Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Utrum testamentum hominis quo disposuit ut eius corpus sepeliretur in aliquo loco sacro, in quo etiam patres sui communiter sunt sepulti, possit ab aliquo immutari in hoc quod aliqua eius pars in alio loco sepeliatur

QUAESTIO XI. Utrum testamentum hominis quo disposuit ut eius corpus sepeliretur in aliquo loco sacro, in quo etiam patres sui communiter sunt sepulti, possit ab aliquo immutari in hoc quod aliqua eius pars in alio loco sepeliatur.

Postea quaerebatur aliud pertinens ad homines egredientes de hac vita, et illud fuit utrum ! ultima voluntas sive testamentum hominis, qua vel quo disposuit et elegit ut eius corpus simpliciter nullam partem excipiendo sepeliretur? in aliquo loco sacro, in quo etiam patres sui communiter sunt sepulti, possit ab aliquo 1mmutari in hoc quod aliqua eius pars in alio loco sepeliatur. Et arguebatur quod possit immutari, saltem de consensu illorum in quorum loco elegit talem sepulturam; quia quod donatum est alicui potest ab eo cui datum est vel de eius consensu alteri donari. Sed eligens sepulturam corporis sui? in aliquo loco determinato intelligitur corpus suum legasse vel donasse in potestatem illorum quorum est dictus locus. Quare et cetera.

Contra. Dicitur tertia decima ?, quaestione secunda, capitulo? quod ultima voluntas defuncti est in omnibus observanda. Ergo qui eligit sepulturam sui corporis simpliciter in aliquo loco certo nullam partem excipiendo ?, debet in illo integraliter sepeliri, quantum ad omnes partes quae ad illum locum contingit deferri. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod ultima voluntas defuncti est observanda prout potest fieri bono modo, voluntas quidem quam expressit, et quam per expressa etiam conici potest ipsum exprimere voluisse si advertisset. Supponendum est autem quod ipse, quantum ad non expressa, voluisset in habitu et expressisset | si advertisset, quae rationi essent magis consentanea circa ea quae expressa ab ipso contingebant. Si ergo aliquis voluit ' et elegit expresse sepeliri corpus suum simpliciter et absolute, nulla parte excepta, in aliquo loco sacro et magnae sanctitatis et reverentiae, tum propter praesentiam sanctarum reliquiarum et huiusmodi, tum propter praesentiam quasi omnium progenitorum suorum et huiusmodi, supponendum est quod voluit ibidem sepeliri, quanto integrius fieri posset bono modo. Hoc autem commode fieri posset, si contingeret eum mori in loco propinquo loco sepulturae. Et ideo simpliciter dicendum esset ipsum voluisse quod cum omni integritate sepeliretur ibidem, et quod nulla pars corporis nec interior nec exterior deberet a corpore separari ad sepeliendum in alio loco.

Sed si contingeret ipsum mori in partibus multum remotis a quibus non posset deferri cum faecibus nec etiam cum interioribus nisi cum nimia difficultate, — propter quod secundum antiquam consuetudinem maiores personae, et praecipue praelati et principes in remotis partibus morientes, in terram in qua elegerunt sepeliri cum huiusmodi interioribus non consueverunt deferri, — non est supponendum quod voluerit cum omnimoda integritate sepeliri inloco praedicto. Nec supponendum est quod ad hoc intenderit heredem suum obligare, quod cum tantis ex | pensis et difficultate ipsum ad locum sepulturae praedictae deferret ; sed supponendum est quod voluit quod interiora sua, sicut et de interioribus aliorum fieri consuevit sepelirentur in loco in quo contingeret ipsum mori, nisi forte contingeret illa cum praedictis expensis et difficultate ad locum praedictae sepulturae deferri . Et ita dicendum, quod si de interioribus quae extrahi contingeret nec cum corpore deferrentur nullam faceret dispositionem specialem?, de iure communi deberent? sepeliri in loco in quo ipsum discedere contingeret, secundum iura et consuetudines quibus cavetur viatores esse sepeliendos ubi moriuntur, ex quo non elegerunt sepulturam "".

