Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 5
Praefatio
IN hac quaestione disputat S. Thomas de bono in vniuersum, cuius quidem disputatio ad phi losophum proprie spectabat, vt in sequenti pro bet id, quod ad Theologum pertinet, scilicet Deum esse bonum. Quoniam vero ex iis, quae dicemus patebit, non parum aliquem errare posse in assi gnanda ratione bonitatis in Deo, si eam in vniuersum ignorauerit, idcirco ea, quae ad hanc The ologicam veritatem conducere videbuntur, quam uis philosophica sint, in quaestionem reuocart necessarium duximus.
Disputatio 23
Quae sit formalis ratio boni vniuersim, et quo pacto Deo conueniatSententia Durandi. cap. 1. Refutatio praecedentis sententiae. cap. 2. Duae aliae sententiae de eadem re. cap. 3. Prior pars verioris sententiae. cap. 4. Posterior pars verioris sententiae cap. 5. Quadam oppositiones contra praedict. cap. 6. Corollaria praecedentis doctrina, cap.
CVm in hoc art. vera ratio, & definitio bonitatis nobis tradatur, ex qua colligere debemus Deum esse bonum, enitendum nobis est, ita dilucide eam exponere, vt cetera omnia, quae ad Dei bonitatem spectant, perspicua fiant. Ne autem iterum eadem repetamus, explicantes naturam boni in vniuersum, simul etiam ostendemus, qua ratione Deus bonus sit. Iam igitur more solito sin gulorum de hac re opiniones expendamus. Prima vero sententia sit Durandi in 2. d. 34. q 1. n. 22. vbi postquam late impugnauit opinionem Heruaei, in explicationem suae duo docet. Primum est, bonitatem, seu rationem formalem boni in quacunque entitate esse relationem conuenientiae, non cum appetitu, vt quidam imponunt Durando, sed cum alia re: cumque asserat bonitatem esse entitatem quandam respectiuam, sentit esse realem relatio nem, vt diserte quoque affirmat eadem quaest.n. 11. In Deo tamen hanc relationem conuenientiae, qua dicit esse bonum, putat esse extrinsecam denominationem, sicut est denominatio creatoris Addit postremo, in rebus creatis non eodem modo reperiri bonitatem. Quibusdam enim intrin sece, & primarie inesse existimat, ijs nimirum, quae intrinsece alicui conueniunt, aut secundum habitudinem, causae materialis, vel formalis, aut partis integrantis, aut demum formae etiam accidentarie innaerentis: alijs vero rebus secundarie, & extrinsece, ijs videlicet, quae bona dicuntur, quia al teri optime conueniunt, & congruunt, vel per modum causae efficientis, vel alicuius extrinsecae conditionis. Priori modo sanitas dicitur intrinsece bona homini; anima etiam, materia, & partes ipsius. Posteriori modo médicina est bona aegrotanti, per modum causae efficientis; & vrina, per modum signi.
Primo quidem bonitatem esse quid reale, numero illo 11. colligit Durandus ex Arist. 6. met. c. 2. text. 8. vbi inquit bonum, & malum esse in rebus, sicut verum, & falsum in intellectu. Secundo esse relationem conuenientiae, probat, quoniam ratio formalis boni idem est, quod ratio conuenientis ratio autem boni est bonitas, ergo bonitas est ratio conuenientis, quae cum nihil sit aliud, quam relatio conuenientis, merito quoque ipsa bonitas dicitur relatio conuenientiae. Tertio relationem hanc conuenientiae Deo, & quibusdam rebus creatis extrinsece tantum tribuendam esse sic ostendit. Ratio conuenientiae eodem modo in rebus est, sicut ipsae alijs conuenire, & congrue dicuntur: sed Deus extrinseca tantum denominatione dicitur rebus creatis conuenire, & res etiam creatae aliis rebus creatis: ergo bonitas in Deo, & in quibusdam creaturis nihil est aliud, quam extrinseca relatio conuenientiae, quam in Deo putat esse ad creaturas. Denique eadem ratione probatur, quibusdam aliis rebus creatis bonitatem intrinsece conuenire, sicut supra probatum est. Haec est prior pars sententiae Durandi.
Deinde asserit eodem num. 22. bonum, & ens reciprocari, non essentialiter, sed denominatiues id quod ex priori parte plane deducitur. In cuius expositionem supponendum est, ex doctrina Heruaei, bifariam aliqua reciprocari, quod & ipse Durand. supponit in ea q. 1 .n. 9. primum essentialiter. quoties vnum est idem formaliter, & essentialiter cum alio, sicut realitas, & entitas, & in vniuersum, quae solo nomine differunt, & synonyma sunt, vt ensis, & gladius: deinde denominatiue, quoties duo ita se comitantur, vt vnum sine alio non sit vnum tamen non sit aliud formaliter, & essentia¬ liter, sicut homo, & risibile. Quocirca in eorum sententia rationale, & homo reciprocantur denominatiue, non essentialiter: Quia homo aliquid aliud praeter rationale includit, ac proinde cum illo non est idem adaequate. Ideo autem hoc genus conuersionis denominatiuum dicitur, quia vnum de alio instar accidentium in concreto praedicatur denominando illud; eodem enim modo videmus dicere, homo est rationalis, atque, homo est albus, cum tamen dici non possit, homo est rationalitas. Contra vero in iis, quae essentialiter conuertuntur, & in abstracto, & in concreto mutua consequentia vnum ex alio infertur, & praedicatur: atque ideo dicimus, si res est, ens est, & contra; similiter si realitas est, entitas est, & contra.
Hoc iacto fundamento, probat Durand. in ea quaest. 1. nu. 11. hanc posternorem partem suae sententiae hoc modo. Illa essentialiter conuertuntur, quae non differunt vllo modo re, neque ratione: ens autem, & bonum, entitas, e bonitas ratione differunt: Ergo non conuertuntur essentialiter. Eorum vero differentia patet: nam alioqui dicere ens bonum, esset inutilis eiusdem repetitio: sicut si aliquis diceret, ensis gladius: essentque ens, & bonum synonyma, sicut ensis, & gladius, quod est absurdum. Tum etiam entitas in sua ratione non includit relationem conuenientiae, quae est ipsamet ratio bonitatis, ac propterea bonitas de entitate abstracte non praedicatur.
