Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 3
Praefatio
Ab hac quaestione incipit S. Thomas demonstrare passiones, & veluti proprietates Dei, qui est subiectum totius Theologiae: superiori enim probauit id, quod alias supponendum erat, (scilice esse Deum) nisi opus fuisset errori aliquorum insipientium occurrere. Ab hac vero quaestione vsque ad 43. vbi naturam Dei, & attributa pertractat viam communem considerandi diuina, quam commendant Dionysius, & Damascenus, sequitur nempe viam cognoscendi Deum per negationem Quae autem Deo in seipso conueniunt, quatuo modis considerat. Primo perfectiones Dei, qua non sunt operationes, ab hac quaestione vsque ad 11. Secundo quaest. 12. & 13. easdem perfectiones quatenus ad nostrum intellectum referuntur. Tertio a quaest. 14. vsque ad 16. perfectiones Dei positas in operatione immanenti, quae non est productio, intellectus videlicet, & voluntatis, Quarto a quaest. 27. vsque ad 43. operationes, quae sunt productiones intra ipsum Deum. Postremo operationes extra ipsum, & effectus omnes percurrit.
Articulus 1
CONCLVSIO est: Deus non est corpus, nec corpore Cconstat. Quam confirmat S. Doctor tribus rationibus, quas habes in textu. Circa illas vero, & propositiones, quas assumit, multa, quae ad philosophum pertinent, disputant Caietanus; & recentiores Thomistae, quae instituto nostro parum sunt accommodata. Nos vero, vt initio huius operis promisimus, ea solum ex philosophia accipiemus, quae ad hanc veritatem confirmandam conducere possunt; erroresque & gradum certitudinis, quem in Theologia, & philosophia habet, exponemus. Circa titulum aatem articuli obseruandum est, cum Caietan, in commentario articulo sequentis, hic non esse quaestionem, an Deus sit corpus compositum ex materia & forma. Quamuis enim in doctrina B. Thomae idem sit corpus & compositum ex materia & forma; Schola enim eius nullum corpus simplex agnoscit: quia tamen aliqui arbitrati sunt aliquod corpus sine compositione esse, merito quaerit in vniuersum, an sit corpus, sequenti autem articulo an sit compositus ex materia & forma. In tertia nihilominus ratione aliquid etiam indicat de compositione
Articulus 2
COnclusio est: Non potest in Deo esse talis compositio. Probatur tribus rationibus, ex quibus vnam afferemus sequenti disp. in confirmationem doctrinae Catholicae. Quoniam vero materia huius articuli nihil peculiare habet, quod ad Theologum spectet praeter id, quod commune est cum doctrina praecedentis, ideo sub vna disputatione vtriusque materiam complectemur.
Disputatio 21
An Deus sit corpus, vel materiam habeat, et formamVarij errores, cap. 1. Catholica veritas Sripturae & Patrum auctoritate firmata, cap. 2. Rationes eiusdem sententiae, cap. 3.
TAnta est humani ingenij imbecillitas, & mo rum peruersitas, vt, si lumine diuinae gratiae non praeparetur a Domino, non tantum circa ea, quae sola reuelatione supernaturali constant, sed etiam circa ea quae naturali rationi consentanea sunt, turpissime labatur. Ideoque supra disp. 1. c. 2. notaui, sacram doctrinam necessariam esse non solum ad mysteria supernaturalia, sed etiam ad naturales veritates sine errote intelligendas. Sicut ergo non defuerunt, qui in profundum malorum prolapsi, Deum negarent, quae omnium veritatum notissima est, ita mirum esse non debet, fuisse aliquos adeo stolidos haereticos, qui Deum corporeum esse affirmarent. Inter Ethnicos autem philosophos, vt refert Damascen. lib. de haeresibus, huius erroris auctores primi Stoici fue runt. Dicebant enim corpus esse omnia, atque Deum esse hunc mundum, qui sensu percipitur. In qua sententia fuisse Thaletam, narrat Euseb. lib. 4. de praeparatione Euang.c. 6. Sed Epiphanius haetesi5 affirmat, Stoicos docuisse Deum esse ani mam mundi, id quod Damascenus non omnibus sed quibusdam illorum tribuit Nihilominus docere potuerunt ipsum esse corporeum, vt constabit ex artic. 8. huius quaest. sicut docuit Democri tus quem in eo articulo referemus
Inter Christianos vero huius erroris magister teste Epiphanio haeresi. 70. fuit tempore Arrij Audius, vel Audaeus monachus, vir antea religio sus, & pius, qui Christiana libertate, & zelo reli gionis non solum sui ordinis religiosos, & pres byteros, sed Episcopos etiam de male factis acriter increpabat. Postea tamen occasione quadam, quam narrat Epiphanius, ab Ecclesia discedens, docere coepit illud Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram, impletum fuisse secundum corpus, in quo dicebat hominem Deo assimilari, ac proinde Deo hominis corpus, & membra tribuebat. Hunc errorem eidem Audaeo ascribit Theodoretus lib. 4. haeretic. fabular. c. 13. & lib. 4. hist. cap. 19. Eum tamen refert sub Valentiniano, & Valente Imperatoribus, cui consentit etiam Tripartita lib. 7. cap. 11. Nicephorus autem lib. 11. cap. 14. sub Theodosio inniore, recentiores veto inter se variant. Sed Epiphanij sententia in hac re apud me maioris momenti est: quem secutus Damascenus post haeresim Arrij statim ponit sectam Audianorum. Sectatores huius erroris dicti sunt Audiani, siue Odiani, quos eluxato vocabulo Augustinus vocat Vadianos: alij vero Anthropomorphitas graeca voce composita ab ἄν δρῶτο, quod est, homo, & μορφὴ, quod est, forma Quasi Deum instar hominis figurantes. De his Damascenus lib. de haeresibus, inquit. Audianorum schisma, & dissensio est, non haeresis. Id quod August. etiam lib. de haeres. cap. 50. ex Epiphanio sibi videtur colligere. Verum cum illud Gens. 1. Faciamu hominem, &c. Secundum corpus intelligerent, ex quo necessario sequebatur Deum esse corporatum, non solum schismatici, sed etiam haeretici censendi sunt. Quare mirum est, cur illos scismaticos tantum appellet Damascenus, non haereticos; cum dicat illud Gen. 1. durissime ab eis explican. Epiphanius vero, cum ipsos schismaticos appellat, non negat haereticos etiam fuisse: nam & diuisi sunt ab Ecclesiae gremio, & obedientia, & ertorem praedictum docuerunt.
. Hunc etiam errorem antea tradidisse Melito nem Episcopum Sardensem indicant verba Theodor. q. 20. in Gen. post medium, quae sic habent. Est autem, vt antea dixi prius. discutiendum, vbi consistas illud ad imaginem, in corpore, an in anima, & in primis videamus, quibus vtantur, qui prius asserunt, e quorum numero est Meliton, qui scripta reliquit, quibus asserit, Deum corporeum esse, &c.
Verum, vt optime aduertit Sixrus Senen. lib. 5 Bibliot. Sanctae annot. 18. credibile non est, talem virum in eo vnquam errore fuisse. Nam Eusebius lib. 5. hist. c. 23. alias 24. praeclaram huius viri facit mentionem: refert enim Polycratem, qui Praeses fuit in quodam Concilio Assiae, vbi de die, quo pascha esset celebrandum, disputatum fuit, ad Pontificem Romanum Victorem scripsisse, se ad huc velle retinere suorum antiquam traditionem inter quos Melitonem commemorans, ita inquit Quid porro Beatum Papyrium, & Melitonem Eunuchum recenseam, qui Spiritus sancti instinctu asflatus totum vi tae suae tempus pie, sancteque exegit, qui Sardis conditus est Hic textus Eusebij in antiqua translatione satis corruptus est: transtulit enim Interpres non Beatum Papyrium, sed Papyrium, & Macharium, & Meli tonem propter regnum Dei, & Eunuchum: vbi quatuo ista nomina, tanquam propria Interpres accepit. cum reuera duo illa Macharium, & Eunuchum sint epitheta aliorum duorum, μακάριος enim non est substantiuum, sed adiectiuum, quod Latine beatum significat, quod cum interdum sit no men proprium, & substantiuum, id fuit causa interpreti huius erroris.
Idem etiam Euseb. lib. 4. c. 25. & Hieronymus in libris de Scriptoribus Ecclesiasticis hunc Melitonem mirifice laudant, & inter alia ipsius opera recensent librum περὶ ἐνσωμάτου θεοῦ, hoc est, de Deo corporato, eiusmodi tamen etrorem illi non tribuunt: imo addit Hieronymus testimonium
Tertulliani in libris aduersus Ecclesiam pro Mon-Tertullian tano, qui dicebat hunc Melitonem a plerisque Prophetam putari.
