Quaestio 13
Quaestio 13
Quis illorum gravius peccat qui simulat sanctitatem vite propter bonum utile vel ille qui simulat sanctitatem propter bonum honorabile
QUAESTIO XIII. Quis illorum gravius peccat qui simulat sanctitatem vitae propter bonum utile vel ille qui simulat sanctitatem propter bonum honorable.
Postea quaerebatur aliud respectu fictae vel! apparentis sanctitatis videlicet quis illorum gravius peccat et peior est dicendus qui hypocrizat vel simulat sanctitatem vitae propter bonum utile ut ? videlicet ex hoc quod sanctus reputatur aliqua bona temporalia consequatur, vel ille qui hypocrizat et simulat sanctitatem propter bonum honorabile ut videlicet ex hoc quod sanctus reputatur ab hominibus honoretur. Et arguebatur quod hypocrita simulans ? sanctitatem vitae propter bonum utile minus peccet quam simulans propter bonum honorabile. Quia secundum Philosophum nono Ethicorum, qui simulat se habere amicitiam ad aliquem propter virtutem, cum tamen non sic amet sed simulat se sic amare, magis est accusandus quam qui numismata corrumpit; sed numisma corrumpens illud corrumpit propter bonum utile. Ergo qui simulat se habere amicitiam quod est habere virtutem propter bonum moris vel honestatis peior est eo qui simulat se habere aliquam sanctitatem propter bonum utile.
Contra. Secundum Philosophum quarto Ethicorum : iactator maiora existentibus fingens gratia gloriae vel honoris non est valde vituperabilis, inquantum | scilicet gloria et honor habent quamdam affinitatem cum rebus honestis propter quas merito aliqui laudantur et honorantur. Quicumque autem iactat se gratia argenti vel cuiuscumque quod argento existimari potest deformior est, quia propter minus bonum mentitur. Quare et cetera.
Respondeo dicendum quod in peccato est ! considerare conversionem ad bonum commutabile quae materialiter se habet in peccato | et aversionem a bono incommutabili quae est formalis et completiva ratio peccati. Ex parte conversionis hypocrisis propter gloriam non est maius peccatum, quia honor quem inordinate intendit non habet maiorem repugnantiam ad bonum virtutis quam lucrum ad quod intendit alius. Sed ex parte aversionis maius est, quia magis directe avertitur, id est resistendo et non volendo subici Deo sicut superbia. Unde sicut superbia vel inanis gloria est maius peccatum ex parte aversionis quam avaritia, ita hypocrisis per quam intenditur lucrum quod est finis avaritiae est minus malum: quam per quam intenditur vana gloria quae est finis superbiae. Unus enim talium dicendus est superbus, alius autem avarus, saltem a fine. — Sed ex parte conversionis tamen e contrario se habet, quia cum secundum Augustinum de libero arbitrio nihil aliud sit damnandum in toto genere malefaciendi quam libido, sive etiam huiusmodi libido alio nomine cupiditas nuncupetur, actus malus factus [est] ex maiore libidine peior est dicendus. Actus autem malus factus ex minore motivo exterius procedit ex maiore libidine voluntatis quam factus ex maiore bono. Et quia inter bona exteriora divitiae sunt minora, honores autem sunt maiora, ideo qui inducitur occasione honoris ad peccandum maius habens motivum, minus peccat quam qui inducitur occasione boni utilis. Quia tamen simpliciter est iudicandum de peccato secundum rationem quae est aversio, peccatum hypocrisis propter inanem gloriam est maius simpliciter peccato hypocrisis propter lucrum licet e contrario sit secundum quid sive ' ex parte conversionis sive motivi ad convertendum.
On this page