Text List

Articulus 9

Articulus 9

Articulus 9 De genere

Genus est universale aptum praedicari de multis specie differentibus in quid. Sic animal praedicatur de homine et bellua, nam si quis interrogat, quid sit homo, recte respondebitur: homo est animal. Dum Genus dicitur universale praedicari de pluribus, differt ab individuo, quod dicitur de uno solo, et convenit cum aliis universalibus. Dum dicitur de pluribus specie, differt a specie, quae dicitur tantum de pluribus individuis. Differt etiam a proprio, quod quantum est de se, praedicari tantum potest de una specie et individuis eius. Dum dicitur praedicari in quid, differt a differentia et ab accidente ac etiam proprio, quae omnia praedicantur in quale. Genus est aliud summum, quod nunquam est species, ut substantia, qualitas; aliud medium seu subalternum, quod collatum ad superius genus est species, ut animal respectu hominis est genus, respectu corporis aut viventis est species.

Species est universale, quod directe immediate subiacet genere, quia species directe subiacet genere, distinguitur a differentia, quia est ad latus generis, sed quia species eodem generi subiicit immediate, ideo distinguitur ab individuo, quod genus subest duntaxat mediate, id est mediante specie, sic quercus species est arboris, et candor species coloris.

Species duplex est: una subalterna et altera infima. Subalterna est, quae ita suo subiacet generi, ut infra se agnoscat aliquas species, ut de animali ostensum est. Species infima seu specialissima est illa, quae suo generi sic subiacet, ut infra se nullas species agnoscat, sed singularia tantum, quae soli numero distinguuntur, et talis est homo etc. Et haec species dividitur in subiicibilem et praedicabilem. In quantum subiicibilis describitur sic: species est quae ponitur immediate sub genere et de qua genus praedicatur in quid. Quatenus vero praedicabilis definitur: quae de pluribus et differentibus numero praedicatur proxime et complete in quid.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9