Praeterea idem Theodoretus loco allegato ae. Audianorum errore tractans nullam de Melitonei. mentionem facit: & quod caput est, optimeque Sixtus notauit, verba Theodoreti in illa q. 20. in Genesim, in Graecis exemplaribus emendatis longe aliter habent, quam quae in codicibus Latinis translata, & paulo antea recitata sunt: scribit enim ὧν ίσιὰ καὶ Μελίτων συγγράμματα καταλέλοι πε, περὶ τοῦ ἐνσωμάτου ἔιναι διου, hoc est, Quorum sunt, quae Meliton scripta reliquit de eo, quod est, Deum corporatum esse: Hic enim scripsit librum de Dec corporato, vt ex Eusebio, & Hieronymo proxime retulimus. Theodoretus igitur non dicit Melitonemid docuisse, sed alios, quorum sententiam! ipse scriptam reliquit, & impugnauit. Quare errauit interpres Theodoreti cum conuertit, Quibus asserit Deum corporeum esse: Haec enim verba ad ipsum Melitonem referri videntur, ac propterea praedictus error ipsi falso adscribitur.
In eodem errore fuisse Tertullianum censet Augustinus lib 10. de Genes. ad literam c. 25. tam etsi eum excuset lib. de haeresib. c. 86. quod Deum. corpus esse, dixerit, non tale, cuius partes aliae maiores, aliae maiores valeant, vel debeant cogitari qualia sunt omnia, quae proprie dicimus corpotased potuit, inquit August. propterea Deum cor pus dicere, quia non est nihil, non est inanitas: hoc modo corpus non pro eo, quod extensionem habet, sed pro veritate, quae vmbrae opponitur vsurpari posset. In quem sensum Paulus ad Collossen1. dixit in Christo habitare omnem plenitudinem diuinitatis corporaliter, hoc est, non figurare, sed re ipsa. Verum vbi id docuerit Tertullianus Augustin. non refert, sed cap. illo 25. solum aduertit Tertullianum sibi contraria docuisse, si Deum corpus esse putauit: nam in libro de Anima c. 8. in fine dixit, omne corporeum passibile esse, & paulo superius, Deum esse corpus. Credibile autem non est, inquit Augustinus, Tertullianum sensisse Deum passibilem esse
Ego tamen in eo libro inuenire non potui, vbi dicat Deum esse corporeum, nec Augustinus, vel recentiores, qui hunc errorem tribuunt Tertulliano, aliquem alium locum allegant. Id autem ita videtur docuisse lib. 2. aduersus Marcionem c. 16. vt mea sententia nullo modo excusari possit: nam postquam dixit, in Deo non esse membra, tametsi eorum nomina de ipso dicantur, subdit rationem his verbis: Quanta erit diuersitas diuini corporis, & humani, sub cisdem nominibus membrorum, tanta erit diuersitas, & animi diuini, & humani differentia, sui eisdem licet vocabulis sensuum: vbi cum plane asserat Deum corpore, & animo constare. solum contendit, membra corporis humani in Leo non reperi ri: quod corpus ipsius alterius sit omnino rationis, & naturae
Posset aliquis nobis obijcere eundem Tertul lianum li. de Trinitate c. 6. & 7. vbi fusius ostendit, Deum esse spiritualem, & vbique, atque metaphorice dumtaxat ei membra conuenire; verum liber ille non est Tertulliani, sed Nouatiani, vt optime probat Pamelius in principio illius: ibi autem, pro bat Nouatianus ideo in Scriptura Deo membra attribui, quod per haec sensibilia quacumque ra¬ tione ipsum concipiamus, cum tamen exacte exprimere ipsum non possimus. Imo addit, si Spiritum Deum dicamus, non satis esse, quia omnis spiritus creatura est: in quo Nouatianum errasse putat Pamelius annotatione 33. quod Spiritum sanctum creaturam esse putauerit. At Nouatianus non certe de tertia persona Trinitatis, sed de spiritu pro aere, aut vento locutus est: ideoque optime dixit ad exprimendam Dei subtilitatem, non satis esse, si ipsum Spiritum appellemus, nomine ex creatis ad diuina translato, nullum enim nomen a rebus creatis desumptum exprimere valet, quid sit Deus.
Atholica doctrina, quae Deum esse omnino incorporeum, & spiritualem affirmat, ita fuit semper in Ecclesia Dei indubitata, atque communi sensu, & traditione fidelium probata, vt alicuius Concilij expressa definitione ad sui confirmationem opus modo non habeat. Est autem expressa in Scriptura ad Roman 1. vbi dicitur, Inuisibili. Dei, &c. Et t. Timot. 1. Regi autem seculorum immortali, & inuisibili, &c. & Ioan. 4. Deus spiritus est. Ex quibus locis aliqui putant, non satis probari, nisi communis sententia Patrum, & Ecclesiae in eum sensum praedictos locos interpretaretur: nam & Angeli multorum Patrum sententia sunt corporati, dicuntur tamen ab eis inuisibiles, & spirituales, quod subtiliora quaedam corpora habeant, quae spiritui, hoc est, vento assimilentur, & sub aspectum non cadant. Infra tamen disp. 178. c. 3. manifeste ostendemus, Angelos esse incorporeos, idque ex phrasi Scripturae optime deduci. Potiori igitur ratione idem de Deo ex eadem Scriptura colligi, censendum est.
Quocirca Patres omnes commemorati Audianorum sententiam haereticam esse merito putarunt contra quam ex recentioribus disputat Alphonsus de Castro verbo Deus, haeresi 2. atque ex Dei immensitate, quam Scriptura tradit, probat ipsum non esse corporeum: aut enim esset corpus infinitum aut infinitum: infinitum corpus supra hoc vni uersum fateri, sine fundamento est, &, vt multis placet impossibile: finitum autem esse nequit, nam aliquo loco natura sua concluderetur, contra id quod passim clamat Scriptura, Dei maiestatem nec coelo, nec toto vniuerso contineri: superest ergo spiritum esse, qui in toto mundo, & in quauis il lius parte ita sit, vt natura sua, nec circunscribatur nec definiatur vniuerso: quia in alijs, si plura essent, existere posset, vt disp. 29. videbimus
Si autem pro Audianis aliquod argumentum quidquam valeret, illud esset, quod in Scriptura homo dicitur factus ad imaginem, & similitudine Dei, & Deo plura membra tribuuntur, vt oculi manus, &c. Hoc tamen ridiculum est, primum enim omnes Patres interpretantur imaginem, & similitudinem Dei in homine secundum animam id quod late prosequuntur Epiphanius loco citato, & Theodoretus quaest. illa 20. in Genes. alte rum vero; si vim aliquam haberet, probaret etiam Deum esse leonem, & habere alas, imo vero esse monstrum ex varijs animantibus compactum, cum varia ei membra non tantum ho minis, sed aliorum quoque animantium Scriptura tribuat. Ea igitur omnia per methaphoram intelligenda esse optime docent Nouatianus lib. de Trinit. cap. 6. & 7. Augustin. lib. de vera, & falsa religione. cap. 50. & epistol. 112. post medium, & in lib. de Essentia diuinitatis aliquantum a principio, Hieronymus, & Anselmus in opusc. de hac re Gregor. lib. 14. Moralium cap. 22. in illud, Orabam silios vteri mei. Damascenus 1. de fide cap. 14. & 15 Isidorus lib. 6. Etymolog. extat quoque in 9. tom Hieronymi epistola quaedam in ordine 15. quae explicat singula, quae Deo in Scriptura tribuuntur, Idem argumentum tractat Sanctes Pagninus in Isagoge ad sacras literas cap. 47.
Ametsi philosophorum communis sententia semper fuerit, verum Deum immaterialem, & incorporeum esse: Nihilominus ratione philosophica hoc ipsum demonstrare decreui, simulque ostendere, Deum non esse compositum,
quod S. Thomas in a. a. probare contendit. Omis¬. iis vero multis alijs rationibus, hac vnica suaderi potest. Si Deus est corporeus, vel est compositus, vel omnino simplex; neutro modo potest esse: etgo debet esse spiritualis, & incorporeus. Primum, si esset compositus, necessario duabus partibus, vt minimum constaret, quarum altera esset potentia, altera vero actus, alioqui non esset vnum simpliciter, quod Deo repugnat: Atqui non potest esse in Deo vna pars potentia, altera vero actus; pars enim in potentia non esset res perfectissima, quae esse posset, neque esset Deus, vt perspicue apparet: ergo neque a se haberet esse, neque vnionem cùm actu, sed ab alio perfectioni, quod vel esset Deus, vel aliquid sub Deo, haberet esse, & vnionem cum actu: ergo praeter illam partem, quae esset potentia, esset aliquid, quod esset Deus a quo ipsa penderet, ac proinde de essentia Dei esse non posset.
