Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum unus amicorum debeat alteri amico velle maxima bona

QUAESTIO X. Utrum unus amicorum debeat alteri. amico velle maxima bona.

Postea quaerebatur circa pertinentia ad actum voluntatis, et primo circa actus virtuosos, primo utrum unus amicorum debeat alteri amico velle maxima bona. Et arguitur quod sic, quia secundum Philosophum in nono Ethicorum, amicus se habet ad amicum sicut ad seipsum, quia amicum reputat quasi ' se alterum, et etiam in eodem nono dicit quod amicabilia quae ad amicos, id est amicitiae opera quibus aliquis utitur ad amicos, videntur processisse ex his quae sunt hominis ad seipsum. Sed unusquisque vult sibi maxima bona . Ergo etiam illa debet velle amico.

Contra. Secundum Philosophum octavo Ethicorum ubi quaerit hanc quaestionem, dicit quod cum amicus vult amico bona illius gratia, manere oportet qualiscumque est ille, id est oportet supponere quod habitis illis bonis ille ipse remanet qualiscumque est. Sed si alter amicorum consequatur maxima bona, non manet qualis prius, quia non manet amicus, sed dissolvitur amicitia propter non convivere. Quare et cetera.

Respondeo. Dicendum est quod secundum Philosophum in octavo et nono Ethicorum, amicitia proprie dicta non potest esse inter multum inaequales, eo quod secundum ipsum amicitia et generatur et conservatur ex mutua communicatione, et ad invicem conversatione amicorum, quantum ad ea in quibus communiter delectantur secundum virtutem et honestatem, quod non posset fieri inter multum distantes. Unde dicit : si multa fiat distantia virtutis vel malitiae vel alicuius alterius, non adhuc sunt amici, quia nec dignum reputatur quod aliquis habeat amicitiam cum eo qui multum est inferior ipso ; reges enim non dignificant his esse amici qui multum defectiores et cetera. Propter quod non potest inter multum distantes talis amicitia cum actibus ad ipsam pertinentibus qui sunt delectabiles et perfecti conservari ; et ideo amicus [amicum] in quantum amicus est et sic sub ratione amicitiae proprie dictae, non potest velle amico maxima bona, nisi ! etiam sequatur eum velle amico carere quod est magnum bonum. Inde est quod amicus secundum quod huiusmodi, id est secundum quod per se diligens amicum ut sibi coaequalem, immo quodammodo unum, et propter bonum amicitiae propriissime dictae, non debet velle maxima bona amico. Et haec videtur esse determinatio Philosophi octavo Ethicorum, ubi dicit quod amicus, forte autem non prae omnibus, vult amico bona: sibi ipsi enim maxime vult unusquisque bona. Et ex ? hoc potest inferri quod amicus non debet velle amico bona per quae perdat amicum quod est magnum bonum.

Sed quia, ut ibi determinat , praeter hunc modum amicitiae propriae sunt aliae amicitiae species, quae secundum superabundantiam sunt, puta patri ad fi | lium, viro ad uxorem et imperanti ad imperatum et huiusmodi, in quibus secundum gradus diversos magis et minus receditur ab huiusmodi amicitia propria, in quantum in illis maior vel minor excessus inter amantes invenitur, — non receditur tamen a bono virtutis simpliciter qua unusquisque sic disponitur ut omnes diligat secundum suam dignitatem, et huiusmodi dilectio vel amatio est secundum amicitiam aliquam licet non secundum praedictam, et secundum hanc amicitiam | communem etiam impares amici dici possunt amantes se; isto modo dicendum quod sibi invicem possunt et debent velle maxima bona, secundum dignitatem tamen personae dilectae, quam diligens debet velle esse optimam et maximis bonis dignam et maxima bona habere in ordine tamen ad bonum commune et ad Dei gloriam et honorem. Haec autem praecipue pertinent ' ad amicitiam caritatis.

Immo videtur esse dicendum quod sicut amicus, non tamen amicitia proprie dicta, seipsum propter excessum amoris quem habet ad seipsum prae omnibus vult sibi maxima bona, ita etiam cum post seipsum maxime diligat amicum secundum amicitiam proprie dictam, quia diligit illum ? quasi alium se, illi prae omnibus aliis a se ipso, ceteris paribus, vult maxima bona, in quantum vehementius diligit ipsum duplici genere amicitiae, scilicet proprie dictae qua illum solum vel cum paucis aliis diligit, et communiter dictae per quam omnes generaliter diligit; et inconveniens videtur quod aliquis omnibus consideratis extraneis velit maiora bona quam amicis secundum amicitiam proprie dictam, prout tangitur in argumento primo inducto.

Ad evidentiam autem solutionis secundi argumenti est intelligendum quod, secundum Philosophum et Commentatorem in nono Ethicorum, non obstante quod virtuosus velit sibi maxima bona, tamen propter perfectum actum virtutis sustinet mortem, cum expedit propter maius bonum, licet sciat se ex hoc privari vita qua posset etiam vivere virtuose, licet non ita perfecta virtute. Et sic, licet ut homo et diligat naturali dilectione vitam naturalem e£" non possit velle mori et amittere bonum vitae naturalis, tamen ut homo virtuosus potest: ita etiam, licet amicus propria amicitia, in quantum.talis habendo respectum ad bonum amicitiae proprie dictae quam ? vult conservari non velit nec velle debeat amico maxima bona, tamen in quantum amans bonum simpliciter et absolute, et in quantum amans bonum perfectum commune, et propter perfectiorem actum perfectioris virtutis quem exerceret in volendo et, quantum in se est, efficiendo quod amicus haberet maxima bona, non obstante quod ex illo sequeretur quod amitteret amicum et usum virtutis amicitiae proprie dictae ; — nihilominus hoc velle deberet. Hoc enim in pluribus contingit quod propter bonum virtutis perfectioris omittuntur actus et bonum minus perfectae. Per praedicta patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10