HAEc opinio Durandi, quoad posteriorem eius partem, si recte intelligatur, vera est, vt inferius apparebit: quoad priorem vero, mihi non probatur: Quocirca, quae in ea falsa videntur, paucis impugnabo. Primo igitur, quod asserit bonitatem esse telationem conuenientiae, sic re fellitur. Si bonitas, quae est passio entis, esset re latio illa conuenientiae, sequeretur Deum non esse in se formaliter bonum ex eo quod in se, & ad se perfectus sit, sed ex eo quod ordinem habeat ad creaturas: quare non prius in se bonus esset, quam intelligerentur creaturae possibiles, quibus tantum bonus esset; ac proinde natura Dei in se non esset bonitas ipsa, sed bonitatem haberet pendentem ex creaturis possibilibus. Respondet Durandus in ea quaestio 1. num. 26. Deum quidem non esse bonum nisi per ordinem ad creaturas: nihilominus non habere bonitatem pendentem ab illis: ac si dicat, eam non habere communicatam a creaturis, sed relatam tantum ad ipsas: Et ita concedit hanc propositionem: Bonitas Dei pendet ad creaturas; quia hoc modo loquendi solus ordo, & relatio ad creaturas significari sibi videtur: negat tamen hanc propositionem. Bonitas Dei pendet a creaturis; quia ea denotarividetur aliqua origo, & deriuatio bonitatis Dei a creaturis. Absurdum autem non est aliqua Deo concedere per ordinem ad creaturas: quo pacto multas perfectiones ei tribuimus: Est tamen omnino falsum asserere, aliquam Dei perfectionem a creaturis deriuari.
Verum haec doctrina Durandi difficultatem argumenti propositi non dissoluit: neque enim ex s eius sententia tanquam absurdum inferimus, Deum mendicare bonitatem a creaturis: Hoc namque, vt optime ipse notauit, nulla ratione col¬ ligitur: Sed inferimus, Deum in se, & ad se non esse bonum, & perfectum, sicut est sapiens, & infi nitus, antequam intelligantur creaturae possibiles id quod absurdum etiam existimamus, vt latius pa tebit ex ijs, quae dicemus disp. 104. de omnipotentia Dei, & disp. 154. de proprietate doni, quae Spiri tui sancto ex origine sua conuenit. Nunc autem hac breui ratione monstrari potest. Quae Deum consequuntur eodem necessitatis gradu, quo ipse Deus, & Trinitas est, existunt, & Deo conueniunt quare sicut magis necessarium est, Deum esse, quam possibiles esse creaturas, ex quo etiam pe locum intrinsecum deducitur, Deum alias fore, et limsi creaturae non essent possibiles: Ita quoque Deus sic necessario est absolute bonus, & perfe ctus in se, vt si possibiles non essent creaturae nihil ominus bonus, & perfectus esset: Non ergo est bonus, quia creaturis conueniens est, imo vero eo quod in se infinite bonus, & perfectus est, creaturis etiam conuenit, & bonus est.
Secundo, aliis rebus hoc modo non conuenire bonitatem, quae est passio entis, sic ostenditur Nulla est res, quae non sit absolute, & simplicite bona, quae si aliquae malae dicuntur non absolute, & simpliciter, sed quibusdam malae dicuntur: sicut venenum animantibus: paucissimae vero aut nullae omnibus alijs conueniunt, & bonae sunt: Res igitur creatae non dicuntur bonae simpliciter ex re spectu conuenientiae cum alijs, sed absolute, & se cundum se ratione suae entitatis. Porro qua ratione res quibusdam sunt conuenientes, & bonae, alijs sunt malae, & aduersae: Ergo non potius dicen dae sunt bonae, quam malae: ac proinde bonum, & ens absolute non reciprocarentur, aut non minus ens, & malum, quam ens, & bonum, mutua consequentia inuicem penderent: quod est absurdum; & in errorem Manichaei non parum declinat, qui af firmabat, quasdam esse substantias natura sua ma las, vt testatur Augustinus multis in locis, praeser tim lib. 2. de moribus Manich. a. c. 1. vsque ad 8. in quo eleganter ostendit omnem substantiam a Dec creatam in se bonam esse, quare inquit, sicut malum nihil est aliud quam priuatio, & non esse sub stantiae, quod ipse vocat inconuenientiam inimi cam substantiae & contra naturam; ita etiam quaecunque substantia, eo, quo substantia, est bona non quia alteri conueniat: quemadmodum non est substantialiter mala, quia alteri contraria sit.
Tertio, etiamsi ratio bonitatis in relatione con uenientiae consisteret, non recte dixisset Duran dus in ijs solum intrinsece reperiri quae inhaerenalicui vel per modum formae, vel per modum partis: in aliis vero extrinsece. Nam quamuis id quod est alteri conueniens per modum causae efficientis, non sit primarie, & intrinsece bonum, sed ratione effectus, vt Sol est bonus frigescenti ratione caloris, quem in ipso producit: Nihilomi nus aliquid, quod non inhaeret intrinsece alicu rei, est ipsi bonum, & conueniens non remote ratione effectus, sed proxime ratione sui, obiectum videlicet respectu potentiae, hoc enim esse finem, & bonum proximum potentiae ratione sui, & non ratione effectus contra eundem Durandum probabimus, 1. 2. q. 4. artic. i. tum etiam non omnia. quae insunt rei, cui dicuntur conuenire, intrinseca relatione conuenientiae ad ipsam referuntur: par tes enim integrantes aliquod totum, & ipsi con¬
ESt alia opinio quorundam recentiorum, qui cum Durando conueniunt in eo, quod asserit bonitatem formaliter esse relationem conuenientiae vnius rei cum altera: dissentiunt tamen, quod putant, relationem illam in vniuersum esse rationis, & non realem. Haec tamen sententia duabus prioribus rationibus contra Durandum factis eodem modo impugnari debet. Deinde facile potes ostendi, relationem conuenientiae inter aliqua in terdum non minus esse realem, quam relationem dissimilitudinis, & contrarietatis. Verum haec leuiora sunt, & quae longiorem non postulant disputationem.
