Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

Utrum liceat religiosis inducere novicios signo, nutu vel verbo ad hoc quod ante lapsum anni probationis profiteantur

QUAESTIO XIV. Utrum liceat religiosis inducere novicios signo, nutu vel verbo ad hoc quod ante lapsum anni probationis profiteantur.

Postea circa pertinentia ad quosdam status hominum specialiter quaerebantur quaedam pertinentia ad religiosos sive regulares. Et primo utrum liceat religiosis inducere novicios signo, nutu vel verbo ad hoc quod ante lapsum anni probationis profiteantur. Et arguebatur quod liceat inducere novicios ad. profitendum infra annum probationis, quia ad id quod de se est bonum et utile licet inducere ut fiat. Sed profiteri in religione approbata est bonum et utile facienti ut mala mundi evitet. Ergo etiam ? licitum est inducere aliquem ad hoc ut in continenti fiat.

Contra. Extra de regularibus et transeuntibus ad religionem dicitur: prohibendum est abbatibus ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem suscipiant; alioquin [in] animadversione sunt debita corrigendi, cum in subsidium fragilitatis humanae spatium probationis sit? regulariter institutum. Sed illud quod est animadversione corripiendum non est licitum. Ergo cum secundum hanc. decretalem non liceat recipi ad professionem novicios etiam profiteri volentes, non licet ipsos inducere ad profitendum antequam tempus probationis sit impletum.

Respondeo dicendum quod, cum tempus probationis rationabiliter sit institutum ex parte noviclorum ut possint ordinis asperitates experiri, eo quod votum vel obligatio professionis cum discretione fieri debet — nemo enim sapiens debet se obligare ad ignota maxime quae ardua et difficilia sunt respectu fragilitatis humanae, — videtur etiam quod, nulla prohibitione ab homine super hoc facta, non liceret vel saltem non deceret quod infra tempus sufficiens probationis aliquis ad profitendum induceretur, quia exponi periculo videretur obligando se ut dictum est ad ignota. Si ? etiam tempus statutum ad probationem huiusmodi asperitatum non sit sufficiens ad hoc quod infra illud asperitates, quae satis communiter possunt professi postea experiri, ipsi novicii [non] valeant experiri, non videtur tutum quod ante huiusmodi experientiam ad profitendum inducantur vel profitentur. Et ideo facta est prohibitio per novam constitutionem Innocentii Quarti Extra de regularibus , ubi prohibetur quod nullo modo sunt infra dictum tempus novicii ad profitendum inducendi et etiam dicitur ibi quod si aliquis inductus profitetur non est ex hoc illi ordini obligatus, sed secundum aliquos expositores ordini sive religioni in generali obligatus. Sed si vellet sponte | profiteri vel se obligare ad perpetuo remanendum potest, non tamen solemniter profitendo. Si etiam ? peteret consilium ab aliquo illius ordinis de profitendo statim, si ille a quo peteret videret quod sufficienter esset expertus gravitates ordinis et cetera, posset ei consulere. Non tamen sic diceretur eum inducere, quia ille proprie inducit alium qui conatur eius voluntatem aliquibus persuasionibus vel promissis vel huiusmodi ad aliquid inclinare ad quod de se non est talis inclinatus et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14