At dicat aliquis, illam quidem ab alio pendere( perfectiori, scilicet a toto composito, cuius est pars: quocirca non sequitur, praeter eam esse Deum, ad cuius constitutionem, & compositio¬
nem ipsa non requiratur. Verum haec obiectio facile reijcitur, nam partes componentes totum non possunt in suo esse, aut vnione, qua ad compositionem conueniunt, a toto ipso pendere: sunt enim natura priores ipso composito: prius autem a posteriori non pendet. Quare si pars illa ab aliquo, quod est Deus, pendet ad compositionem illius pertinere non potest: qua ratione Antisiodorensislib. i. Sum. c. 1 par. 2. colligit, si Deus esset compositus, aliquid esset ipso prius. Nazianzenus autem Oratione 34. quae est secunda de Theologia non longe a principio, compositionem in Deo non esse probat his verbis: Compositio quippe pugnae initium est, pugna autem dissidij dissidium solutionis, solutio porro nullo modo in Deum, ac primam illam naturam cadit. Imo inde colligit etiam Nazianzenus, Deum non esse corpus: sentire namque videtur omne corpus compositum esse, & corruptionis capax, quod sane licet demonstrari non possit, mihi tamen probabilissimus est: atque, si de corruptione loquamur, Scripturae, & Patrum doctrinae admodum consentaneum videtur. Ceterum cum sint nonnulli, qui putent esse aliquod corpus omnino simplex, alia ratione monstrandum est, Deum non esse corpus, hoc modo Aut enim esset omnino sine sensu, & cognitione, aut cognoscens: prius dici non potest, esset enim corpus multo ignobilius plerisque rebus, ac proinde Deus non esset: posterius etiam ad Dei per fectionem non sufficit: nam sic cognitio esset in corpore, non esset tora in toto, & tota in quauis parte: quocirca corpus illud non aeque perfecto sentiret ex omni parte: indigeret enim sensu exreriori, quo perciperet sensibilia, quae non possent aeque perfecte applicari. Vt cognoscerentur: qua re deficeret in rerum gubernatione, & conserua tione. Tum etiam cum esset virtus, illa cognitionis in corpore, non posset non fatigari, & opera tionem aliquando remittere; id quod tantae imperfectionis est, vt Deo conuenire non possit.
Si vero quis respondeat, corpus illud esse ita perfectum, vt expers sit laboris, & lassitudinis, hoc sane sicut gratis dicitur, & sine fundamento, sic etiam absque alio reiicitur. Quamuis enim sit genus aliquod corporis, lassitudinis minime capax, quale est coelum, viuens tamen, & cognoscens nullum esse potest huiuscemodi, nisi, vt dixi, gratis, & sine fundamento aliquis huiusmodi corpus comminiscatur. Philosophica igitur ratio melius praescribit fatigationem corpori ita esse propriam vt alteri conuenire nequeat: materia item, & corpore vacare omne illud, quod cogitatione, & discursu non fatigatur.
Articulus 3
COnclusio est: Deus idem est quod sua essentia nenatura. Pro cuius explicatione, & doctrina toltius articuli notandum est, nomine concreto, Deus S. Thomam intelligere, aut suppositum diuinum, aut aliquid, quod ipsum includit: ex eo vero colligit, Deum esse suam essentiam, hoc est, deitatem ipsam, quod suppositum in diuinis ab eo non di¬ stinguatur. Idem omnino censet in rebus spiritualibus creatis: in compositis vero ex materia, & forma, non item. In qua doctrina multa erant disputatione digna, quorum aliqua tametsi philoso phica, quale est illud de distinctione naturae a supposito, ita sunt necessaria Theologo, & philoso phis antiquis vsque adeo ignota fuerunt, vt fanon esset praemittere, nisi in locum commodiorem remitterentur. De concreto autem, Deus vtrum directe significet solum naturam, conno tet vero suppositum, an suppositum ipsum dire cte etiam significet, disputabitur infra disput. 115 Id quod quamuis ex regulis Logicae maxime pendeat, optime intelligere Theologo necessarium est, vt caste ac pure de Trinitate loquatur. Secundo, cum supposita in diuinis relatione, tanquam vltimo complemento, constituantur, vt disp. 159. videbimus, manifestum fiet, an suppositum a natura in diuinis aliquo modo differat ex iis, quae dicemus disp. 120. Tertio, distinctionem suppositi creati a natura, & essentiae ipsius, tam in composicis ex materia, quam in spiritualibus optime nosse, superuacaneum Theologo non est: hinc e nim multa pendent circa doctrinam diuinae in carnationis, quae 3. p. tractanda sunt, & ideo commodius de hac re tractabitur ibidem q 4. art. 2.
Articulus 4
COnclusio est: Deus non tantum est sua essentia, sed suum esse. Duo solent in hoc artic. in quaestionem reuocari, quae licet principiis philosophia ex parte nitantur, Theologo maxime necessaria sunt: vnum est, An existentia Dei ab eius essen tia. & supposito distinguatur realiter, vel ex natu ra rei: de hoc tamen, sicut de distinctione eorum in vniuersum, quae sunt formaliter in Deo, disse remus disput. 116. & sequentibus. Alterum est an existentia cuiusque rei creatae ab essentia distinguatur, de quo 3. p. quaest. 17. artic. 2. & infra in hac 1. p. disp. 182. nonnihil dicemus: nam ad ea, qua de Deo nunc dicenda sunt, nihil omnino conducere potest.
Articulus 5
COnclusio est: Deus neque directe est in praedicamen to, neque ad praedicamentum potest reduci. Doctrina huius artic. tametsi a logicis disputari soleat, non debet videri Theologo aliena: ex ea enim non mediocris diuinarum perfectionum cognitio pendet. Omissis vero permultis, quae de analogia in hoc articulo tradi solent, breuiter id, quod ad Theologum spectat, aliquibus etiam ex Logica petitis expediemus.
Disputatio 22
An Deus sit in aliquo genere cum rebus creatisStatus controuersiae. cap. 1. Deum in praedicamento collocari Nominales asserunt.c.. Verior sententia sex aliorum rationibus probatur. Prior ratio efficax praecedentis sententiae. cap. 4. Posterior ratio cap. 5. Ratio praecedens Patrum doctrina confirmatur. cap. 6. Respondetur argumentis prioris sententia. cap. 7.
VVm manifestum sit, vnum solum Deum esse Cvt quaest. 11. ex professo probandum est, con trouersia praesens non erit, an Deus in aliquo ge nere sibi, & aliis Diis communi collocetur: vb enim pluralitas esse, aut excogitari nequit, non potest intellectus rationem aliquam genericam inuenire, vel praedicamenti seriem ordinari, v perspicue patet.
Est igitur quaestio de genere, aut praedicamento Deo, & creaturis communi, an videlicet Deus sub aliquo huiusmodi possit collocari. Erit autem difficilius, Deum extra omne genus constituere. si supponamus id, quod ego puto verissimum, & inferius disp. 118. cap. 4. compertum erit, nimirum seriem omnem alicuius praedicamenti non essrerum, neque rationum formalium distinctarum ex natura rei, sed conceptuum ordinationem, ex eo quod in rebus, quas videmus, maiori aut minori inspecta conuenientia per effectus, & alia si gna, concipimus rationem aliquam ipsis commu nem, aliam vero magis communem, vsque ad su premum gradum generis, & conuenientiae, qua sane conuenientia, ex ipsa natura rerum per intellectum desumitur, non quia in rebus sit aliquid re ipsa commune, vel distinctum ex natura rei singularibus. Hoc vero supposito, facilius videtu Deum sub aliquo genere continere. Quid enim obesse potest, quo minus ratio nostra Deum con cipiat cum rebus creatis ex parte conuenire, & ali qua ratione differre? Quod si in aliquo praedica mento debet constitui, non reductiue, vt aiunt sed directe collocandus est: ea enim solum redu cuntur ad praedicamentum, quae non sunt entia aut formae per se subsistentes, sed partes, aut quas principia, & appendices, qualia sunt punctum, a nima, & materia: est igitur praesens difficultas. An Deus directe sub aliquo genere, sicut species con stituatur.
