Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum intellectus possibilis necessario informetur aliqua specie intelligibili alia ab ipso actu intelligendi, quae sit necessaria ad hoc quod ipsa operatio intelligendi eliciatur

QUAESTIO IX. Utrum intellectus possibilis necessario informetur aliqua specie intelligibili alia ab ipso actu intelligendi, quae sit necessaria ad hoc quod ipsa operatio intelligendi eliciatur.

Tertio quaerebatur utrum intellectus possibilis necessario informetur aliqua specie intelligibili alia ab ipso intelligere sive ab ipso actu intelligendi, quae sit necessaria ad hoc quod ipsa operatio intelligendi eliciatur. Et arguebatur ! quod sic, quia actionis vel operationis cuiuslibet operantis est principium vel ratio agendi aliqua forma, secundum quam elicitur huiusmodi operatio, alia ab ipsa operatione. Sed intellectus possibilis de se nullam speciem habet. Ergo oportet quod ad hoc quod eliciat aliquam operationem intelligendi, prius reducatur in actum alicuius formae et speciei quae sit aliud quam ipsum intelligere. Et hoc videtur esse de intentione Philosophi dicentis quod lapis non est in anima, sed species lapidis.

Contra, ut dictum est, secundum Philosophum , intelligere est quoddam pati respectu intellectus possibilis. Ergo intellectus possibilis respectu ipsius intelligere ex parte sua nullo indiget, nisi quo disponatur ad patiendum. Sed cum de se sit quaedam potentia respectu ipsius intelligere, ex hoc est sufficienter dispositus. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod, prout tangitur in prima ratione, secumdum ponentes intellectum esse principium activum respectu actus intelligendi, cum secundum se consideratus non sit nisi quaedam potentia indeterminata respectu cuiuscumque obiecti | et actus intelligendi, ad hoc quod faciat se ipsum in actum aliquem determinatum intelligendi respectu obiecti determinati, oportet quod actuetur aliquo modo, et determinetur secundum speciem determinatam obiecti, respectu cuius debet eligere actum intelligendi. Sicut forte aliqui videntur ponere quod ratio formalis ignis quae dicitur ' inesse naturae per agentia naturalia, est aliquid causatum ab agente in eo ex quo res producitur, et per illud dicitur illud in quo est habere rationem activi principii respectu effectus principalis.

Sed iste modus ponendi non videtur conveniens, quia supponitur falsum, scilicet quod intellectus sit activus respectu sui actus intelligendi. Praeterea , ponendo speciem dicto modo, potest concludi quod intellectus respectu actus intelligendi non est activus sed passivus; quia cum huiusmodi species sit quaedam similitudo imperfecta obiecti, actus autem intelligendi completus sit perfecta similitudo eius, cuius est agere et efficere huiusmodi ? speciem, eius etiam est agere et efficere ipsum actum. Et huiusmodi species si ponatur ut aliquid necessarium ad actum efficiendum, habebit rationem instrumentalis agentis, et obiectum rationem principalis efficientis. Sicut etiam semen viri coniunctum menstruo mulieris habet rationem instrumentalis " agentis, et sicut menstruum mulieris per semen viri non dicitur habere vim activam respectu fetus sed passivam ; ita in proposito quantum ad hoc similiter potest dici quod intellectus possibilis in quo recipitur huiusmodi ? species non habet per illam actum efficere, sed tantum habet rationem principii passivi, ut sic per obiectum ut per agens principale, mediante huiusmodi specie et instrumentali agente, actus intelligendi causetur.

Quidam autem ponentes intellectum passivum et obiectum activum respectu actus intelligendi, ponunt nihilominus speciem generari ab obiecto ut quamdam dispositionem potentiam determinantem et habilitantem ad actum determinatum et specialem. Et secundum hoc non habet rationem activi sed magis dispositionem materialis . Sed quod huiusmodi species, si ponatur ut dictum est, sit quaedam similitudo obiecti imperfecta !! et actus intelligendi est similitudo eiusdem perfecta, et sic ad eumdem causandum non P formaliter pertinere vide[n]tur, (sicut ipsum calefieri est similitudo imperfecta calefacientis, et calefactum esse est similitudo perfecta eius), huiusmodi species non cedet in rationem dispositionis formalis, sed sub ratione formae causatae ab obiecto sicut et ipse actus continebitur. Et ideo, omnibus consideratis, non apparet sufficiens motivum propter quod intellectus possibilis tali specie informetur ?9....

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9