Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 18

1

Notatio circa totam quaestionem.

2

CVm prosequatur S. Thom. disputationem. de diuinis attributis, & post tractatum de perfectionibus Dei, quae non consistunt in ope ratione, disseruerit latissime de prima operatione nempe intellectione, & de ijs, quae ad eam spectare videntur, a q14. vsque ad 17. extra rem omnino esse videtur, hic quaestionem instituere de vita Dei, cum disputaturus sit in sequentide operatione voluntatis. Vita enim si sumatur pro principio substantiali operationis vitalis, non debebat hoc loco numerari: si vero viurpetur pro ipsamet operatione vitae, cum non distinguatur in Deo ab intellectione, & appetitione, frustra de illa tanquam de distincta Dei perfectione, agere videtur in hac quaestione.

3

Caeterum Doctorem sanctum mirabilem ordinem seruasse ex initio quaestionis, & art 3. illius licebit colligere, in principio enim quaestionis sic ait: Quoniam autem intelligere viuentium est, post considerationem de scientia, & intellectu diuino, considerandum est de vita ipsius. in tertio autem art. probat, Deo conuenire summum gradum virae ex modo intelligendi, quem habet: colligit autem hoc modo. Viuentia, praesertim animantia, a non viuentibus hoc differunt, quod viuentia se mo¬ uent, caetera vero potius mouentur: & quae perfectius viuentia se mouent, perfectius viuunta nam, quae se agunt per formam apprehensam qualia sunt sentientia, perfectius se mouent, & viuunt, quam non sentientia, quae solum per formam sibi inditam a natura, se mouent. Deinde quae perfectiori sensu praedita sunt, & ideo perfe ctius se agunt, vt animantia, quae sentiunt distantia, & ad illa se mouent, qualia sunt perfecta animalia, perfectius etiam viuunt, quam es, quae pe tris, & conchis affixa solum motu dilationis & constrictionis se mouent, quia solum praesentia, & coniuncta sentiunt. Demum, quae se mouent ad finem apprehensum cum debito ordine mediorum qualis est creatura rationalis, perfectius viuunt, quam alia animalia, quae quanquam in distans se impellunt, non seruant proportionem mediorum ad finem: ergo constat creaturam rationalem perfectius viuere, quia perfectius se mouet; ex perfectiori enim modo se mouendi perfectior vita optime colligitur. Sed quia creatus intellectus in quibusdam a se moueri, & determinari videtur nam ex principijs antea notis ab intrinseco ad conclusiones procedit, ad ipsa vero principia determinatur instar entis naturalis ab aliquo extrinseco principio, vt 1. 2. quaest. 9. a. 4. dicturi sumus, idec summùs gradus vitae ei conuenire nequit. Deus autem, quae sua est excellentia, & altitudo, cuma nullo extrinseco principio moueri possit, aut determinari, sed omnem intellectionem a se habeat. perfectissimo modo vitam habet.

4

Cum dicit S. Th. intellectum creatum ad prima principia determinari ab exteriori principio, non ita intelligit, vt ad illa cognoscenda non concur rat, nec aliquid efficiat, sed quia non est, vnde ex se potius ad hoc cogitandum quam illud determine tur, & ideo ab alio extrinseco determinatur, in quo videtur assimilari non viuentibus, ac proinde summum gradum vitae non participat. Hunc vero modum determinationis ad primam cogitationem in hominibus, & Angelis explicabimus in eo art. 4 Ideo igitur S. Doctor agit nunc de vita Dei, v eam probet in Deo esse perfectissimam ex perfectissimo modo intelligendi: quocirca non praepo stere, sed ordinate post tractatum de intellectione, & scientia Dei de vita illius disputauit. Quae vero in tota quaestione tractat, facilia sunt, nec maiori indigent discussione, praeter id, de quo in 4. artic. agit, nempe, quomodo res omnes in Deo dicuntur viuere; de hoc tamen satis, superque a nobis dictum est disp. 70. Cum vero Deo vitam tribuimus sicut alias perfectiones, quas in creaturis videmus, intelligimus secundum analogicam ratio nem, vt disp. 22. in vniuersum docuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18