Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

Utrum licite possint laici tenere decimas titulo fidei vel quocumque alio modo ius et proprietatem in illis habendo

QUAESTIO XVI. Utrum licite possint laici tenere decimas titulo fidei vel quocumque alio modo ius et proprietatem in illis habendo.

Postea circa pertinentia ad laicos generaliter quaerebatur unum videlicet utrum licite possint tenere decimas titulo fidei vel quocumque alio modo ius et proprietatem in illis habendo. Et arguebatur quod laici non possint iusto titulo decimas retinere, quia praecepta iuris divini inviolabilia sunt. Sed ex praecepto iuris divini debentur decimae Deo aut ! ministris Ecclesiae. Unde dicitur Levitico ultimo : omes decimae lerrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt | et illi? sanctificantur. Quod autem Domino sanctificatum est non potest ad communes et laicos usus converti. Quare et cetera.

In contrarium est generalis permissio Ecclesiae permittentis quod a multis detinentur decimae absque ipsius Ecclesiae concessione special. A multis etiam tenentur decimae in feudum perpetuum ex Ecclesiae supposita concessione et donatione, quod non fieret nisi esset licitum. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod per decimas intelligimus bona temporalia quae de iure debentur ministris Ecclesiae propter ecclesiastica beneficia quae ministrant, sive sint secundum quoddam decimae sive alia. Primum enim est debitum iure divino et naturali, secundum vero est caeremoniale, et in praesenti est secundum Ecclesiae determinationem. Et secundum hoc circa decimas distinguitur quod est considerare ipsum ius accipiendi et ipsas res quae nomine decimae dantur. lus accipiendi decimas dicitur esse spirituale, et ideo in laicum non cadit; sed ipsae res corporales sunt, ideo in usus cuiuslibet sunt et cadere possunt.

Sed quia usus perpetuus videtur inniti alicui iuri etiam. perpetuo, ulterius distinguitur quod decimae duplici iure debentur Ecclesiae, ratione divini obsequii in ea praestiti, quo seminantibus spiritualia debentur temporalia, quod ad solos Ecclesiae praelatos per se et suis ministris competit (tertia decima ', quaestione prima, capitulo His ita; Extra de decimis, Novum et capitulo Tua nobis) , et hoc ius percipiendi decimas mere spirituale est nec potest cadere in laicum. Item debentur alio iure in signum subiectionis et dominii (decima sexta, quaestione rima, Revertimini et capitulo Decimae) . Hoc tamen | ius non est ita spirituale ut primum, immo quasi civile et cadere potest in laicum saltem quantum ad fructuum perceptionem. Sicut ergo res nomine decimae acceptas potest ecclesia alicui laico tradere, ita etiam potest eis concedere ut decimas ipsi accipiant, iure tamen principali accipiendi ministris ecclesiae servato sive pro necessitate ecclesiae sive ad sustentationem pauperum, ut quibusdam religiosis, laicis vel etiam curam animarum non habentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16