Quaestio 18
Quaestio 18
Utrum exceptionem super maiore excommunicatione a reo contra actorem propositam admittere teneatur iudex secularis
QUAESTIO XVIII. Utrum exceptionem super maiore excommunicatione a reo contra actorem propositam admittere teneatur iudex saecularis.
Postea secundo quaerebatur utrum exceptionem super maiore excommunicatione a reo contra actorem propositam admittere teneatur iudex saecularis. Et arguebatur quod iudex saecularis exceptionem super excom- municatione a reo contra actorem propositam admittere non debet, quia quamdiu aliquis est obligatus ad reddendum aliquid alicui tenetur reddere huiusmodi debitum, et etiam ad hoc per iudicem est cogendus. | Sed non obstante excommunicatione actoris reus est et fuit ei obligatus ad reddendum aliquid termino iam elapso. Ergo et cetera.
Contra. Forum saeculare est infra forum ecclesiasticum et ideo illi etiam debet oboedire et ipsum imitari. Sed in foro ecclesiastico a iudice ecclesiastico admitteretur huiusmodi exceptio. Ergo etiam in foro saeculari est etiam a saeculari iudice admittenda.
Respondeo dicendum quod, cum excommunicatio sit poena medicinalis, debet servari in quantum vergere habet ad correctionem excommunicati, quod fit cum ei denegatur communio fidelium in his quae essent ad eius commodum temporale vel consolationem temporalem. Si autem excommunicatus posset communicare cum aliis in repetendo debita sua et huiusmodi, hoc cederet ad commodum et consolationem eius. Ideo eidem sic ? petenti non est communicandum, immo communicantes incurrerent saltem minorem excommunicationem. Et ideo exceptio super excommunicatione proposita contra ipsum non solum a iudice ecclesiastico sed saeculari est admittenda. Peccat enim excommunicatus sic se ingerendo et iudex eidem communicando. Immo etiam forte qui solveret ei sponte malefaceret, vel saltem non tenetur ei solvere quamdiu est in tali statu propter dictam causam, nisi aliqua necessitas ex parte excommunicati vel causa damni vitandi ex parte debitoris eum excusaret. Immo etiam si aliquis iurasset solvere ? alicui ad aliquam certam diem, si illo tempore esset excommunicatus forte solvere non teneretur. Ex quo enim per iudicem qui debet iniuriantes aliis corripere et ad satisfaciendum cogere talis non cogeretur? solvere si a creditore conveniretur, quia per exceptionem a iudicio expelleretur, non videtur? quod pro tali statu teneretur sic? satisfacere, nec videtur eius debitor esse pro illo statu; nam si esset debitor per iudicem compelleretur ad satisfaciendum debitori. Tamen de hoc notantur opiniones decima quinta, questione sexta, capitulo Nos sanctorum .
On this page