Sed si contingeret quod heres ex gratia et reverentia ad patrem plus vellet facere quam intelligeretur ei incumbere ex voluntate expressa?! vel implicita ipsius patris, utpote si nolens parcere laboribus et expensis voluit sic facere interiora in toto vel in parte praeparari quod ad locum a patre ad sepeliendum electum possent deferri, numquid illud, sic ab herede quasi ex gratia non ex debito delatum simpliciter et absolute et nulli personae vel loco donatum vel deputatum, remanet in potestate deferentis ut in loco qui sibi placuerit illud faciat sepeliri, vel de iure sepeliendum est una cum corpore principali? Videtur quod sepeliendum sit in loco a patre electo ; nam cum cesset causa propter quam in alio loco poterat sepeliri, utpote si contingeret illud relinqui propter ! praedictam incommoditatem et difficultatem deferendi, videtur quod cum corpore debeat sepeliri. Nam heres non faciens voluntatem defuncti, sed plus faciens quam dixerit vel senserit dictus defunctus, dicitur implere voluntatem defuncti. Praedicta ergo positione facta non videtur quod potuerit per heredem fieri huiusmodi immutatio, maxime in hoc casu in quo, ut dictum est, debet voluntas defuncti observari prout potest fieri bono modo, et hoc tam voluntas expressa de corpore simpliciter quam etiam implicita de omnibus quae cum corpore contingeret deferri. Hoc enim debuit esse rationabiliter voluntas eius implicita, ut si quocumque casu contingeret corpus cum huiusmodi deferri , quod simul cum illis sepeliretur in praedicto loco principali. Quia cum corpus entitatem et? unitatem habeat ex aggregatione suarum partium, sicut separatio partium est contra bonum naturae, ita velle illas separari nisi ob aliquam necessitatem videtur esse contra bonum moris. Unde sicut in esse naturae constitutum est cum omnibus membris et sic etiam resurget, ita videtur quod rationalis voluntas uniuscuiusque debeat esse ut quanto melius fieri potuerit, in unitate conservetur, et ad resurrectionem disponatur, licet virtus divina quantumcumque dispersa pos | sit recolligere et reunire. Cum etiam huiusmodi separatio quamdam atrocitatem et inhumanitatem importet, non debet fieri nisi necessitas ad hoc cogat.

Sed quia quaestio quaerit ulterius utrum saltem de consensu eorum in quorum loco est aliquis sepeliendus possit voluntas sepeliendi circa sepulturam immutari, ideo ulterius sciendum quod ad videndum quomodo poterit vel non poterit immutari huiusmodi voluntas defuncti vel in toto vel in parte de consensu illorum in? quorum loco talis elegit sepulturam, et etiam cum hoc auctoritate superioris, consideranda est voluntas et devotio quam habuit defunctus ad talem locum ex causis praedictis. Et tunc huiusmodi voluntas non debet immutari nisi ob aliquam aliam causam meliorem ; et hoc debet fieri ex dispensatione in qua necessitas (utpote si locus esset! interdictus vel flumine vastatus vel ab inimicis occupatus et huiusmodi), vel utilitas publica, non privata, et huiusmodi.

Advertendum autem quod secus est? de aliquo? legato relicto ecclesiae vel monasterio principaliter in favorem et utilitatem monasterii. Posset enim aliud legatum in alium transferri servata iuris forma; non sic in casu proposito; unde est casus iste similis legato sic relicto quod non alienetur ab ecclesia. Legatum autem sic relictum secundüm legem nullo casu licet alienare, sed secundum canones licitum est forte pro redemptione captivorum et huiusmodi; non tamen licet ex causa ex qua liceret alienare rem simpliciter legatam vel relictam. Et secundum leges ex causa necéssaria poterat corpus sepulturae perpetuae traditum transferri ad alium locum de licentia rectoris provinciae qui comparatur episcopo (Codice, de religiosis, lege prima) , scilicet propter inundationem fluminis vel huiusmodi. Sed nulla tali causa existente " licebat de licentia solius imperatoris, loco cuius potest intelligi papa esse in Ecclesia (Codice, de religiosis, lege finali ) . Ex quo enim defunctus transtulit sive transferri desideravit reliquias suas in coemeterium, effectae sunt in dispositione ecclesiae et praelati, non tamen sicut res ecclesiae, immo in nullius bonis sunt, licet sint in dispositione ecclesiae.

Et est circa praemissa amplius intelligendum quod propter inordinationem quae in huiusmodi divisione corporum contingere consuevit, eo quod corpora cum integritate decet sepeliri et occasione sepulturae circa ila nulla divisio fieri debet, summus pontifex dominus Bonifacius hoc omnino fieri prohibuit ; et super hoc quandam constitutionem edidit in qua sic dicit: detestandae feritatis abusum quod quidam corpus defuncti qui elegit in remotis partibus sepulturam ex quodam piae pietatis affectu truculenter exenterant, ac illud membratim vel in frusta immaniter concidentes, ea subsequenter? aquis immersa exponunt ignibus decoquenda, et tandem ab ossibus tegumento carnis excusso, ad locum sepulturae deferunt tumulanda, piae intentionis ducti proposito decernimus abolendum apostolica auctoritate, | statuentes ut circa corpora defunctorum huiusmodi abusio et similis nullatenus observetur, sed ut defunctorum corpora sic impie et crudeliter non tractentur, deferantur ! in loca in quibus viventes elegerunt sepeliri aut in loco ubi decesserint, vel loco vicino ecclesiasticae sepulturae tradantur ad tempus, ita quod demum incineratis corporibus aut alias ad loca ubi sepulturam elegerint deportentur. Nos enim si quae contra huiusmodi nostri statuti et ordinationis tenorem praesumpserit aliquis attentare, defunctorum corpora inhumaniter et crudeliter pertractando, excommunicationis sententiam ipso facto cognoverint se incursuros et nihilominus ille cuius corpus fuit sic immaniter pertractatum ecclesiasticà careat sepultura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11