Quaestio 12
Quaestio 12
Quis illorum gravius peccat, vel qui omnino non vult baptizari, vel qui baptismum circa seipsum vult iterari
QUAESTIO XII. Quis illorum gravius peccat vel qui omnino non vult baptizari vel qui baptismum circa se ipsum. vult iterari.
Postea circa pertinentia ad actus vitiosos quaerebantur duo, unum est respectu contemptus sacramenti baptismi, videlicet quis illorum gravius peccat et peior est dicendus vel qui omnino non vult baptizari vel qui baptismum circa seipsum vult iterari. Et arguebatur quod ille qui non vult baptizari gravjus peccet, quia peius est et maioris defectus non habere aliquam formam nec etiam dispositionem ad illam, quam non habere solum huiusmodi formam, habere tamen dispositionem ad illam. Sed nolens baptizari, ex eo quod | non baptizatur caret non solum gratia gratum faciente, sed etiam dispositione ad illam scilicet charactere. Hac autem non caret qui iterum baptizatur, licet gratia careat. Quare et cetera.
Contra. Dicitur secunda Petri secundo quod melius, id est minus malum est non cognoscere viam iustitlae quam post aggressionem iterum reverti. Sed qui iterum baptizatur, a iustitia fidei quam habuit ex primo ? actu baptizandi retrorsum abiit per secundum actum, quia haereticus est ex hoc, et sic infidelis. Qui autem non vult baptizari nunquam huiusmodi viam iustitiae agnovit, et sic nec ab ea retrocedit. Ouare et cetera.
Respondeo dicendum quod, cum secundum Augustinum peccatum sit dictum, vel factum, vel concupitum contra legem aeternam, id ! quod principale et quod formale est in peccato est contemptus, reliqua autem sunt materialia. Propter quod, ubi est maior Dei contemptus, ibi est maius peccatum : unde et indifferentia facta contra conscientiam et in contemptum sunt peccata mortalia. Si ergo non baptizatus non vult baptizari, sclens quantum virtutis praedicatur et tenetur ab Ecclesia esse in baptismo, et nihilominus vilipendit et nihil reputat baptismum in Ecclesia — utendo baptismo credit errare, — et ideo nec ipsum curat suscipere, gravius videtur peccare quam ille qui in infantia suscepit baptismum, et veniens ad aetatem adultam antequam complete sit instructus in his quae fidei sunt, vel etiam adultus antequam etiam plene sit instructus, credens magnam efficaciam habere baptismum, ideo ut perfectiorem effectum consequatur, iterum procurat se baptizari. Quia ille etsi peccet ex ignorantia — non omnino invincibili, quia deberet inquirere quid circa hoc esset agendum, — tamen quia non est tantus contemptus sicut in primo casu, ideo nec tantum peccat. Si autem post sufficientem instructionem non vult credere Ecclesiae docenti quod baptismus non est iterandus et quod iteratus nullum bonum facit immo malum, in dicto casu per accidens gravius peccat, cum talis iam sit apostata, et haereticus efficiatur a communi doctrina catholicae Ecclesiae resiliendo, et sic ingratus est gratiae in primo baptismo susceptae.
Quod ergo talis habet dispositionem ad gratiam quantum ad characterem quod est quoddam bonum quod alius non habet, non facit ipsum minus malum simpliciter sed secundum quid, nam isti dispositioni ex graviore contemptu et peccato superinducto maiorem indispositionem inducit. Characteris enim dispositione non praeparatur homo adultus ad gratiam consequendam nisi libero arbitrio actu concurrente. Nunc autem ille per actum liberi arbitrii magis redditur indispositus ad gratiam quam alius. Ideo et cetera.
On this page