Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum possit haberi una virtus moralis perfecte absque hoc quod perfecte prudentia habeatur
QUAESTIO XI. Utrum possit haberi. una. virtus moralis perfecte absque hoc quod perfecte prudentia. habeatur.
Postea circa habitus animae in speciali quaerebantur quaedam pertinentia ad habitus bonos, quaedam pertinentia ad habitus malos. Circa primum quaerebatur unum, utrum possit haberi una virtus moralis perfecte absque hoc quod perfecte prudentia habeatur. Et arguebatur quod una virtus moralis perfecte possit haberi absque hoc quod habeatur P pru | dentia simpliciter et perfecte, quia habens habitum intellectualem Ans quo sufficienter possit ratiocinari et iudicare de his quae pertinent ad aliquem habitum unum alicuius virtutis moralis et ad operationes illius, absque hoc quod habeat potestatem ratiocinandi de his quae pertinent ad alium habitum moralem, non habet prudentiam simpliciter et perfecte, scilicet quoad facultatem ratiocinandi et iudicandi non de omnibus agibilibus humanis, sed tantum de aliquibus. Sed sapiens habet prudentiam tantum quodammodo, scilicet quantum ad aliqua agibilia specialiter ; ut patet per Philosophum , sexto Ethicorum, dicentem quod prudentis est posse bene consiliari circa bona conferentia non secundum partem, sed ad bene vivere totum. Et tamen talis habet perfecte unam virtutem moralem, sicut etiam habens perfecte ! prudentiam habet omnes. Quare et cetera.
Respondeo dicendum quod ?, secundum quod docet? Philosophus , sexto Ethicorum, oportet virtutes morales esse connexas cum prudentia et inter se, aliter tamen et aliter. Quia unamquamque virtutem moralem perse et directe oportet connecti cum prudentia et e converso, sed una virtus non connectitur alii sic, sed quasi per accidens et indirecte.
Nam virtutis moralis, ut dicit , est facere electionem rectam, cum sit habitus electivus; ad rectam autem electionem requiritur inclinatio in appetitu ad finem debitum, et in intellectu recta aestimatio de huiusmodi fine debito, quam quidem inclinationem in appetitu facit habitus moralis formaliter et quasi effective ut quoddam pondus in appetitu in quo est! subiective et rectam huiusmodi aestimationem facit in intellectu quasi obiective ; prout dicitur in tertio Ethicorum quod qualis unusquisque est, talis etiam finis ei videtur, ut expositum est. Ad rectam etiam electionem quae est eorum quae sunt ad finem huiusmodi, in quantum inclinat virtus moralis dicto modo, requiritur recta ratio eorum quae sunt expedientia ad finem. Horum autem est prudentia quae est consiliativa et investigativa sive adinventiva talium expedientium. Et sic patet quod ad virtutem moralem per se et directe requiritur prudentia, in quantum virtus moralis sive habens virtutem moralem per ipsam non? potest consequi finem in quantum inclinat, sine notitia eorum quae ad ipsam tanquam expedientia ordinantur. — Consimiliter prudentia per se et directe exigit virtutem moralem, in quantum non potest haberi recta ratio vel cognitio aliquorum agibilium ordinabilium ad finis alicuius consecutionem, nisi habeatur recta aestimatio et cognitio de ipso fine, quia huiusmodi recta aestimatio est principium supponendum ad cognitionem aliorum. Hanc autem rectam aestimationem de fine facit virtus moralis modo praedicto, in quantum secundum inclinationem appetitus in aliquid sibi conveniens et conforme secundum habitum est aestimatio in ipso intellectu de illo sub ratione convenientis, ut dictum est. His ergo visis patet primum, scilicet quod virtutes morales connectuntur prudentiae directe, et e converso.
Nunc ergo procedatur ad secundum, ad ostendendum scilicet quod virtutes morales connectuntur sibi invicem, sed indirecte. Est ergo intelligendum ulterius , quod licet virtutes morales ab invicem specie differant, tamen una sine alia haberi non potest, nec etiam una potest perfecte haberi nisi prudentia etiam perfecte habeatur. Unde dicit Philosophus , sexto Ethicorum, quod neque contingit bonum esse sine prudentia nec prudentem sine morali virtute. Sed de virtute distinguitur secundum Philosophum in fine sexti (lI) Ethicorum, quod virtus moralis potest dici quaedam perfecta, quaedam imperfecta. Imperfecta quidem secundum quam appetitus inclinatur ad aliquod opus de genere bonorum faciendum, non tamen omnino perfecte, immobiliter scilicet et delectabiliter, sive talis virtus insit a natura, sive ab aliqua consuetudine secundum quam quidem, ut dicitur ibi, | non dicitur quis principaliter sive simpliciter bonus, sed bene natus vel aptus ad bonum. Perfecta autem virtus dicitur secundum quam ap | petitus inclinatur perfecte, scilicet impermutabiliter et delectabiliter ad id quod est conveniens secundum rationem.
