Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum intellectus possit simul intelligere plura ut plura
Postea quaerebatur secundo , utrum intellectus possit simul intelligere plura ut plura. Et arguitur quod sic, quia sicut se habet materia prima respectu substantialium formarum materialium, ita intellectus possibilis respectu formarum ? intelligibilium. Sed materia prima potest esse simul et in actu sub formis pluribus substantialibus, secundum ponentes gradus in formis . Ergo similiter intellectus possibilis poterit esse simul et in actu pluribus formis intelligibilibus informatus. Sed cum est in actu secundum aliquam formam intelligibilem, secundum illam intelligit. Ergo simul multa intelligit.
Contrarium videtur, quia dicit Philosophus quod contingit multa scire in habitu, non autem contingit multa intelligere simul et in actu.
Respondeo dicendum quod intelligere intellectus nihil aliud est quam actus quo perficitur intellectus. Huiusmodi autem actus habet formam sive speciem ab obiecto sive intelligibili. Unde ab unoquoque ente quod est per se intelligibile et obiectum intellectus causatur in intellectu actus intelligendi formaliter et essentialiter a, quocumque alio differens....
On this page