Text List

Articulus 8

Articulus 8

ARTICVLVS VIII De singularibus et vniversalibus

Vnumquodque est aut singulare aut vniversale Vniversale dicitur vulgo quatuor modis .

Primo vniversale in causando: Est causa multarum rerum praesertim specie diversarum ut Deus et sol

2ndo secundo vniversale in repraesentando est id quod repraesentat multa tale est speculum

Tertio vniversale in significando est id quod multa significat ita tamen ut ea non repraesentet, ut haec vox exercitus Vniversale denique in essendo et repraesentando et id est natura quodam modo una quae apta est inesse multis et praedicari de multis ut homo dicitur de Ioanne Iacobo etc. Substantia de Angelis de corporibus.

Singulare est natura, quae non communicatur pluribus non dividitur in plura, seu non habet inferiora, de quibus possit univoce praedicari ideo v.g. Petrus est singulare seu individuum. Universalia non sunt re ipsa a singularibus separata, sed sunt in ipsis singularibus inclusa per considerationem tamen intellectus a singularibus abstrahuntur. Quidquid ergo est, est singulare, attamen in ipsis singularibus consideratur natura, quae potest esse universalis et ita universale dicitur fieri per intellectum. Fit autem hoc modo, cum pleraque inveniantur inter se convenientia et similia, v.g. Petrus, Paulus et alii quoque homines sunt similes inter se in natura, hinc intellectus concipit absolute naturam humanam, in qua conveniunt, et quae denotatur hoc termino homo, et hic conceptus est aeque communis omnibus et singulis hominibus. Concipitur nam natura posse determinari et contrahi ad singulos quosque homines dicendo hic homo, ille homo. Concipitur posse vere praedicari et affirma-ri de Petro, Paulo et aliis huiusmodi, ergo conceptus hominis sic sumptus est universalis et praedicabilis de pluribus. Et hoc modo dantur universalia et singularia non quasi a se separa-ta, sed quia omnes res sunt singulares, per cogitationem vero intellectus possunt sumi in universali. Itaque universale dicit naturam, dicit unita-tem et dicit aptitudinem inesse multis . Natura est realis et per se supponitur nec fit ab intellectu. Unitas vero fit ab intellectu abstrahente naturam eamque concipiente sine differentiis seu condicionibus eam determinantibus ad hoc vel illud singulare. Aptitudo etiam fit per rationem, dum cogitatur aptitudo quasi superveniens naturae uni, tanquam potentia quaedam et capacitas, qua ipsa natura possit dividi in plura.

Iam vero singulare seu individuum dicit naturam suam et differentiam propriam, qua intelligitur constitui haec natura ipsumque singulare cum sua determinata natura, intelligitur distingui ab omnibus aliis singularibus fierique incommunicabile pluribus; unde in omnibus singularibus haec differentia reperitur vocaturque haecceitas.

Caeterum apte universale dividitur in quinque universalia seu predicabilia nam cuiusque rei cognitionem dum inquirimus aut consideramus essentiam eius, aut circumstantias, si essentiam aut quatenus est ei rei communis cum aliis et hoc est generis et speciei, ut quatenus ipsi peculiaris et hoc est differentiae. Si circumstantias, aut eas quae sunt ipsi rei peculiares et ab ea inseparabiles, et hoc est proprii, aut eas quae sunt communes est separabiles, et hoc est accidentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8