Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 4
QVemadmodum in iis quaestionibus elucidandis, quae difficiliores sunt, & aliquid habent animaduersione dignum, nec tempori, nec labori parcendum est, sic etiam in facilioribus longam texere tractationem, reprehensione dignum iudicari debet. Ideo in totam hanc quaest. quae facillima est, vnum tantum adnotare libet, quod ex doctrina praecedenti, & ex iis, quae dicemus in quaest. 13. manifeste colligitur: nempe in Deo quasdam esse perfectiones eminenter solum, & virtute, quasdam vero formaliter, & proprie vel potius naturam Dei simplicissimam virtute quasdam perfectiones continere, alias vero ipsi formaliter conuenire. Illas quidem dicitur virtute continere, quae in suo intrinseco, & essentiali conceptu quantumuis abstracto imperfectionem aliquam includunt: quales sunt rerum corporearum Dicitur autem eas eminenter continere, quia in se virtutem habet eminentem ad eas producendas. Quare perfectio lapidis, quae in Deo est eminenter, in ipso Deo vitam habet, in lapide autem sine vita est. De hoc modo quo res in Deo dicuntur esse. multa dicemus disp. 51. c. 3. & disp. 70. c. 2. Illae autem perfectiones, quae intelligi possunt ab omni imperfectione purgatae in Deo formaliter & proprie dicuntur esse, non quidem distinctae ex natura rei, vt disp. 116. dicemus, sed in vna simpli cissima essentia absque distinctione coniunctae Caetera, quae Caietanus, & recentiores in hanc quaestionem tractant facilia sunt, & ad ea, quae deinceps dicenda sunt minime necessaria. In artic. 3. in sol. 4. notandum erat, quare creaturae dicantur Deo assimilari, Deus autem non creaturis, de hoc tamen disseremus d. 167, c. vlt.
On this page