Deum in praedicamento collocari Nominales senserunt. On defuerunt ex Scholasticis, qui assererent Deum directe in praedicamento collocari Auctotes huius sententiae sunt Robertus Holcot in 1. q. 6. Gregor. d. 8. q. 3. praesertim in art. 2. Marsin lius in 1. q. 12. art. 2. eamque probabiliorem censet Gabriel in 1. d. 8. q. 1. quamuis oppositam sententiam ipse amplectatur, quod putet in Schola Oxoniensi communem fuisse. Eodem modo do cent praedicti Doctores, nomina aliqua de Deo, & creaturis vniuoce praedicari: id quod etiam putat Scotus eadem d. 8. & in 1. d. 3. quaest. 3. §. Quantum ad secundum: quem nihilominus pro sequenti sententia citabimus. Vt autem ostendant, hoc non repugnare diulnae simplicitati, supponunt id quod superius dicebamus, genus, & differentiam non ex natura rei, sed sola nostra consideration distingui, ac proinde Deo non repugnare in praedicamento esse, atque exgenere, & differentia componi: nulla enim alia videtur esse repugnantia, quo minus Deus in praedicamento collocetur. Deinde probant auctoritate Augustini, qui lib. 5. de Trinitate cap. 8. 10. & 11. docere videtur, quae dam praedicamenta de Deo dici tranllatitie, & improprie, vt quale, quantum, situs, habitus, & tempus; quaedam vero proprie, vt substantia, & rela tio: quo fundamento bona pars doctrinae totius libri nixa videtur. Et eodem cap. 8. postquam dixit. multa praedicamenta de Deo translatione praedicari, subdit haec verba: "Quod autem ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime dicitur. Solus enim Deus facit, & ipse non fit, neque patitur": quibus docere videtur praedicamentum actionis Deo proprie conuenire.
Accedit etiam Damascenus, qui lib. I. de fide c. 9. ita Deo tribuit nomina filiationis, & paternitatis, vt non a creatis translata fuerint ad Deum, sed potius contra, ex Deo nobis fuerint communicata. Probat autem ex illo ad Ephes. 3. Ex quo omnis paternitas in coelo, & in terra nominatur: expressius id docet lib. primarum institution. c. 7. vbi postquam dixit essentiam, quam alij dicunt substantiam, genus esse supremum, sub iungit: Huius autem summiprimique generis species sunt, primum id, quod corpori vacat, & corpus inanimum: & paucis interiectis: Com plectitur enim essentia corpore vacans Deum, Angelum, a nimam, daemonem.
OPposita sententia multo probabilior est, quam plures, & maioris auctoritaris Theologi sequuntur, videlicet Deum non posse in praedicamento collocari. Ita docuerunt S. Thomas Caietanus, & recentiores in hoc artic. Henricu in Summa art. 26. q. 2. Refertur etiam Magister ii 1. disp. 8. qui docet neque praedicamenta acciden tium, neque substantiam ipsam proprie Deo conuenire, quibus videtur Deum excludere a praedicamento substantiae. Sed clarissime praedictam sententiam amplectuntur. Albertus in eadem d. art. 32. Bonauent.1. q. 4 Ricardus art. 4. q. 2. Argent. qu. art. Aegidius artic. 1. 3. Scot. q. 3. Teneo opinionem meam. Bassolis. q. 4. Capreol.q. 4. art. 1. conclu. 5.. 6. Durand. in 2. d. 3. quaest. 1. num. 12. idem Sanctu: Thomas, & Ferrariensis 1. contragent. 25. Denique Ocam in illa distinct. 8. quaest. 1. quamuis pu tet eam difficile probari.
Variant tamen in confirmatione huius senter tiae. Prima ratio S. Thomae in hoc articulo est hu lusmodi: Species, quae est in aliquo praedicamento, ita constat genere, & differentia, vt id, a quo sumitur differentia, cum eo, a quo sumitur, genus comparetur sicut actus cum potentia: in Deo autem non est aliquid, vt potentia, & aliquid, vt actus: ergo ex genere, & differentia constitui non potest. Eadem ratione vtuntur Henricus, Ricardus, & Aegidius: eam tamen infirmam esse paucis ostendam. Si enim repugnaret in Deo esse aliquid per modum potentiae, ex quo lumeretur genus, & aliquid per modum actus, ex quo sumeretur differentia, eo esset, quia sequeretur, Deum non esse simplicem, sed re ipsa compositum ex actu, & potentia: atqui hoc nulla ratione sequitur, si dicamus, vt 1. cap. notatum est, compositionem generis, & differentiae esse solum per rationem nostram. Sic autem nullum est absurdum plura in Deo concedere tanquam componentia, quorum alterum per modum potentiae, alterum per modum actus intelligatur: noster enim intellectus in re simplicissima, qualis est Deus, haec facile con cipere potest, sicut etiam distinguere eius attributa, quae ex natura rei non distinguuntur: id enim prouenit ex imperfectione intellectus cognoscen tis Deum instar aliarum rerum, vt infra disp. 118 ostendemus.
Ex hac doctrina Gregorius que citata artic. 1. & 2. dissoluit fere omnes rationes, quae afferri solent pro hac sententia, vt inductione constabit. Hinc enim soluitur secunda ratio, quae talis est: Genus est pars eius, quod est sub genere: sed Deus non habet partes: ergo Deus non est sub genere: qua ratione vsi sunt Aegidius, & Henricus locis cita tis, & Auicen. 8. metaphys. cap. 8. ea tamen nihil probatur: quoniam non videtur esse contra Dei implicitatem constare aliquibus tanquam paribus per intellectum. Sicut etiam non repugnat ompositum esse, aut constitutum per rationem tinfra disput. 121. c. 3. & disp. 159. c. 2. explicabitur. olum enim repugnat Deo compositio ex natura ei, sicut etiam pluralitas, & distinctio, praeteruam distinctio personarum.
Tertia ratio est: Res praedicamenti debet esse liquid distinctum a suo esse, saltem intentione, & efinitione quamuis re ipsa non distinguatur. In elligit vero Henricus, cuius est haec ratio, solam istinctionem rationis, vt ex doctrina ipsius pate it infra disput. 121. cap. 1. Cum ergo Deus non diinguatur a suo esse, sed in definitione ipsius De lud includatur etiam secundum rationem no ram, fit, vt in praedicamento Deus non colcetur.
Haceadem fere ratione vsus est S. Thomas in ocatt. & Capreolus in 1. d. 8. quaest. 2. art. 1. con. 2 sumit enim necessarium esse, vt aliquid ponatur praedicamento, essentiam illius ab existentia fferre non solum per rationem, vt dicebat Hencus, sed etiam ex natura rei. Haec tamen ratio ex dem principio superius posito facile soluitur um quia probari non potest id, quod supponit enricus in maiori propositione. Tum etiam nia in Deo distinguere possumus essentiam ab istentia conceptu nostro instar creaturarum. aeterea 3. p. q. 17. art. 2. ostendemus, esse, & essenim in tebus creatis non distingui ex natura rei umque compositio ex genere, & differentia sit lum per intellectum, non videtur talis distinlo ex natura rei necessaria.
Quarta ratio Scoti est in hunc modum. QuamDeo, & creaturis dari possit conceptus com¬ munis, & vniuocus; sic enim putat ens de Deo, & creaturis praedicari; tamen in Deo non est ali qua realitas, quae ex se sit indifferens ad finitum, & infinitum, ex qua desumatur genus: ergo Deus non potest sub genere collocari. Verum ex eodem principio constat, necessarium non esse aliquid distinctum ex natura rei. ex quo genus desumatur, & aliquid, ex quo differentia, vt ex doctrina S. Thoma dispa8o. c. 3. monstrabimus. Quare hoc nihil obstare potest quo minus id, quod simplicissimum est, genere, & differentia constare possit.
Quinta ratio, quam affert S. Thom. cap. illo 15. talis est. Si Deus esset in praedicamento, debere esse in praedicamento substantiae: in eo autem esse non potest, quia abusiue substantia dicitur, auctore August. lib. 7. de Trinitate cap. 5. ergo Deus in praedicamento non est. Responderi tamen potest, quamuis substantia, si id, a quo nomen pri¬
mo impositum est, spectemus, de Deo proprie S. non dicatur, sed abusiue; dicta enim fuit a substando accidentibus, si tamen rem ipsam significatam attendamus, proprijssime in Deo reperitur, vt eodem cap. indicat August. significat enim naturam, seu essentiam, quae alio non indiget, cui inhaereat, sed per se est. Quare docet essentiam Deo proprie conuenire. Et sane cum de Deo hy postasis proprie dicatur iuxta phrasim Graecorum Patrum, & Conciliorum, non est, cur negemus etiam substantiam de Deo proprie praedicari. Nalm & hypostasis Graece, sicut substantia latine, a sub¬
stando dicitur. Quod vero contra obijcit S. Thomas cap. illo 25. videlicet illud, per se, in substantia nihil esse, & solam negationem existendi inalio significare, ac proinde si in Deo substantia non est, quatenus accidentibus substat, ei substantiam proprie non conuenire, mihi hion probatur. Nam, vt ostendam 3. p quaest. 4. art. 2. contra Scotum, modus ille per se in substantia non est sola negatio, sed positiuum, quod negatione explicatur, sicut etiam in supposito, & persona¬
Sexta ratio, quicquid est in praedicamento clauditur ipso, & continetur: id, autem, quod est infinitum, sicut Deus, claudi, aut contineri nequit ab alio: ergo neque esse in praedicamento. Hoc argumento vsi sunt Bonauentura, Thomas de Argentina, & Durandus, & paucis insinuarunt Aegidius, & Albertus? eo tamen parum probatur. Nam contineri sub aliquo genere praedicamenti, contingit solum nostro modo intelligendi: sicut autem intelligimus naturas rerum determinatas, & finitas essentialiter, sic etiam possemus commune aliquid, & indifferens enti finito, & infinito considerare, nisi id aliunde repugnaret. Contineri enim & concludi sub generalissimo praedicamenti non est re ipsa finitum esse, & limitatum secundum essentiam. Nam conceptus communis ab vetoque abstrahitur, ac proinde sub se complecti potest finitum, & infinitum secundum essentiam. Mitto rationes alias, quas infirmas esse ex praecedenti doctrina facile demonstrarem, & duabus tancum efficacioribus praedictam sententiam confirmabo.