Altera sententia fuit Capreoli in 2. disp. 34. a.1 conc. 2. & 3. asserentis, bonum formaliter consiste re in relatione rationis ad appetitum, quam ipse appellat rationem perfectiuam alterius: quae quidem opinio amplectenda non est. Nam si ipse in telligat, bonitatem esse relationem conuenientiae ex qua sequitur, vt aliquid appetatur: eodem modo, atque sententiae praecedentes, impugnanda est: Si vero intelligat esse relationem appetibilis, multo minus eius sententia nobis probatur. Etenim, vt optime notauit Caiet. in art. 1. & 4. huius quaest. ratio, aut denominatio appetibilis posterio: est ratione boni, sicut ratio visibilis ratione coloris: appetibile enim dicitur extrinseca denominatione a potentia ipsa appetente, eo quod appet potest. Quocirca prius est, posse appetere bonum, quam illud esse appetibile. Prius autem quam potentia intelligatur posse appetere, intelligitur bo num in obiecto: Ergo prior est ratio boni, quam appetibilis. Quae doctrina ex iis, quae dicemus disputatione 104. cap. 2. perspicua fiet.
SVperest solum sententia Heruaei, quam (licet! omnino mihi non probetur) referre, & impugnare ex professo non libet. Obiter enim nostram sententiam exponentes, quae in ea minus vera sunt notabimus. Cuius gratia, & eorum, quae dicenda sunt distinctio quaedam bonitatis, aut boni praemittenda est. Tribus igitur modis aliquid dicitur bonum, primo, in feipso, quatenus in se bonum est, & non alteri. Secundo dicitur bo num, quod alteri bonum est, cuius ratio in relatio ne congruentiae, & conuenientiae cum alio posit: videtur. Hoc vero genus boni adhuc duobus modis contingere potest. Aut enim est in naturali bus, sicut calor in debita proportione, & sanitas respectu animalis: Aut est in moralibus, & sic actio moralis, quae dicitur esse secundum rectam rationem, aut conueniens naturae rationali, vt rationalis est, illi bona est. Contra vero tribus etiam modis malum esse contingit, primo, quod opponitur bono absolute, & in se. Secundo, quod alteri minus conueniens est, aut contrarium, & hoc dupli citer, aut in naturalibus, aut etiam in moralibus nam calor dicitur malus aquae, & peccatum natu rae rationali, vt rationalis est.
Hoc iacto fundamento nostra in hac re sententia in duobus consistit. Alterum est de bono rela¬ te & ad aliud; alterum est de bono absolute, & in se: priorem partem in hoc cap. explicabimus. posteriorem vero in sequenti. Bonum igitur relate, & quod est alteri bonum in relatione conuenientiae positum est, & in hoc veram existimo sententiam Durandi. An vero semper relatio illa sit rationis, vel realis, parum interest. In moralibus autem, tam bonitatem, quam malitiam in vniuersum esse relationem rationis, probabo, 1. 2. q. 71. art. 6. Inter illa vero, quae dicuntur bona hoc modo, quaedam primarie bona sunt, quia ratione sui alteri conueniunt, vt sunt formae accidentariae subiecto inhaerentes: quaedam vero dicuntur secundarie bonae ab effectu, quia aliquid bonum in subiecto efficiunt; quo pacto vna substantia alteri dicitur bona.
Obseruandum tamen est, bonitatem hoc modo non esse passionem entis, vt cap. 2. contra Durandum probatum est. Probant autem nonnulli hanc relationem conuenientiae, quam diximus esse bonitatem, realem non esse, quia relatio illa veesset bona alia bonitate, vel non: Si non esset bona alia bonitate. Sequeretur ens, & bonum non reciprocari, quod est absurdum: Si vero esset bona alia bonitate, fieret processus in infinitum, nisi diceremus bonitatem, qua prior illa relatio, & bonitas bona est, esse relationem rationis, priorem vero esse realem: Ex quo fieret, vt bonitas, quae conuertitur cum ente, non esset relatio realis in vniuerlum. Verum haec ratio, licet conuinceret, bonitatem, quae sequitur rationem entis, & cum eo conuertitur. non esse realem relationem conuenientiae; non tamen probat, non esse aliquam bonitatem, quae in sola relatione reali conuenientiae posita sit. An vero omnino probet, bonitatem on esse relationem realem, capite sequenti videbimus. Hoc genere bonitatis Deus summe bonus est creaturis: relatio tamen conuenientiae, quae in ipso est, non est realis, sed rationis, sicut de relatione omnipotentiae dicemus inferius disp. 104. c. 6. & de alijs, quibus Deus ad creaturas refertur: nihilominus ratio bonitatis hoc modo primarie Deo conuenit, non secundarie; hoc est, non ideo bonus est creaturis, quia in illis aliquid bonum operetur, (quanquam & hoc etiam verum est) sed quia ipsis ratione sui proxime conueniens est. Primum quidem omnibus rebus in vniuersum: etiam brutis, & inanimis: quia ipsorum totum esse producit, & conseruat, quod quidem ipsis rebus non est hoc modo bonum, cum ab ipsis non distinguatur vllo modo. Deinde creaturis rationalibus praecipue bonus est, cognitus, & apprehensus. Sic enim & est id, de quo delectamur, & quod desideramus. desiderium autem, & delectatio sunt de bono conuenienti.
Porro Deum esse proximum obiectum desiderij, & delectationis, probabimus contra Durande l. 2. q. 4. 2. 1. De malitia vero bonitati hoc modo oppolita, alio modo dicendum est, neque enim Deus secundum se malus nobis esse potest, sed tantum ab effectu, quia in nobis efficere potest aliquid dissonum naturae: qua de causa in eo etiam ar. dicemus, Deum esse quidem obiectum delectationis & desiderij, non autem doloris, & timoris. Caeterum de hoc genere bonitatis, quo aliquid dicitu alteri conueniens, non disputat S. Thomas in hac que neque institutum illius in sequent. qui est, probare Deum hoc modo bonum esse.
