Quaestio 17
Quaestio 17
Utrum principes et potestates seculares ad mandatum Ecclesiae teneantur cercere et punire brachio seculari in excommunicatione permanentes per annum et claves Ecclesiae contemnentes
QUAESTIO XVII. Utrum principes et potestates saeculares ad mandatum Ecclesiae teneantur coercere et punire brachio saeculari in excommunicatione permanentes per annum et claves Ecclesiae contemnentes.
Postea circa principes et potestates saeculares quaerebantur duo. Primum est utrum ad mandatum Ecclesiae teneantur coercere et punire brachio saeculari in excommunicatione permanentes per annum et claves Ecclesiae contemnentes. Et arguebatur quod potestates saeculares teneantur ad mandatum Ecclesiae coercere huiusmodi Ecclesiae contemptores, quia dicit Isidorus de summo bono, capitulo primo, secundo, octavo, intra Ecclesiam potestates necessariae non essent nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc impleat per disciplinae terrorem. Cum ergo Ecclesia non habeat nisi claves quibus potest subditos punire spiritualiter, ipsos a participatione sacramentorum et huiusmodi bonorum Ecclesiae excludendo, et huiusmodi punitio aliquando non sufficit tam ad utilitatem puniendi quam etiam communitatis, in hoc debet saecularis potestas Ecclesiae subvenire. Quare ! et cetera.
Respondeo dicendum quod, quia secundum Apostolum quae a Deo sunt ordinata sunt, et omnis potestas a Deo est, et qui potestati resistit ordinationi Dei resistit. Una autem non esset Ecclesia nisi esset ordinata ita quod in ea esset una potestas suprema sub qua omnes aliae essent suis gradibus ordinatae. Haec autem est ecclesiastica potestas in qua est unum summum caput (nonagesima sexta distinctione, Duo) , Ideo omnibus aliis potestatibus tanquam inferioribus potest praecipere et aliae tenentur ei oboedire. Aliae autem, cum indigent illa potestate, non habent ei imperare sed supplicare debent , ergo mutuo se iuvare (nonagesima sexta distinctione, Cum ad virum) . Et ideo dicendum quod iudex saecularis tenetur et cetera, et per ecclesiasticam potestatem potest ad hoc compelli (vigesima tertia, quaestione quinta, Principes et capitulo Administratores et Extra de officio ordinarii, capitulo primo) .
On this page