DVae mihi suppetunt rationes, quae sententiam superiori cap. positum efficaciter probant: quarum priorem, quod minus Theologica videatur in hoc cap. perstringam: posteriorem vero, quae multam Patrum doctrinam continet, se quenti subijciam. Prior est huiusmodi. Omne quod est sub aliquo genere, vel est indiuiduum, vel species aut sub alterna, aut athoma: sed Deûs neutro modo potest esse in praedicamento: ergo nullo modo in eo collocatur. Primum non est species, quia neque continet sub se alias species tanquam sub alterna, neque indiuidua tanquam species in fima, vt manifestum est, neque enim sunt plures dij, solo adhuc numero differentes. Deinde Deus in praedicamento non potest esse indiuiduum omne namque indiuiduum in ratione specie cum alijs essentialiter conuenit. Deus autem cum nulla re mundi hoc modo conuenire potest: alio qui diceretur eiusdem speciei cum aliqua creatura, & solo numero ab ea differre: quod est absurdum; quia magis distat a quauis creatura, quam vna creatura ab alia diuersae speciei: Deus igitu nullo modo cum aliqua creatura sub genere con tinetur
DOsterior ratio est. Aut Deus cum alijs omni bus rebus creatis est sub vnico praedicamento entis, aut sub aliquo ex decem assignatis ab Aristo tele: sed sub nullo esse potest: ergo non est sub ali quo praedicamento. Primum non potest esse sub ente: tum quia substantia solum est ens simplici ter, cetera vero secundum quid, hoc est, entis entia: id vero quod vniuoce de aliquibus praedicatur eisdem simpliciter conuenit: tum etiam quia quo ties aliquis conceptus abstractus vniuoce pluribus conuenit, debet esse vnus praeter multa, hoc est, ita ab illis abstractus, vt in ipsis aliquid remaneat, quo differant, diuersum ab eo, quod vniuoce ub eis abstractum est: alioqui nihil ipsis commune intelligi posset, vt disp. 114. c. 2. ostendemus. Ens autem non potest hoc modo abstrahi: nam in eo, quod remanet in inferioribus, ipsa ratio entis in trinsece includitur, qua de causa vulgo dicitur, ens includi in modis intrinsecis, ac proinde non esse genus, neque vniuocum respectu omnium entiu singularium, quam rationem tetigit Ricar. Quare non video quomodo cohaereant ea, quae docet Scotus loco citato; nimirum aliquid esse vniuoce commune Deo, & creaturis, Deum autem sub prae dicamento non collocari, id quod latius contra ipsum persequi, non est necesse. Ex dictis quoque colligere licet, commentitiam esse quorundam recentiorum sententiam, qui res omnes in vnum praedicamentum entis reuocare conantur.
Deinde dici non potest, Deum esse sub aliquo ex decem praedicamentis ab Aristotele assignatis vt percurrendo aliqua illorum facile constabit. Nam si sub aliquo illorum collocaretur, esset substantiae, aut relationis, vt videtur docuisse Augustinus locis pro priori sententia citatis, ex aliis enim praedicamentis quamuis aliquid de Deo pro prie dicatur, vt agere, sicut indicat Augustinus. illud tamen non est aliquid in ipso Deo intrinsece ei conueniens, nunc autem controuersia est an ipse Deus secundum aliquid sui in praedicamento aliquoponatur; non tamen an de ipso aliquod praedicamen tum extrinseca saltem denominatione proprie enuncietur, sicut forsan enunciaretu praedicamentum actionis. Quare licet concederemus actionem creationis, vel aliam, qua Deus exterius aliquid producit, esse in praedicamento actionis, id quod adhuc certum non est, tamen non propterea ipse Deus in eo praedicamento est set. Superest ergo, vt in praedicamento substantiae, aut relationis debeat esse, si in aliquo collocandus est. In his autem non posse constitui, facile quoque probabitur.
Primum quidem de praedicamento relationis, praeter rationem communem. quae idem probas de praedicamento substantiae, quam inferius afferemus, hac peculiari monstrari potest. Quamuis series cuiusque praedicamenti per intellectum solum nostrum disponatur, imo vero ipsa praedicamenta nonnunquam sola ratione nostra distinguantur, vt actio, & passio, id quod manifestum erit infra disput. 118. c. 3. praedicamenta tamen accidentium hoc necessario postulant, vt in nullo praedicamento accidentis collocentur nisi vera, & rea lia accidentia, sicut enim praedicamentum substantiae est vera, & realis substantia, sic etiam reliqua nouem sunt formae vere accidentariae; Quo supposito humana rario singula praedicamenta accidentis ordinare, atque vnum ab alio distinguere potest, relatio autem quae est in Deo, non est forma accidentaria, sed vera substantia, ergo non potest in praedicamento relationis, quod est vnum ex nouem, collocari. Qua etiam ratione disput. 173. c. 2. notabimus, relationem, quae ex natura rei idem est cum substantia, in praedicamento relationis non esse constituendam. Qua vero de causa Boethius lib. I. de Trinitate dicat praedicamentum qualitatis, & quantitatis substantiam in Deo significare, sex autem vltima praedicamenta per modum extrinsecae formae de Deo dici, demum praedicamentum relationis de Deo non praedicari, explicabitur disp. 114.c. 1.
Praeterea Deum non esse in praedicamento sub stantiae, sic ostenditur, nulla ratio apprehendi po test a nostro intellectu vniuoce communis Deo& creaturis, non solum sapientiae, potentiae, & aliorum attributorum, quae in creaturis sunt accidentia, in Deo autem substantia, sed neque ipsius substantiae, haec enim talis naturae in Deo est, vt potius supersubstantia dici debeat, quam substantia, eo quod nec nomen substantiae, nec conceptus, quem de ipsa habemus, attingat eam, quae in Deo est, id quod caeteris nominibus, quae de Deo dicuntur conuenire, communis Patrum opinio fert vt sequenti c. videbimus.
BOethius libro de Trinitate circa medium de Baethis. Dei substantia loquens ita scribit. Nam substantia in illo, scilicet Deo, non est vere substantia, sed vltra substantiam, & paucis interiectis: Nam cum dicimus, Deus, substantiam quidem significare videmur, sed eam quae sit vltra substantias. Quem locum elucidans Gilbertus in commentario illius libriinquit. Nam quae vocatur eius substantia, in illo quidem est, de quo praedicatur, sed non in eo vere est substantia, id est, non ea veritate rationis, qua dicitur substantia quodlibet illud esse, quo subsistens est aliquid, est substantia quod in eo est, sed aliqua rationis proportione vocatur substantia. Quibus verbis Gilbertus sententiam Boethij expressit, nempe substantiam in Deo non esse eius¬ dem rationis cum nostra, sed proportione quadam substantiam vocari.
Caeterum id, quod paulo inferius hic auctor subiungit, mihi non probatur: nempe Deum alia ratione nominari essentiam, quam substantiam, vt hac ratione aliqua sit conuenientia inter Deum & creaturam; cum reuera vtriusque nominis eadem sit ratio, si cum Deo, & creaturis comparetur. Neque enim Boethius ideo negat substantiam de Deo, quod primaria sua significatione eam significet, quae accidentibus substat, sed quia Dei substantia, & natura captum nostrae cognitionis excedat ac propterea neque nomine substandae, aut essentiae, aut quolibet alio a nobis imposito exprimi valeat, nisi proportione quadam
Hanc autem fuisse mentem Dionysij 7. de dininis nominibus. mihi habeo persuasum. Ibi enim describens modum quo Deum cognoscimus in hac vita, inquit; Dei nos habere notitiam, non ex ipsius natura, quod nobis incognita sit (intelligit in se ipsa) sed ex rebus ab eo creatis, in quibus sunt imagines, & similitudines diuinarum perfectionum: Atque hunc modum magis explicans subdit: At id, quod omnia superat, via, & ordine pro virili parte omnium detractione, & praestantia omniumque causa ascendimus. Itaque in omnibus Deus noscitur, & sine omnibus: scientiaque Deus noscitur, & ignoratione. Quae verba explanans Sanctus Thomas lectione 4. in illud caput, tres modos distinguit, quibus Deum congnoscimus: quos verbis citatis Dionysius expressisse videtur.