Primo modo loquendo de virtutibus sic, prout ibi dicit Philosophus, non est necesse virtutes esse connexas inter se nec etiam in prudentia perfecta . Potest enim aliquis ex naturali dispositione quodammodo promptus esse ad opera liberalitatis, qui tamen non est promptus ad opera castitatis. Et sic, ut dicit? Commentator , contingit etiam virtutem ad quam sic est aliquis aptus possidere ex aliqua assuefactione ante alteram ad quam non est aptus. Sed talis non est principaliter sive perfecte liberalis, sed bene natus sive dispositus vel aptus ad virtutem, ut dicit ibi Commentator.
Sed loquendo de virtutibus secundo modo, oportet eas esse connexas inter se indirecte sic. Quoniam cum huiusmodi virtutes sint in appetitu facientes rectam eius inclinationem, cum secundum diversas appetitus dispositiones sint in ipso diversae inclinationes quarum una alterius est impeditiva vel coadiuvativa, — utpote secundum quod aliquis est affectus ad opera castitatis sive secundum dispositionem qua ? convenientia sunt et sibl conformia huiusmodi, secundum hoc in illa inclinatur ; secundum autem quod est affectus vel dispositus secundum appetitum ad opera illiberalitatis, inclinatur ad illa, — nunc autem quamvis unusquisque habitus inclinet cum delectatione ad opera sibi conformia, si secundum se consideretur et non sit in appetitu dispositio faciens inclinationem ad aliquid impedientem huiusmodi inclinationem et ab ea retrahentem, cum occurret illud, — iam non cum delectatione et immobilitate inclinabit habitus virtutis, quantum ad illud secundum quod potest :dici virtus dicto modo, in illud ', sed cum quadam tristitia. Et poterit ita vehemens esse inclinatio in illud quod etiam aget contra inclinationem habitus boni, eo quod semper sumus domini actuum, licet non habituum. Et sic illud habitus boni quod sic habetur sine alio sed cum alio forte vitio vel cum inclinatione etiam naturali ad aliud, non per modum virtutis perfectae inclinat ad opus bonum. Esto etiam quod persisteret non committendo malum ille qui habet habitum inclinantem ad malum, et etiam paulative illud habitus boni quod erat corrumpitur.
Quare licet, ut dictum est, quilibet habitus bonus virtutis sic afficit et disponit appetitum respectu finis convenientis quod ipsum inclinat per se delectabiliter et immobiliter secundum se consideratus in finem suum et in ea quae ad illam expediunt, et abhorreat directe contraria vel repugnantia, per accidens tamen et indirecte, quia est secundum aliam dispositionem conformis et inclinatus in aliquid aliud, non directe contrarium fini habitus boni sed disparatum, a quo non directe retrahit huiusmodi habitus bonus ", sed alius quo caret secundum dispositionem , — ne appetitus impediatur a consecutione sui finis et ab immobilitate suae inclinationis, indiget adiuvari ab habitu virtuoso contrario huic dispositioni inclinanti appetitum inclinatione impediente inclinationem secundum habitum virtuosum. Nam si aliquis habeat huiusmodi virtutem imperfectam, scilicet naturalem inclinationem vel aliquam dispositionem ex assuefactione acquisitam ad opera castitatis, et non habeat dispositionem secundum quam inclinetur ad opera liberalitatis, immo magis contrariam, cum ? occurret aliquid ayendum secundum castitatem, si offeratur magnum lucrum ad quod inclinatur talis secundum habitum cupiditatis vel illiberalitatis, — in illud ita inclinabitur quod oportet impediri inclinationem in opus castitatis, ita quod ad minus, etiam si persistat ne committat actum inordinatum contra castitatem, tamen non delectabiliter, sed cum tristitia et difficultate omittet, quod est contra rationem perfectam habitus vel virtutis [et] | aut etiam non immobiliter stabit, sed cadet et cetera. Et ideo quaelibet virtus moralis perfecta aliam coexigit dicto modo, et etiam secundum hoc eodem modo quaelibet virtus moralis exigit? prudentiam perfectam. Nam per se et directe exigit prudentiam directivam in eis quae pertinent ad propriam materiam huiusmodi virtutis, per accidens autem et indirecte ? indiget ea in quantum dirigit circa materam aliarum virtutum. Nam cum alis virtutibus indigeat quae non possunt esse sine prudentia quantum ad id quod est eis proprium, ideo etiam et prudentia indiget etiam secundum quod est directiva in his quae sunt propria aliarum virtutum.
Patet etiam quod prudentia perfecte haberi non potest nisi virtutes omnes habeantur, quoniam ipsa est recta ratio agibilium humanorum in communi, haec autem sunt secundum omnes virtutes. Sicut enim in naturalibus omnes moventes secundum omnes motus eorum aliquid unum intendunt, scilicet motum primi motoris, et motus orbium inferiorum motum primi orbis qui est a primo motore, et sunt propter illum primum motum, et dispositio illorum licet secundum se sit differens tamen consistit in adiuvando se adinvicem et conservando sicut est dispositio bonorum regentium et cetera, — ita in politicis debet esse ordo omnium operationum secundum omnes virtutes et ipsarum virtutum inter se, in iuvando scilicet se mutuo et conservando, et hoc respectu alicuius operationis ultimae et perfectae quae est finis aliarum. Et est operatio huiusmodi propria operatio prudentiae, in qua consistit felicitas politica, ut dicitur primo Ethicorum.
On this page