Deinde dicendum erat de bonitate morali, quae in relatione conuenientiae cum natura rationali consistit: de hac tamen commodius disputabitur, 1. 2. q. 19. & 20. Qua varo ratione Deus sit bonus hoc genere bonitatis, facile nunc explicari potest, Est igitur bonus, siue eius bonitas spectetur in operationibus intra ipsum, siue in operationibus extra; nullius enim culpae, aut peccati auctor est: bonitas tamen illius est alterius rationis quam hominis, aut Angeli: neque enim est causa meriti, sicut est in homine, aut in Angelo. De hoc tamen genere bonitatis non agit S. Thomas in hac quaestione, neque in sequenti: neque bonitas hoc modo a S. Thoma, aliove doctore inter Dei attributa numeratur. Attributa enim non secundum rationem genericam, sed secundum rationem specificam as signanda sunt: ratio autem bonitatis moralis generica est, quae in pluribus virtutibus reperitur, ex quibus aliquas Deo tribuimus, vt veracitatem, fidelitatem, iustitiam, misericordiam &c. attributum igitur bonitatis, de quo S. Thomas, & alij Scholastici disputant, est, quod respondet passioni entis, quam philosophi bonitatem entitatiuam appellant, de qua sequentic. disserendum est.
Videri posset alicui, praeter bonitatem, qua respondet passioni entis, debere Deo assignar. bonitatem quandam sauctitatis distinctam ab ea, quae est in singulis virtutum operibus, qua etiam paruuli baptizati sancti sunt. Respondeo in nobis, & Angelis praeter bonitatem, quam vocant entitatiuam, & praeter moralem, quae est in singulis virtutum operibus, esse bonitatem sanctitatis, quae consistit in eo, vt iuste Deo adaequemur: sed necesse non esse, Deo tribuere aliquam bonitatem sanctitatis, praeter bonitatem suam entitatiuam, & moralem in singulis operibus omnino perfectam sine crimine, quia non habet, cui ipse adaequari debeat, vt iustus & sanctus sit: sed hoc ipso est regula omnis sanctitatis.
REliquum est, vt de bono, quod conuertitu cumente, & de malo opposito dicamus. Ra tio igitur formalis bonitatis, quae conuertitur cum ente, mea quidem sententia, est integritas, & perfectio rei in suo esse. Quare idem est bonum hoc genere bonitatis, atque integrum, seu perfectum, quo vero pacto reciprocetur cum ente, statim dicemus.
Hanc sententiam disertis verbis tradit S. Tho mas in hac quaest. nam in 1.art. inquit bonum esse quod omnia appetunt: vnumquodque vero appetitur, secundum quod est perfectum, & in solut. 1. inquit: Sed bonum dicit rationem perfecti. Et paucis interiectis: Vnde quod est vltimo perfectum, dicitur bonum simpliciter, quod autem non habet vltimam serfectionem, quam debet habere, quamuis habeas aliquam perfectionem, inquantum est actu, non dicitur perfectum simpliciter, nec bonum simpliciter, sed secundum quid. Quare cum in 1. a. in fine subiungit: Bonum dicit rationem appetibilis, non intelligit denominationem relatiuam a potentia appetente, nec relationem conuenientiae, sed rationem perfecti, in qua fundatur praecipue, & ex qua prouenit, vt res aliqua appetatur. In artic. 3. & 5. idem omnino docet & tandem in art. 5. colligit rationem boni, quae in perfectione posita est, constate modo. specie, & ordine. Ex quibus licet modum varie videatur explicare idem S. Doctor in hanc quaest. art. 5. & 1.1. quaest. 85. art. 4. & quaest. 21. de veritate; eodem tamen recidit, vt optime notat Caietan in praedicto art. 5. Quouis autem modo explicetur, saltem ex S. Thoma habemus, tationem boni ex modo, specie, & ordine conflari atque ita idem esse bonita. tem entis; & integritatem illius ex his omnibus perfectam. Quam doctrinam desumpsit ex August. lib. de natura boni cap. 3. 4. & 5. vbi illa tria appellat bona, non quia vnumquodque illorum sine alio rationem boni constituat, sed quia ad rationem boni simpliciter omnia conferunt, tamets deficiente aliquo, manere possit ratio aliqua boni, vt inferius notabimus.
Horum autem trium explicationem indicat Augustinus cap. illo 3. quae hoc pacto disponi posset; vt modus dicatur rei moderatio, hoc est, temperies, & debita commensuratio partium, vel eorum, quae ad ipsius constitutionem conueniunt: Species vero sit, qua res fit speciosa, quae ad pulchritudinem refertur: Pulchritudo autem non est quaecumque bonitas, sed quae cognitioni, aut visui placet: Ordo denique vocetur feries eorum, ex quibus res constat, & ordinate constituitur. Qua vero ratione haec tria explicet S. Thom. habes in textu.
Ratione autem probari potest haec opinio: quoniam si alicui rei desit quidquam ex ijs, quae ad eius integritatem conuenire debent, ex illius de fectu dicitur, & est mala; non quia alteri discon ueniens sit: sic enim non diceretur absolute, sed quibusdam mala, quia nulla res est, quae omnibus alijs disconueniens sit: ergo bonitas rei absoluta in integritate illius posita est. Hoc modo dicimus malum equum, cui deest oculus, vel aliquid aliud Nam teste Augustino cap. illo 4. malitia nihil est aliud, quam corruptio modi, vel speciei, vel ordinis. Pro hac nostra sententia referri potest Heruaeus quodlib. 3. quaest. 2. artic. 2. vbi docet, rationem formalem bonj aut esse perfectionem ipsam rei, aut aliquid ad perfectionem ordinatum, vt hac ratione defendat, ens & bonum reciprocari Contingit enim aliquando rem non esse absolutam, & perfectam: quia tamen nulla est, quae non habeat aliquid ad suam perfectionem ordinatum, ideo nulla est, quae non habeat bonitatem.