Primus, & praecipuus modus est per negationem eorum, quae videmus: idcirco negamus de Deo substantiam, sapientiam, ceteraque omnia negamus, inquam, eo modo, quo in creaturis ea videmus, & pro hoc statu concipimus: sic enim in Deo nequaquam reperiuntur. Quare idem Dionys. de mystica Theologia cap. 5. de Deo ita loquitur: Profitemur nec animum esse, nec mentem, nec visionem, aut opinionem, vel rationem, vel mentis notionem habere nec rationem esse, nec mentis perceptionem. Atque inter alia multa, quae de ipso negat, numerat vitam, essentiam, & aeternitatem, non alia de causa, nisi quia nihil tale, quale nos concipimus, & videmus, in Deo est
Hunc modum cognoscendi Deum tradidit idem Dionys. c illo 7. de diuinis nomin. illis verbis Omnium detractione, & iterum cum ait, Sine omnibus imo ipsa ignoratione Deum cognosci: ac si diceret, hos de Deo potius cognoscere, quid non sit, quam quid sit. Id quod Damascen. lib.I. de fide c. 4. praeclare dixit his verbis: In Deo autem impossibile est quidnam essentia sua, ac natura ipse sit, dicere; aptiusque est, ex omnium rerum sublatione, atque inficiatione orationem habere: neque enim eorum, quae sunt, quicquam est. Quod quidem non ita accipiendum est, quasi non sit, sed quia supra omnia, quae sunt, ipse sit, atque adeo supra ipsum esse: & paucis interiectis, concedit ipsum esse supra es sentiam: postremo tandem subiungit: Sunt porre nonnulla, quae tametsi per affirmationem de Deo dicantur praecellentis tamen negationis vim habent: Verbi gratia cum de Deo verba facientes tenebrarum vocem vsurpamus, non caliginem nobis animo proponimus, sed quod lua non sit, verum lumine sublimior. Hic igitur modue Deum cognoscendi negat omnia, quae de Deo diximus, non propter Dei imperfectionem, sed quia ipse omnia illa superiori quadam ratione antecellat. Secundus modus cognoscendi Deum, quem Dionysius, & Damascenus verbis citatis indicarunt, est per excessum, vel praestantiam, addendo scilicet supra omnia, quae videmus, cum aliquid Deo tribuimus: veluri si quis eum intelligat sapientem esse, addere debet supra sapientem, & sic de alijs. Qua ratione Dionys. cap. 1. & 2. de diuinis nomin. & alibi saepenumero, Dei substantiam, supersubstantialem, & omni essentia superiorem appellat! Eodem modo Boethius lib. illo de Trinitate dixit, Deum non esse substantiam, sed supersubstantiam. Vtriusque modi cognoscendi per affirmationem, & negationem meminit Dionys. eodem lib. de mysti. Theologia cap. 3. & cap. 1. de diuinis nomin. post medium cum indicasse videtur, cum dixit Deum omnia esse, quae sunt, & nihil esse eorum, quae sunt. Quae verba recitans Elias in orationem 24. Nazianzeni, quae est in aduentum Aegyptiorum, inquit: Deus vt S. Dionysius ait, est quidem causa ijs, quae sunt, v. sint, ipse autem non est, vt qui nihil horum, quae sunt, sed supra omnia sit. Quamuis enim Deus ens dicitur, iuxta illud, Ego sum, qui sum, at ens tamen non est, vt ea qua sunt (quonam enim modo opifex, vt opera esset?) neque certo modo ens, sed simpliciter ac peculiari modo, aut velut eximie, ac praecellenter, quemadmodum ipse solus nouit. & in orationem 1. apologeticam in illa verba, Coelum excelsum, sic loquitur: Qui quidem (scilicet Deus) vt est apud S Dionysium, & vt mens, & vt Deus & vt Sapientia, & vt vita, & vt ens & vt amabilis a tota Scriptura celebratur. Idemque & multa nomina habet, & nomine omni caret: Et paulo inferius cuur plura enumerasset, quae de Deo dicuntur, subdit: Haec igitur omnia dicitur, & tamen super hac omnia est: & paucis interpositis: Deus enim, & supra men tem mens est, & supra vitam vita, & denique supra omnia.
Contra vero alij; vt ostenderent eandem inter Deum, & alia creata differentiam, ipsumque supra omnia esse, dixerunt, Deum esse caetera vero non esse. Sic refert Augustinus lib. 8. de ciuitate Dei cap. 11. Platonem appellasse caetera omnia praeter Deum non entia: ex quo persuasum sibi habuit Augustinus Platonem legisse illud Exoc 3. quod Dominus Moysi respondit: Ego sum qui sum. Idem quoque Plato in Sophista ostendit illuc simpliciter posse dici ens, & esse quod in se omnes continet perfectiones entis, & cui nihil deest Quo sensu Augustinus 7. confess. cap. 11. ita ait: Inspexi cetera infra te, & vidi nec omuino esse, nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id, quod es, non sunt, id enim vere est, quod incommutabiliter manet
Tertius modus cognoscendi Deum, inquit S. Thomas, est, secundum rationem causae, & effectus, cum omnia, quae in rerum natura sunt, tanquam effectus ipsius Dei consideramus. Verum hic tertius modus, qui praesenti disputationi parum accommodatus est, alterum ex duobus modis praecedentibus includere debet. Cum enim res alias ad Deum referimus, aut negatione, au
praestantia ipsum intelligimus: ex hac igitur Patrum doctrma perspicue patet, nihil vniuoce commune Deo, & creaturis in nostra cognitione esse posse: quare ratio substantiae diuinae ad praedicamentum aliarum rerum non pertinebit. Neque hoc solum verum est, si sermo sit de intellectu viatorum; sed etiam de intellectu videntium Deum tum quia eadem omnino ratione nihil commune inuenire possunt Deo, & creaturis, cum Deus supra omnem modum essentiae, & substantiae sit, tum etiam, quia videntes rem, sicuti est, in ea di stinguere nequeunt rationem genericam ab specifica, vt disp. 118. cap. 4. videbimus.
Hac etiam de causa nomina, quae alias iuxta communem sententiam Theologorum de Deo proprie dicuntur, affirmant Patres nec vere, nec proprie ipsi conuenire, quod in Deo longe aliuo significent, quam in rebus creatis, ex quibus desumpta sunt. Ita Boethius lib. illo de Trinitate dixit, substantiam in Deo non esse vere substantiam, & August. lib. 5. de Trinitate cap. 10. in fine, cum asseruisset, aliqua praedicamenta de Deo dici, non translatitie, sed proprie, subdit: Si tanser de illo proprie aliquid dici ore hominis potest: vt insi nuaret in omni appellatione, qua Deum nuncupamus, quantumuis propria videatur, semper esse aliquid ad modum translationis. Quo sensu Dionys. cap. 5. de mystica Theologia inter multa alia, quae de Deo negat, dicit in Deo nec filij, nec patris rationem esse, & Basilius lib. 5 contra Eunomium cap. 13. ait, nec filium, nec generationem deitatis esse proprium, sed ex humana similitudine adductum; atque ex eadem nomen spiritus traductum esse putat.
Pro cuius rei explicatione notandum est, in omnibus nominibus, quae Deo tribuuntur, esse nonnihil improprietatis, quod Deum, ipsiusque perfectiones non significent, vt in se sunt, sed instar ierum creatarum, quarum similitudine cognoscuntur, per detractionem, vel praestantiam vt explicatum est. Quia vero ad Deum tranferuntur, vt significent id, quod in ipso est non ad mixtum imperfectioni, ideo dicimus, formale si gnificatum illorum vere, & proprie in Deo repe riri. Sic ipsum appellamus sapientem, non quod discurrat, neque quod eius cognitio, operatio quaedam sit elicita a facultate intellectus, sed quiipsi superiori quadam ratione res omnes sint manifestae.
