Text List

Articulus 10

Articulus 10

De differentia, proprio, et accidente

ARTICULUS X. De Differentia Proprio et Accidente.

Differentia est id quo aliquid differt ab aliquo, Sunt autem differentiae aliae aliis maiores, rerum nam quaedam differunt solo numero ut Joannes a Jacobo, Quaedam numero et specie ut equus ab homine quaedam numero specie et genere ut homo a lapide. Sunt et differentiarum quaedam Essentiales quibus res ad invicem differunt essentia ac definitione ac proinde specie. Quaedam accidentales quibus res quandam eiusdem speciei differunt ad invicem accidentibus ut ethyops a sarmata differunt colore mas a faemina femina sexu.

Differentia Principalis et Propriissima quae constituit tertium praedicabile est ea qua species ad invicem differunt discrimine essentiali, eius munus est triplex nam primo dividit genus, secundo constituit Speciem tertio addita Generi definitionem specie implet veluti rationalitas constituit hominem et dividit animal et addita animali efficit definitionem hominis

Eadem differentia inquantum est praedicabilis definitur a Porphirio Porphyrio sic "Est universalis natura quae de pluribus differentibus specie predicari potest in Quale Quid seu in quale Essentiale", debetque hoc modo distingui duplex differentia una Generica, quae constituit naturam Genericam, Altera Specifica quae constituit naturam specificam infimam, Illa praedicatur de pluribus speciebus, ut sensitivum constituit animal, et dicitur de omnibus speciebus animalis, Alia dicitur de solis individuis ut rationale constituit hominem et dicitur de singulis hominibus Definitio Porphirii Porphyrii spectat ad solam differentiam Genericam adaequate Ergo differentia essentialis in tota sua Latitudine debet definiri: est quae praedicatur de pluribus essentialiter in Quaele.

Quod attinet Proprium. Nomen Proprii duobus praecipue modis sumitur. Primo ut opponitur improprio Sicut homo pictus dicitur improprie, homo vivus autem proprie. Secundo sumitur ut opponitur communi, sic proprium dicitur quod proprie et determinate alicui convenit. Proprium itaque hoc modo sumptum dicitur quatuor modis. Primo quod soli cuidam speciei convenit sed non omni sic esse Delirium convenit homini soli sed non omni. Secundo modo est quod omni quidem convenit sed non soli, sic esse capitatum convenit omni homini sed non soli tertio quod omni soli convenit sed non semper sic canescere quarto quod omni soli et semper esse risibilem. esse flebilem.

Definitur Proprium quatenus est quartum universale id quod aptum est praedicari de multis in Quale accidentaliter et necessario de singulis et cum sua specie reciprocatur sic risible de homine praedicatur primo quidem in quale quia quaerenti qualis est homo recte Respondeo per risibile homo est risibilis secundo de homine praedicatur accidentaliter quia non est eius attributum essentiale ut pote Quod non designet partem essentiae sed potius proprietatem seu potentiam ex essentia hominis promanantem. Tertio singulis convenit necessario quia quemlibet hominem esse risibilem necesse est. Quarto Cum sua specie id est cum homine reciprocatur nam omnis homo est risibilis et omne risibile est homo.

Proprium est duplex in quantum Universale unum Genericum alterum Specificum Genericum est quod reciprocatur cum Genere ut mortale respectu viventis. Specificum reciprocatur cum specie ut risibile cum homine. Agnosci poteris et tertium proprium nempe Transcedentals ut unum verum bonum respectu entis.

Accidens quoque duplicter sumitur. Primo prout distinguitur contra substantiam et hoc dicitur Accidens praedicamentale, sub quo continentur novem praedicamenta Accidentium. Secundo prout dicit quod quod est extra essentiam rei ita, ut etiam si una substantia adsit alteri extra essentiam eius, dicatur eius Accidens. Hoc accidens rursus vel sumitur in tota sua Latitudine et sit complectitur enim proprium vel sumitur distinguendo Accidens proprium et commune et per accidens absolute dictum intelligendo accidens commune distinctum a proprio, et hoc modo nunc Sumitur dum distincte nominantur Proprium et Accidens ac si dicantur accidens Proprium et commune Accidens sic sumptum definitur a Porphirio Porphyrio: "Quod adest et abest praeter subiecti corruptionem id est advenit subiecto ad eoque recedit incorrupto remanente ipso subiecto." Adhuc autem distinguuntur duplex Accidens Separabile. ut sessio et similia et inseparabile ut nigrum Corno, album sygno. Quamvis autem huiusmodi Accidens est Separetur realiter a subiecto, tamen saltem cogitatione seiungitur, quia possumus Corvum intelligere cum albedine sine praeiuditio essentiae Corvi Secus est in proprio nam ne abstractione quidem mentis a subiecto sepa rari potest, fluit nam a forma subiecti.

Accidens itaque Commune quatenus Universale definiri potest Sic Universale aptum praedicari de multis subiectis accidentaliter, sed non necessario de singulis, Sic album praedicatur de pariete marmore quia non est necesse quamlibet parietem esse album.

Hoc accidens commune vel Genericum est vel Specificum. Genericum est quod convenit multis etiam Specie diversis sic album convenit nivi et Cygno. Specificum est quod multis tantum numero differentibus tribuitur ut ridere.

PrevBack to Top

On this page

Articulus 10