Verum non opus erat hoc effugium excogitare. vt statim cap. sequenti patebit. Heruaeus autem phrasim Augustini secutus videtur, qui, vt paulo ante dicebamus, tria illa, quibus res perficitur, nempe modum, speciem, & ordinem, appellat tria bona, aut tres bonitates; non quia vnumquodque illorum sine alio constituat bonum simpliciter, sed quia ad plenum, & absolutum esse, in quo sim pliciter bonitas consistit, conueniunt: Et in hoc sensu dixit Heruaeus, bonum seu bonitatem esse finem, aut aliquid ad finem ordinatum: perfectum enim, & finis reciprocantur: quare sicut bonum aut est perfectum, aut ad perfectionem ordinatum, sic etiam aut est finis, aut ad finem ordinatum,
REliquum est, vt quasdam obiectiones contra praedictam sententiam diluamus, quo ma¬ gis, ac magis perspicua reddatur. Prima est, quia ex praedicta doctrina videtur sequi, ens, & bonum non reciprocari, siquidem non omne ens integrum est, neque habet omnia ad sui perfectio nem necessaria: quocirca & aliqua entia mala erunt: in quo Manichaeo consentire videremur, qui docuit aliquas substantias malas esse.
Vt huic obiectioni occurramus, notandum est primum, Manichaeum non solum docuisse aliquam substantiam, seu naturam, quod idem est, vt ostendemus 1. 2. quaest. 71. artic. 6. esse malam, verumetiam substantialiter esse malam, quatenus talis natura, & substantia est, ratione propriae entita tis, vt constat ex Augustino lib. 2. de moribus Manichaeorum a cap. 1. vsque ad 8. & lib. de natura boni cap. 16. Quare solum contra Manichaeum contendit Augustinus in illis duobus locis, & alibi saepenumero, monstrare nullam naturam quatenus natura, & ens est, esse malam. Concedit tamen aperte in eo lib. de natura boni cap. 4. aliquam naturam, seu substantiam esse malam, quando scilicet corrupta est. Corruptam vero appellat, non quae omnino iam non est. sed quae aliquam sui diminutionem patitur: ex quo infert, aliquam naturam malam, quae ex suo genere excellentior est, meliorem esse bonaalterius generis; vt aurum corruptum ex parte, & imperfectum, perfectius, & melius est argento bono, & perfecto Subdit autem cap. 5. haec verba:. Corruptio autem s omnem modum, omnem speciem, omnem ordinem rebu corruptibilibus auferat, nulla natura remanebit. Malam igitur naturam inquit esse non omnino, sed ex parte corruptam.
Deinde obseruandum est, rem multis modis perfici posse, & bonam esse. Primo essentialiter vt hominem corpore & anima rationali. Secundo substantialiter, partibus videlicet ad integritatem substantiae ipsius spectantibus, vt membris. Tertio accidentarie, facultatibus nimirum, quibus ad operandum fit potens; operationibus item immanentibus, & alijs accidentibus, quibus bona ipsius habitudo constat. Cum vero malitia opposita nihil aliud sit, quam priuatio, vel corruptio integritatis, totidem modis in rebus malitiam reperiri necesse est.
Primo igitur malitia est rei alicuius completa corruptio: Et hoc modo cum res ipsa. & substantia non supersit, cui talis malitia, aut priuatio insit, nulla res potest esse mala: quo fit, vt omnis res, eo quod est, bona sit, natura scilicet & essentia sua, cui nunquam deesse possunt, quae necessaria sunt ad illius essentialem constitutionem, si ipsa permaneat. Ideoque August. lib. illo de natura boni cap. 16. Ita scribit. Non ergo mala est. inquantum natura est vlla natura, sed cuicunque naiurae non est malum, nisi minui bono, quod si in mundo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla natura relinqueretur. Secundo malum contingit in ipsa substantia ex defectu alicuius membri, aut partis integrantis. Tertio ex priuatione alicuius qualitatis, aut operationis, quae ad rectam ipsius constitutionem pertinet, & vtroque modo, secundo videlicet, & tertio, multae substantiae, & naturae sunt malae. Atque id voluit August. lib. de natuta honi cap. illo 4. cum concedit, aliquam naturam, seu substantiam esse malam. Patet igitur ens, & bonum reciprocari: quia omne ens, eo ipso quod est, bonitatem habet essentialem.
Deinde obijcere potest aliquis hoc modo. Si bonitas est perfectio alicuius rei, & integritas ex pluribus constans, nec Deo, nec reb. simplicibus conuenire poterit: siquidem ad ipsarum esse perficiendum plura non conueniunt, sed sicut seipsis sunt, ita seipsis perficiuntur, idem igitur erit ipsarùm entitas, seu natura & bonitas: & in vniuersum etiamsi loquamur de bonitate, quae consequitur & comitatur essentiam, siue in rebus simplicibus, siue etiam in compositis, bonitas ab entitate distingui nequit: bonitas enim consurgit ex conuentu partium essentialium, veluti materiae, & formae, sine quibus neque essentia esse, neque considerari potest. Idem igitur erit bonitas hoc modo, atque ipsa essentia rei, ita vt solo nomine differant, & reciprocentur non denominatiue, sed essentialiter, iuxta ea, quae diximus primo capite huius disputat. Quare bonitas tanquam passio entis assignari non poterit.
Respondeo primum hoc argumento solum probari, bonitatem, quae consequitur essentiam entis, ex natura rei non distingui ab essentia ipsius. nihil tamen obstat, nostro modo intelligendi distingui. Alio namque modo rem aliquam concipimus sub conceptuentis confuse, non considerando, an ex alijs constet, & perficiatur, vel habeat omnia, quae ipsam integrent, & consumment: quo pacto solam rem ipsam, essentiamque concipimus secundum rationem entis. Alio vero modo rem intelligimus distincte, considerantes eam aliquibus constare, & ex ijs, quibus constituitur, et nihil deesse: tunc autem ipsam non solum vt na turam, sed etiam vt integram, & bonam consideramus: & quamuis intellectus non affirmet rem aliquam essentialiter posse subsistere sine integri tate partium essentialium, potest tamen rem confuse considerare non attendens ad illius integritatem, quae ex partibus essentialibus conflatur. Id quod latis superque est, vt ratio entis, & boni, intellectu nostro distinguatur, quod videlicet vnum possit sine alio cogitari.
