solum ab vna forma; sic enim non diceret veritatem multiplicari, quin po tius singulos intellectus ab vna Dei veritate appellari veros: sed esse realem multiplicationem plurium veritatum.
Neque vero refert quod de creaturis, & de Deo non dicatur vniuoce, sed analogice, sicur cetera omnia nomina, quae Deo, & creaturis conueniunt. nam, quae analogice aliquo nomine nuncupantur. possunt habere aliquando formam in se realem talis denominationis: ex eo vero analogice de illis nomen praedicatur, quod formae illae non sunt vnius rationis in singulis, quodammodo tamen assimilantur: tunc autem forma realiter multiplicatur, etiamsi non vniuoce omnia illa eodem nomine significentur, & haec est doctrina, quae in priori parte conclusionis traditur
Deinde ex eadem doctrina colligit posteriorem partem conclusionis, scilicet veritatem, quam in rebus esse dicimus, ex qua ipsae verae nuncupantur, non multiplicari in singulis, sed omnes ab vna De veritate veras applicari: in quo sane eandem putas esse rationem denominationis, qua res verae, & qua medicina, & vrina sanae nuncupantur: medicina autem, & vrina non dicuntur sanae a sanitate in ipsis existente, & realiter multiplicata, sed ab vna sanitate animalis per extrinsecum respectum, & denominationem: ergo & res non dicuntur verae a veritate ipsis inhaerente, sed ab aliqua extrinseca veritate Insolutione autem 2. in hunc sensum intelligi sententiam Anselmi, qui in dialogo de veritate ca. 14. prope finem asserit, sicut est vnum tempus. sub quo omnia corruptibilia continentur, ita esse vnam subsistentem veritatem (intelligit Deum qua res omnes, quatenus sunt iuxta ipsam verae di cuntur. Hoc ipsum docet S. Th ar. 7. & 8. & docue rat in a. 1. huius quaest. sicut disp. 76. c. 1. notaui. Probat autem Ansel. suam sententiam: quia si in reb esset veritas, mutatis illis mutaretur, & destructis, destrueretur: hoc autem est absurdum. Eadem ra tione S. Th. a. 7. ostendit, veritatem esse aeternam, quia est aliquis intellectus aeternus nempe diuinus, in quo semper manet: & in ar. ait ideo veritatem esse immutabilem, quia licet in nostris intel lectibus varietur, in diuino tamen semper eodem modo perseuerat: quocirca si non esset diuinus intellectus, nulla veritas permaneret
Contra vero in art.i.huius q. idem S. Thom. do cet, veritatem in rebus esse conuenientiam, & conformationem earum cum intellectu diuino. aut artificis, ad quem, tanquam ad causam, per se referuntur: non dicit esse veras veritate intelle ctus, sed sicut intellectus est verus per conuenientiam cum rebus, sic etiam res per conformationem cum intellectu; in quo manifeste denotat, in ipsis rebus esse veritatem intrinsecam, & ipsis pro priam, vt notaui disp. 76. cap. 1.
Deinde in arn t. qi. seq affirmat, duobus modis aliquam rem dici falsam: vno modo per accidens quia aut est signum, aut causa falsitatis in intelle ctu; & hic modus est per extrinsecam denomina tionem: atque eadem ratione sentit, res posse ve ras appellari extrinseca quoque denominatione Altero modo inquit, rem aliquam esse falsam quatenus deficit a regula intellectus Dei, aut artificis, a quo per se pendet sicut a causa, idemque de veritate dicere debet. Hic autem posterior modus si esset per extrinsecam solum denominationem parum, aut nihil a priori differret: propterea dispi 76. cap. I. dixi, mentem S. Th. difficilem satis mih videri. Ceterum quicquid de ea fit, circa doctri nam huius art. & duorum sequentium quid nobi probabilius videatur, ex ijs, quae hactenus dicta sunt, breuiter subijciemus: quid vero Caiet. de hac re sentiat in commentario illius art. 3. iam retuli mus disp. 76. cap. 1.