De his autem nominibus optime docuit S. Thomas infra q. 13. art. 3. improprie dici de Deo, si attendamus id, a quo desumpta sunt, & modum no strae cognitionis; si vero rem ipsam, proprie Deo conuenire. Id quod ex Cyrillo, & loanne Cyparisioto ibidem ostendemus. Contra vero, quisunt nomina aliqua, quorum proprium significatum ab imperfectione omnino separari nequit, ad Deum translata non possunt ei vllo modo proprie, sed metaphorice conuenire: quae tamen Dee tribuuntur propter similitudinem aliquam effe ctus. Qualia etiam aliquando rebus inanimis tri buimus, sicut mari perturbato iram, & indigna tionem: auditum etiam & sensum, propter aliquan similitudinem ex parte effectus. Cum igitur Patres citati docent, nihil eorum, quae intelliguntur a nobis proprie Deo conuenire, ac proinde omnis nomina de ipso improprie praedicari, priori modo locutos esse, intelligendum est.
Hac ratione vsi etiam sunt S. Thom. & Caiet in hoc artic, Richard. & Argentina loc. cit. vt enim optime ait Richardus, omnis creatura respectu Dei dicitur ens per imitationem, non secus atque accidentia respectu substantiae: ideoque citati Do ctores censent, non dari quid vniuoce commune Deo, & creaturis. Cum quibus hoc ipsum docen¬ Caiet. in hoc art. & 1. q. 13. art. 5. & opusc. de ente, & essentia cap. 2. q 3. Ferrar. cum eodem S. Thom. 1. contra Gen. c. 32. Bassol. in 1. d. 8. q. 4. §. Propter istas.
FVndamenta vero prioris sententiae conuelle re difficile non est. Ad rationem illius, quae vnica est, quod videlicet putent auctores illius, nullum pro nostra efficax argumentum inueniri. Re spondeo, multas quidem rationes, quae pro nostra sententia afferri solent, non multum habere momenti, non tamen omnino aliquas efficaces dcesse, vt superius ostensum est. Ad testimonia vero Patrum ex dictis etiam facile responderi potest. Ad primum, quod est Augustini, concedimus duo illa praedicamenta substantiae, & relationis. hoc est, nomina illorum praedicamentorum Deo proprie conuenire, sed non vniuoce: qua ratione superius notauimus, eundem Augustinum lib. 5. de Trinit. c. 10. dixisse: Si tamen de illo, hoc est de Deo, proprie aliquid dici ore hominis potest. De praedicamentis vero, quae extrinsece tantum de Deo enunciantur, quale est praedicamentum actionis, in praesenti non curamus. Licet enim actio Dei poneretur in praedicamento; tamen non propter ea ipse Deus in praedicamento collocaretur.
Ad secundum testimonium, quod est Dama sceni, respondeo, vocabula filietatis, & processionis, sicut reliqua omnia, vere esse a creaturis ad diuina translata, vt superius ex Dionysio, & alijs Pa tribus ostensum est, qui propterea aliquod genus translationis in diuinis nominibus concedere vi dentur, quod ex rebus creatis illa omnia desumpta sint. Quare non video, quomodo Damasce nus dicere potuerit oppositum. Id vero quod adducit ex cap. 3. ad Ephes. Ex quo omnis paternitas, &c non probat, nomina ipsa, & vocabula Filij, & Patris ex diuinis ad humana fuisse deriuata: neque aliquis Patrum locum Pauli in eum sensum inter¬
pretatur. Neque vero paternitas eo loco rationem,, & dignitatem Patris significat, sed familiam. Graece enim est πατριd, quod familiam, seu tribum denotat Sic Psalm. 21. vertit Vulgatus, familiam, Adorabunt, inquit, in conspectu eius vniuersae familiae gentium, & Psalm. 95. vbi Latine dicere poterat: Afferte domino samiliae gentium: reliquit nomen Graecum πα¬ τριὶ, & dixit, Patriae gentium. Hebraice vero est, DimmQUD. Mispahot, quod 70. Interpretes Grae ce transtulerunt, πατρίαι. locis citatis, & Numer. 1. Eo igitur cap. ad Ephes. 3. ponitur nomen πάτρια, quod familiam significat, non πατρίτης, quod Latine paternitas dici potest; quo vtitur idem Dama scen. in suo textu, cum dicit. Hoc scire oportet nome. paternitatis, &c.
Deinde obseruandum est, verbum, Nominatur, apud Paulum eo loco non significare idem quod appellatur, aut vocatur, sed idem quod est. Sicut etiam, Nomen, aliquando sumitur pro re ipsa, ad Philipp. 1. In nomine lesu omne genu flectatur, vt latius ostendi 2.lib. de Adoratione disput. 8. cap. 10. Simile est id, quod in eadem epist. c.i. dicitur: Super omne nomen, quod nominatur siue in hoc saeculo, siue in futuro, hoc est super omne id, quod celebratur.
Sensus igitur Pauli ad Ephes. 3. est huiusmodi: Sensus Paul. flecto genua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paterna cognatio, & familia hominum, atque Angelorum deriuatur, qui nonso lum Christi, sed etiam omnium hominum, & Angelorum Pater est: ideoque non tantum paternitas aeterna, sed temporalis etiam in coelestes atque mundanas tribus, & congregationes ipsi conuenit. Hanc interpretationem sequuntur omne Graeci Patres, Chrysost. homil. 7. Theophylact. Theodoretus, & Oecumenius in eum locum: ex Latinis vero Ambrosius hanc particulam textus non vrget. Hieronymus autem in paruis commentarijs, quae habentur 8. tom. simpliciter exponit hoc modo: Ex quo omnis paternitas nomen accepit siue ex quo omnis res Pater nominatur: non quod pute per translationem ex diuinis ad humana nomen Patris deriuatum esse, sed quod omnis res, qua Pater est, Patris fecunditatem, & dignitatem, ac proinde quoque nomen ipsum a Deo habeat.
Caeterum idem Hieronymus in magnis commentarijs, quae habentur in 6. tom. praeclare hunc locum iuxta mentem Graecorum Patrum explanat, demonstrans nomen πατριὰ, significare familiam, tametsi ipse interpretetur paternitatem: & certe Vulgatus interpres propter paranomasiam, hoc est nominum similitudinem, Latine transtulit, Paternitas, quod Graece πατριὰ, dicitur. Sensus autem vtroque modo eodem recidit, si nomine paternitatis non solam rationem, quae generationé consurgit, sed etiam principatum in quacumque familia, & congregatione intelligamus: alioqui si paternitas ex generatione ibi solum significaretur, nulla ratione verum esse posset, omnem paternitatem, quae in coelis, & in terris est, ex Patre aeterno prouenire, aut nominari; si quidem in coelis nulla est alia praeter aeternam Dei Patris: haec autem non est ex ipso, sed potius est ipsemet Pater Spirituum autem coelestium est quidem princi patus at nulla certe est paternitas ex generatione procedens. Sic igitur Hieronymus in illis commenrariis explicat hunc locum, vt dicat, non solum omnem familiam, & coetum, tam Angelorum, quam hominum ex Deo Patrae esse, verum etiam omnem paternitatem, quam putat esse principatum in congregatione: inquit enim: Ita puto Angelos, ceterasque virtutes habere principes sui generis in coele stibus, quos Patres gaudeant appellare. Constat igitur, Damascenum non iuxta mentem Apostoli praedictum citasse testimonium.
Ratione quoque probatur, praedicta nomina ex diuinis ad humana non fuisse deriuata: siquidem antequam mysterium Trinitatis mundo manifestaretur iuxta cuiusque linguae idioma homi nes Patres appellabantur, & filij: generationis quoque nomen in humanis tanto antiquius est quanto prius humana generatio cognita fuit, quam diuina. Nomen etiam Spiritus, vt notauit Basilius, ex rebus creatis, nempe ex aere spirato desumptum est, & ad diuina quodammodo translatum. Eodem modo intelligendus est Dionysius 1. c. de diuin. nomin. vbi quasi per allusionem, & accommodationem praedictum Pauli testimonium legit hoc modo, Ex qua, scilicet diuina triade, Tria. omnis, id est Trinitas, In coelo est, atque nominatur.
Articulus 6
COnclusio est: In Deo nulla sunt accidentia: quam tribus rationibus probat S. Thom. Quibus omissis, quia faciliores sunt, & iis etiam, quae Ca ietanus notat, totam doctrinam articuli sententia Patrum confirmare decreui. Est autem tam philosophis, quam Theologis indubitatum, omniâ quae in creaturis sunt accidentia, cum Deo tribu untur, in substantiam ipsius transire. Ita docenex Patribus Augustinus 5. lib. de Trinitate cap. 4. 5. & 16. Boethius lib. de Trinitate, cum aiunt prae dicamenta accidentium, quae ad Deum transferuntur, substantiam significare. Consentiunt A thanasius in epistola ad Episcopos Africae: Basi lius in epist. 141. ad Caesarienses, Marius victorinus lib. 1. contta Arrianos, & Nicetas in orationem 40. Nazianzeni in illa verba, Cupio dissolui, &c Eadem veritas definita est a Leone 1. epist. 93. ac Turibium cap 5. & in Concilium Remensi contra Gilbertum, cuius acta inferius referemus disput. 120. cap. 2. non quod Gilbertus senserit in Deo esse accidentia, sed quod dixerit Deum non esse suam sapientiam. Cum autem in Concilio definitur Deum, hoc est, personam esse suam sapien tiam, & suam deitatem, plane decernitur, nullum in Deo accidens esse.