Haec tamen, quae diximus, intelligenda sunt de bonitate, quae proxime consequitur rerum essentiam. Alia namque bonitas, quae ex partibus integrantibus, aut accidentibus constat, distinguitur a re ipsa, atque ab ea separari potest: ideoque Gregorius Nazianzenus oratione 38. atque Nicetas commentator illius, in illa verba: Immensus igitur, & Psellus cum eodem Niceta, in orationem 42. in illa verba: Immensus igitur, &c. dixerunt Dei simplicitatem non esse illius naturam, sicut neque compositorum natura est ipsa compositio. Addunt vero Nicetas, & Psellus, aliud esse naturam Dei, aliud simplicitatem, quae circa naturam consideratur, & ipsam circumstat: quod sane dixerunt propter solam distinctionem rationis nostrae. Si ergo ita simplicitas, & compositio cum re simplici seu composita comparantur, eodem quoque modo integritas rei cum re ipsa conferri debet. Argumentum igitur non probat in vniuersum ens, & bonum nulla ratione distingui.
Deinde dico rebus simplicibus conuenire posse rationem boni, non tanquam aliquid distinctum ex natura rei ab eorum essentia, sed solo intellectu nostro: nam vtroque modo proxime explicato eas considerare possumus. Néque obstat quidquam earum simplicitas, quo minus quasi ex pluribus perfectas eas concipiamus. Sicut enim ap¬ prehendimus in ipsis plures rationes intellectu nostro distinctas, ita quoque ipsas tanquam integras ex omnibus spectantibus ad ipsarum entitatem cogitare possumus instar earum, quae ex pluribus realiter distinctis constituuntur. Ex quibus etiam colligere licet, ens, & bonum non elsentialiter reciprocari, sed denominatiue, iuxta notata in 1. cap. In quo mihi probatur Durandi sententia ibidem relata, cuius oppositum putauit Heruaeus docens posse bonum conuerti cum ente essentialiter, & tunc esse quid abstractum ab absoluto, & relatiuo.
VErum rogabit aliquis, vtrum ratio bonitatis sit absoluta, an respectiua, vel ab vtraque abstracta. Respondeo ex superiori doctrina, bonitatem hoc modo esse relationem, non quidem conuenientiae vnius rei cum altera, vt putauit Durandus, sed integritatis ex pluribus. Conuentus enim omnium absque defectu ad alicuius rei constitutionem relate significatur: haec autem relatio non est ad ipsam essentiam tanquam alicuius rei conuenientis, sed est inter ea, quae ad integritatem conueniunt: ipsam quoque essentiam quodammodo respicit tanquam ex eis consummatam, & perfectam. Vtrum autem haec relatio sit rationis tantum: an realis, non curo: certum tamen est, in rebus simplicibus esse solum rationis: nam conuentus eorum, quae sola ratione distinguuntur, non potest esse realis, vt patet. Quare si haec bonitas esset relatio realis, in rebus tantum compositis esse posset. Duae vero rationes, quae contra hanc doctrinam pugnare videntur, nullius ponderis sunt.
Heruaeus sic arguit: nulla relatio habet perfe ctionem, sed indifferens est perfecto, & imperfecto: Ergo bonitas rei non potest esse formaliter relatio, siquidem bonitas rei est eius perfectio Respondeo, perfectio alicuius duobus modis dicitur; primum, integritas alicuius rei, deinde id quod ad illius integritatem pertinet. Quamuis igitur relatio vt quibusdam placet, non sit perfectio posteriori modo, quod tamen falsum esse monstrabimus disp. 122. nihil tamen obstat, quo minus perfectio priori modo sit formaliter relatio: idem enim est perfectum, atque omnibus numeris absolutum, quod sine respectu aliquo intelligi non potest.
Altera ratio recentiorum est huiusmodi: si bonitas est relatio realis, vel illa est bona, vel non: si non est bona; ergo bonum non conuertitur. cum ente: si vero est bona; ergo alia relatione bona, & sic in infinitum. Respondeo ptimum, non omnem bonitatem esse relationem realem, vt ostensum est, sed aliquam esse rationis; ac proinde non erit processus in infinitum. Deinde dico, bonum ita reciprocari cum ente etiam relato, vt tamen cum eo solo ente, quod intelligitur ad modum subiecti recipientis perfectionem, conuertatur, non autem cum ipsamet entis perfectione.
Ceterum, vt finem imponamus huic disputationi, id quod praecipue ad nosttum spectat institutum ex dictis inferamus, Deum videlicet esse bonum, immo summe bonum, hoc genere boni tatis, quae constituitur veluti passio entis. Est enim integer, & perfectus in suo esse, vt nihil ei deesse possit, siue ex ijs, quae ad essentiam, siue a l perfo¬ nas, siue ad operationes, & emanationes pertinent Haec autem Dei bonitas superat ómnium rerum bonitates: earum enim essentia ita semper bona est, vt licet ab ea existente bonitas separari non possit; habeat tamen malitiam sibi oppositam, nempe sui corruptionem. Porro permanens crea ta essentia in suo esse cum sua essentiali bonitate aliunde potest esse mala, defectu aliorum, qua ipsam accidentarie perficiunt, iuxta ea, quae capite praecedenti dicta sunt. Deus autem ita necessario semper est. ac proinde bonus, vt eius bonitas nulla possit omnino malitia deleri: sicut neque essentia, & existentia eius, corrumpi. Tum etiam existens in rerum natura ita necessario bonus & per fectus vndequaque est, vt ex nullo defectu malus esse possit: ex qua plenitudine bonitatis, quam in genere entis: & moris in seipso habet, prouenit, vt omnibus rebus creatis bonus sit.
Articulus 2
DVbitatio est, quo pacto ens possit esse prius ordine rationis caeteris omnibus intelligibilibus, vt inquit S. Thomas: aut enim sermo est de ordine rationis secundum se, & hoc modo doctrina vera esse non potest: nam Deo nihil est prius, nec secundum tem, nec secundum intellectum; vt quaest. 3. art.1. docuit idem S. Thom. ergo ratioentis caeteris omnibus prior esse non potest. Si vero sit sermo de rebus respectu nostri intellectus, non videtur satisfieri quaestioni propositae in titulo articuli, in quo quaeritur, an ratio entis secundum se sit prior ratione boni.