Vm probatum maneat disput. 75. & 76. ve rum primarie esse in intellectu, secundario autem in rebus, tametsi in intellectu quoque diui no, aut creato sit ens rationis, consequenter dicendum est, primo, non esse vnam veritatem intel lectus, sed eam multiplicari iuxta numerum quo que intellectuum; id quod ipse etiam S. Thom. fa tetur in hoc articulo, quodsi loquamur de veritate indiuidua, non solum id, quod diximus intelligen dum est circa diuersas enunciationes; sed etiam circa eandem. In diuersis namque intellectibus potest multiplicari veritas circa eandem enunciationem, quia in diuersis intellectibus non tantum sunt diuersi conceptus formales de eadem enunciatione, sed etiam obiectiui, eadem enim res non eodem modo obijcitur diuersis intellectibus, sed pro diuersis conceptibus formalibus diuersi et iam sunt conceptus obiectiui, in quorum conue nientia, & conformatione cum re ipsa secundum se veritas intellectus consistit, nihiloninus veritas circa eandem enunciationem in diuersis etiam in¬ tellectibus dicitur vna veritas, vnitate scilicet obiecti, & rei enunciatae.
Secundo, ex multiplicatione rerum veritas ea rum non multiplicatur, non quia res ipsae sint ve rae extrinsece a veritate Dei, sed quia sunt verae ex trinseca denominatione, ex ea quod sunt causa ve ritatis in aliquo intellectu: idemque de falsitate re rum dicendum est, multiplicatio igitur veritatis non ex parte rerum, sed ex parte intellectus contingere potest. Multiplicatio enim formae ex parte subiecti, cui primarie conuenit, desumenda est: veritas aurem primarie conuenit intellectui, secundarie rebus: nihilominus vna res, vel vna enunciatio vocis, vna veritas communiter dici solet, vnitate scilicet obiecti, aut signi: & haec circa articulum sextum
Tertio, circa articulum septimum dicendum est, omnem veritatem esse aeternam, sicut re omnes secundum essentiam aeternae quoque, au aeternae veritatis dici conseuerunt, non solum quia intellectus diuinus est aeternus, & vere semper de rebus iudicat, sed quia obiectum intelligibile talem habet extremorum connexionem, & non repugnantiam secundum esse possibile, aut etiam futurum, vt si intellectus aliquis sit ab aeterno, siue creatus, siue increatus, habere possit verissi mum iudicium de illa re, siue ab aeterno, siue quo cunque tempore non determinato principio. Quare licet nullus intellectus esset ab aeterno, si tamen esset futurus in aliquo tempore, & potuisset esse antea, & antea in infinitum, haec enunciatio, Antichristus erit, vel, Homo est animal, diceretur aeternae veritatis, quia ex se ab aeterno non repugnat vere intelligi: vel in tempore, non determinato principio.
Eodem quoque modo etiamsi Deus esset aeter nus, sed in tempore inciperet intelligere; nihilominus per locum intrinsecum non sequeretur veritatem rerum non esse aeternam, si ex se antea, & antea non determinato principio possent intelli gi: atque hac tatione superius q. 14. art. 13. probauimus, scientiam Dei esse immutabilem, quia veritas ipsa rerum quae intelliguntur, aeterna est, & quicquid futurum, aut possibile est, ab aeterno futurum, aut possibile est.
Ex eo vero, quod dicamus, omnem veritatem etiam rerum creatarum esse aeternam; non sequitur aliquid ab aeterno extra Deum subsistere: haec enim veritas solum dicitur esse aeterna, quatenus res ex se non repugnant, vt intelligantur ab aeterno, si ab aeterno intellectus sit: vel quando est connexio secundum essentiam, & aptitudinem inte praedicatum, & subiectum, de quo genere enunciationum logici dicere solent, Verba in definitione non dicunt actum, sed aptitudinem, Vi homo est animal, homo est rationalis, &c. Solum enim significamus. praedicatum apte congruere subiecto: & sic posse existere in rerum natura, vel quando enunciatio est rei futurae. In hac enim enunciatione verba non solum aptitudinem, sed actum etiam significant, non praesentem, sed futurum: quod vero est aptum natum est intelligi futurum ab intellectu, etiam aeterno: est igitur aeternae veritatis rem esse futuiam Haec doctrina, & ea quam infra trademus disputatione 104. mutuo confirmari possunt: dicemus enim ibi contra Scotum, non ideo res esse possibiles, & non implicare contradictionem, quia intelliguntur a Deo; sed potius contra res intelli¬ gi a Deo, quia in se non implicant contradictionem Quare ante intellectum pei res dicuntur in se ve tae (vt dici solet) causaliter, quatenus aptae sunt, vt vere intelligantur ab aliquo intellectu, si esset.
Postremo circa ar. 8. facile colligitur ex dictis veritatem cuiusque rei esse immutabilem, non quia veritas pei mutari nequit, siue quia ipse peus mutari non potest; sed quia quaecumque veritas etiam creata, hoc ipso, quod veritas est, ab aeterno est eo modo, quod diximus: siue illa sit in enunciationibus necessarijs, siue etiam contingentibus futuris.