Ex philosophis vero ductu rationis naturalis hoc ipsum cognouerunt Plato in conuiuio, vbi de pulchro, quod ait esse Deum, inquit: Semper es nec mutatione afficitur, nec vt pars pulchrum est, neque v id, cui pulchritudo inest, sed ipse per se pulchritudo, vnd manat caeterorum pulchritudo: & Plutarchus in lib. de doctrina Principum, vbi ait: Non assidet Ioui iustitia sed ipse est iustitia, & lex exactissima.
Ratione quoque philosophica monstrari potest. Omissa vero ratione Augustini, quae ex Dei immutabilitate, non esse in ipso accidens aliquod quod separari possit, recte probat, hoc argumento aliqui vtuntur: siue accidens possit a Deo separari, siue non, si semel in Deo accidens esse con cedimus, ipsum ex duobus compositum dicere cogimur: nequit enim esse forma aliqua veri accidentis respectu alicuius, nisi ab illo ex natura re ante intellectum distinguatur. Deum autem compositum asserere, absurdum est, vt constat ex artic. 2. ergo quicquid in eo est, de illius substantia, & essentia est
Verum, cum hactenus in eo artic. 2 solum pro batum sit, Deum non esse essentialiter composi tum, ex eo autem quod aliquis dicat, in ipso esse aliquam accidentium compositionem, non sequa tur in eo essentialis compositio; opus est, alia ra tione probare, accidentariam compositionem in Deo non reperiri, quae est huiusmodi. Cum Deus suapte natura sit summum ens perfectissimum nullius indigens, quo nihil melius excogitari, ne dum esse potest, sequitur in sua essentia, & substantia omnem plenitudinem perfectionis contineri hec alterius peregrinae naturae, aut formae, qualis est accidentaria, indigere: quare non solum essentialiter, sed neque accidentarie componi potest Caeterum, cum sint quaedam appellationes, quo ex tempore Deo tribuuntur, vt creatoris, Domi¬ hi &c. non ex aliqua in ipso mutatione in tempore facta, sed per extrinsecam dominationem, & respectum ex mutatione creaturarum Deo dicuntur conuenire, id quod optime notauit Augustinus lib. 5. de Trinit. c. 16. & Hieronymus in illuAmos 9. Ecce ego mandabo, vbi inquit: Non ergo Deu mutatur, qui semper est immutabilis, sed nos eum nostr. conuersione mutamus: ac si dicat, nulla in ipso mutatio est, sed quia nos mutamur, ipse alio modo nos respicere dicitur. Quare, vt more logicorum loquamur, quamuis in Deo non sit aliquod accidens praedicamenti, hoc est aliqua forma intrinseca, est tamen accidens praedicabile, id est, aliquid de illo praedicatione quinti praedicabilis praedicari potest. Imo vero, si aliquod est praedicamentum, quod per extrinsecum solum respectum de substantiam dicatur, aliquod etiam de Deo enunciari, ratione solius simplicitatis non repugnat.
Articulus 7
COnclusio est: Deus est omnino simplex: quae non solum ad dogma fidei pertinet, sed etiam ratibne philosophica euidenti constat. Primum denita fuit in Concilio Remensi, vt superiori articulo notauimus. Nam quamuis Gilbertus expresse non dixerit, Deum esse compositum, ex eius tamen sententia sequebatur. An vero idem inferri possit ex eorum opinione, qui dicunt attributa diuina differre ex natura rei inter se, & ab essentia, videbimus disp. 116. Oppositum autem erro rem, qui Deo compositionem tribuit, adscribit Petro Abaslardo Prateolus in suo Elencho haeresum, quem tamen errorem Bernardus epist. 188. & 190. & 191. inter alios errores Abailardi non refert. Deinde eadem veritas definita fuit in Concil. Lateranense sub Innocentio;. & refertur in c Firmiter de summa Trinitate, & fide Cathol. Ra tione quoque naturali a nobis probata est disp. 21. cap. 3. Porro de simplicitate Dei eleganter disputant Hilarius 8 de Trinitate, Angust. lib. II. de ciuit. cap. 10. & libro 15. cap. 17. Isiodorus lib. 1. de summo bono cap. 1. Boethius lib. de Trinit. cap. 3. Bernard. lib. 5. de consideratione, Aristot. quoque 12. met. cap. 7. primam substantiam, hoc est, Deum simplicem esse, & indiuisibilem pronunciat.
Articulus 8
CONCLVSIO est: Deus non potest cum alio in compositionem alicuius conuenire. Conclusio huius articuli non minus in philosophia, & Theologia certa est, quam praecedentis: fuerunt tamen non pauci, qui oppositum ausi sunt affirmare. Primum ex philosophis teste Eusebio lib. 14. de praeparatione euangelica c. 6. Democritus docuit, Deum esse animam mundi, ac propterea ipsum igneae pi"lae formam habere. Huius tamen errorem longe aliter refert Cicero lib. 1. de natura Deorum. In hanc vero sententiam Stoicos commemorat Epiphanius lib. 1. haeresi 5. quam Damascenus in suo lib. de haeresibus non omnibus, sed quibusdam Stoicorum adscribit, eamque secutum fuisse Py thagoram censet Ludouicus Viues in c. 11. lib. 4. de ciuit. Dei. Ex Christianis autem omnium primi Priscillianistae in hoc errore fuisse videntur, cum assererent animam hominis diuinam esse substan tiam, vel partem illius, vt constat ex Concil. Toleta. 1. in confessione fidei, & Leone pp. i. in epistol ad Turibium 93. cap. 5. Clarius tamen Petrus Abailardus teste Bernardo in epist. 190. cum docuit Spiritum sanctum esse animam mundiiquam sententiam ex Platone didicisse tradit Bernar. Deminter errores cuiusdam Almerici, qui fuit tempo re Innocentij 3. Turrecremata lib. 4. summae c. 35. hunc errorem enumerat: dicebat enim omnia esse vnum, & eiusdem naturae, imo omnia esse Deun & Deum ipsum essentiam esse omnium rerum quem haereticum vnico verbo damnat Innocentius c. damnamus, de summa Trinitate, & fide Ca thol. ex Scriptura quoque aperte demonstratur, non posse Deum esse animam totius mundi: nam Iob. 22. dicitur: Excelsior coelo est, &c 2. Paralip. 2. Coelum, & coeli coelorum eum capere non possunt. Si autem Deus esset anima mundi, esset profecto intra ipsum conclusus, & definitus, vt extra ipsum nullo modo esse posset, quod est absurdum, vt inferius probabitur disp. 29. cap. 4. Id ipsum optime osten dit Augustinus c. citato, & sequenti.
Porro Deum non posse conuenire in compositionem alicuius, hac ratione potest ostendi. Omne id, ex quo aliquid componitur imperfectius est ipso composito: atqui Deus est rerum omnium perfectissimus: ergo ex ipso nulla res alia componi potest. Qui vero oppositum docuerunt, eo videntur decepti, quod vniuersum hoc conspicerent, ita a Deo efficiente, & seruante pendere, vt si ne illo non minus esse non posset, quam animantia sine anima viuere. Ob id tamen non deberent affirmare, Deum ipsum, aut mundi, aut aliarum rerum animam esse.
De philosophis quidem antiquis non satis perspectum habeo, an dixerint Deum vere esse ani mam mundi, tanquam formam, & naturam illius, vel solum per modum efficientis, & conseruantis, eo modo quo nonnulli arbitrantur Aristotelem appellasse intelligentiam motricem coeli, animan eius assistentem. De haereticis vero Priscillianistis dubium non est, docuisse animam nostram informantem, quandam Dei portionem esse. In quem sensum eorum damnant errorem Concilium To letanum primum, & Leo primus, & tandem Leo concludit, nullam tam praecipuam esse facturam, cui Deus ipse natura sit, hoc est, forma: nomine enim naturae formam appellat, sicut Arist 2. Phyl. c. 1. & clarius 5. Meta. c. 4. vbi circa finem ait, primam, & quae proprie dicitur natura, esse substantiam, hoc est, formam eorum, quae in seipsis, vt ipsa sunt, motus principium habent: materiam vero metaphorice, & quod huius sit susceptiua, naturam dici, De Aballardo etiam, & Almerico dubium non est, de anima informante fuisse locutos.