Caietanus dupliciter respondet huic dubitationi. Posterior autem solutio est huiusmodi: cum quaeritur, an S. Thomas intelligat de ordine quo ad nos, particula quoad nos, duobus modis accipi potest: aut enim refertur ad intelligibilia, aut ad ordinem: si referatur ad ordinem, sensus est, an ordine quoad nos prior sit ratio entis, quam ratio alterius intelligibilis: quare ratio obiecta in principio obtinet (inquit Caietanus) id, quod probare contendit: & S. Thomas non loquitur de ordine quoad nos, quo videlicet a nobis res cognoscuntur, sed de ordine secundum se, quo vna ratio est prior alia: quare in eius sententia non ratio entis, sed Dei inter caetera secundum se prior est. Si vero particula, quoad nos, referatur ad intelligibilia, distinguit Caietan. intell.gibilia nobis, a non intelli gibilibus nobis: & hoc modo putat accipi in praesenti, ita vt sensus sit, inter intelligibilia nobis ens est prius secundum se. Cum igitur hic comparetur ens solum cum intelligibilibus nobis, non potest cum Deo comparari, qui simpliciter, non autem nobis est primum intelligibile. Quare doctrina huius artic. non aduersatur doctrinae art. 1. quaest. 3. vbi dixerat S. Doctor, Deo nihil esse prius neque secundum rem, neque secundum intellectum.
Censet autem Caietanus, hanc expositionem literae textus prima facie quadrare, propterea quod S. Thom. dixerit, rationem significatam per nomen esse id, quod intellectus intelligit: quo pa cto de intellectu humano: cui nomina significant videtur locutus: quamuis & hoc non obstet, inquit idem Caietanus, quo minus sequentia intelligantur de intellectu absolute, cuius obiectum constat esse ens. Hactenus posterior solutio Caietani, quae mihi multo minus probatur, quam prior, vt statim dicemus.
Altera solutio est, rationem entis hic comparai a Sancto Thoma cum alijs rationibus rerum, non autem cum rebus ipsis. Sic autem ratio entis est primum intelligibile, quia ita comparatur cum reliquis, vt cum quidditate ipsius Dei non conferatur. Intelligit enim Caietanus, rationes rerum esse, quae in suo conceptu formaliter non includunt existentiam. Cum igitur essentia, aut quiditas Dei abstrahi nequeat ab existentia; non inter rationes rerum, sed inter res ipsas existentes numerari debet. Si vero ratio entis compararetur non solum cum rationibus rerum. sed cum rebus ipsis, inter quas Deus contineretur, ratio entis non esset primum intelligibile: Deus enim inter reliqua est primum, cum non ex participatione, sed ex se ipso intelligibilis sit: qua ratione S. Thomas quaest. 3. art.1. inquit, Deo nihil esse prius, neque secundum rem, neque secundum intellectum. Hic vero solum asserit, rationem entis esse primo intelligibilem, non quidem collatam cum Deo, sed cum reliquis rationibus rerum, quas intelligimus.
Sed quis non videat, has Caietani subtilitates parum conferre ad illustrandam doctrinam S. Thomae; quae si cum doctrina praecedentis articuli conferatur clarissima est. In eius autem explanationem notandum est ea, quae non distinguuntur ex natura rei, sed intellectus consideratione, non posse distingui ab intellectu vidente rem, sicuti est, cognitione (vt aiunt) intuitiua, sed ab intellectu solum cognoscente rem per species, & conceptus alienos. Quare cum in praecedenti art. huius quaestionis dixit S. Doctor, ens, & bonum esse idem secundum rem, & sola ratione distingui, per intellectum plane intelligit humanum qui de eadem re varios format conceptus, ob imperfectum modum suae cognitionis. & ita quae erant in se omnino indiuisa distinguit. Tota haec doctrina fusius probabitur infra disp. 118.
Cum igitur in hoc articulo quaerit, quidnam fit prius secundum rationem inter ens, & bonum, respectu nostri intellectus distinguentis rationem entis, & boni, quaestionem proponit: nam cum ex art. 1. constet ens, & bonum esse idem ex natura rei; inquirere non potuit, quidnam illorum ex natura rei prius esset. Ordo enim prioris, & posterioris distinctionem necessario postulat inter ea, quae ordinata sunt. Quare talis debet esse ordo, qualis est distinctio eorum, quae ordinem habent. Quaestioni vero sic propositae optime respondet, dicens rationem entis priorem esse, quam rationem boni: intelligit autem in quacunque re, etiam in Deo: nec solum intelligit rationem entis in genere, & abstractam, sed etiam rationem talis entis, vt hominis, Dei, &c. Hanc autem rationem priorem esse in nostro intellectu, quam rationem boni, manifestum est: nam de qualibet re prius cognoscimus entitatem illius, quam id, quod per modum affectionis, & proprietatis de ipsa concipimus, qualis est ratio boni, & perfecti. Bonitas enim comparata per nostrum intellectum cum entitate rei, semper intelligitur per modum affectionis, & proprietatis: entitas vero rei concipitur ad modum substantiae, & subiecti: itaque primo concipimus hominem, aut Deum, quam in eis intelligamus rationem boni: atque huc spectat ratio S. Thomae in hoc articulo.
Sed obijciet aliquis Dionysium 3. c. de diuinis nominibus in principio, vbi inter alia Dei nomina primo recenset bonum: ordo autem nominum ex ordine rerum, quas significant, videtur assignan¬ dus: ratio igitur boni in Deo prior est, quacum que alia. Respondet S. Thomas in solut. 1. Dionysium eo loco tractare de nominibus, quae in Deo significant modum aliquem, seu habitudinem causr. Cum autem inter causas primum locum obtineat finalis, cuius ratio bonitas est, haec enim causa mouet efficientem; merito nomen, Bonum, primo loco enumerauit.
Caeterum mens Dionysiij facilius explicari po test, ita vt doctrinae traditae nulla ratione aduerse tur. Verba ipsius iuxta translationem Perionij, haec sunt: Ac primum si videtur, perfectum, omniumque Deprogressionum interpretem boni nomen videamus: vbi no men boni dicit esse perfectum, & interpretem, seu vt alia habet translatio, manifestatiuum diuinarum processionum & emanationum: omnes e nim processiones Deo tribuuntur ratione boni tatis, cuius proprius actus, & per se videtur esse, aliis se communicare; ex quo non probatur nomen boni primam omnium rationem in Deo significare. Emanationes autem intelligit Dionysius, quibus se Deus creaturis communicat.
Articulus 3
COnclusio affirmat; eius autem explicatio ex doctrina artic. 1. facile colligi potest. Si enim sermo sit de bonitate morali, non omne ens est bonum, vt manifeste patet. Si vero de bonitate, qua dicitur vna res alteri bona, non omne ens est absolute, & simpliciter bonum: quia nullum praeter Deum potest esse caeteris omnibus rebus con ueniens, vt probatum est. Denique si loquamur de bonitate, quae est integritas, & consummatio rei, omnis res bona est bonitate, quae consistit in integritate essentiae, tametsi aliunde mala esse possit A defectu integritatis accidentariae, aut partium.
Sed arguit Sanctus Thomas quarto loco in 5.2 hunc modum: Mathematicae figurae, & quantitates sunt quaedam entia, quibus tamen non conuenit ratio boni: docet enim Aristotel. 3. metaph. cap. 2. text. 3. in his non reperiri bonum, ac propterea nihil mathematicos probare per causam finalem: ergo non omne ens consequitur ratio boni. Respondet S. Doctor, si figurae mathematicae re ipsa subsisterent, essent quidem bonae, sicut R quaecumque entia; sed quia sunt abstractae per considerationem ab existentia, ideo in eis non est bonitas: haec enim in re ipsa existente reperitur; nec est vllum absurdum rem aliquam in consideratione nostra sine bonitate esse; cum ratio entis, & boni sola ratione distinguantur, & ratio entis prior sit ratione boni.
Haec tamen doctrina, si recte expendatur, solum probat, quodlibet ens, & mathematicas figuras concipi posse sine ratione boni, id quod verissimum est; sed non probat intellectum nostrum non posse in ipsis considerare rationem boni: nam & mathematici non solum speculantur in suis lineis naturam, & essentiam, sed etiam persectio nem, & integritatem earum, qua supposita, de eis dem multa probant: integritas autem, & perfe ctio, est bonitas: ergo non solam entitatem, sed etiam bonitatem considerant, tametsi non dispu tent de ratione formali bonitatis. Porro, vt ali quid sit bonum, non est necesse, existant: nam sicut in quibuscumque rerum essentiis abstractis per intellectum ab existentia, consideramus alias proprietates, & de ipsis eas praedicamus, sic etiam intelligere possumus rationem bonitatis, & de ipsis eam enunciare: in enuntiatione enim, qua res ali qua dicitur esse bona, verbum, est, non significat existentiam. sed connexionem extremorum, sicut cum dicimus, Homo est animal, vt sequenti disput. dicemus. Cum vero dicitur, eo differre verum a bono, quod verum solum est in intellectu, boni autem in rebus, non est ita accipiendum, quasi bonum solum conueniat rebus existentibus, sed ideo dicitur, quia verum, quod etiam est passio entis, non conuenit rebus, nisi per ordinem ad intel lectum: rebus autem conuenit bonum ex seipsis tametsi solo intellectu ratio entis, & boni distin guantur. Aliud enim est, aliqua distingui per intellectum solum, aliud est per solum intellectum ali quid ipsis conuenire, vt disp. 77. explicabitur.
Caietanus in commentariis, vt defendat doctrinam S. Thomae bstendere conatur, figuras mathematicas ita abstrahi a materia, vt nullum indiuiduum ipsarum existat in rerum natura siue materia: metaphysica vero contra ita abstrahi a materia, vt aliqua ipsorum indiuidua existant a mate ria separata, scilicet intelligentiae; vt ita demonstret, mathematicas figuras bonas non esse, eo quod etiam in indiuiduis abstractae a materia non existant: metaphysica autem bona esse, quod ali qua habeant indiuidua re ipsa existentia, etiam a materia abstracta. Frustra tamen Caietanus laborat in hac re: nam, sicut probatum est, in rebus quantumuis abstractis a materia, & existentia, ra tio bona reperitur.
Mea quidem sententia mens Aristotelis eo loco facilius exponi potest: nam cum negat mathematicis figuris, & lineis bonitatem inesse, non loquitur de bono, quod formaliter in perfectione, & integritate rei consistit, & cum ente recipocratur; sed de bono relate, quod alteri conueniens est. Hoc enim bonum habet rationem finis, & cuius gratia, reliqua appetuntur. Docet igitur A ristoteles, mathematicas disciplinas nihil probare ex finali causa: ipsae enim non considerant quid nam conueniat, cuius gratia caetera fiant, cum in ipsis non sit principium motus. & operationis, eo quod figuras omnino abstractas considerent. Ob quam rationem Aristippus, teste Aristotele, eo dem loco has scientias spernebat, & coriariam, atque fabrilem, quae ipsum cuius gratia considerant, cis praeferebat. Quare ratio boui ita consequitur tationem entis, & cum ea reciprocatur, & etiam mathematicis figuris, & rebus quantumuis abstractis conueniat.
Articulus 4
COnclusio affirmat, quae intelligenda est non ade bono, quod in integritate rei positum est, sed de bono relate ad alterum, quod dicitur alicus conueniens: de quo genere boni praecedenti disputatione dictum est. Caeterum, vt ibidem nota uimus; haec ratio boni conuenientis alteri, oritur ex bonitate ipsius rei, quae est eius integritas, & perfectio, & reciprocatur cum ente. Quae vero notat Caietan. in hoc articulo circa haec tria bonum. finem, appetibile, dicemus I. 2. q. 1. art. 4. vbi etiam art. 1. disputandum est, an apprehensio sit conditio vel ratio finis. Denique, an finis fit primum in causalitate, & vltimum in acquisitione explica mus in artic. 1. & 4. illius quaestionis.