Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum prius creetur essentia quam esse

QUAESTIO II (LONGA). Utrum prius creetur essentia quam esse.

Postea circa secundum praedictorum, scilicet utrum in creatione creaturae prius creetur ipsa essentia quam ipsum esse procedebatur. Et arguebatur quod in creatione creaturae ? prius creetur esse quam essentia, quia illud quod prius emanat a creante prius creatur. Sed hoc est esse, nam dicit Dionysius , quinto de Divinis Nominibus : Deus est simpliciter et incircumscripte et incircumfinite totum in se ipso [est] esse[ndo] coambiens, et omnia ipsum participant et a nullo existentium recedit. Et infra: et amfíe! alia esse praemittitur et cetera. Et quarta propositione de Causis dicitur: prima rerum creatarum est esse.

Contra. Sicut se habet generale compositum ex materia et forma ad generationem , ita creabile et compositum ex esse et essentia ad creationem. Sed in generatione compositi ex materia et forma non generatur prius forma quam materia vel e converso, sed totum compositum per se generatur et est terminus per se generationis. Ergo etiam in creatione compositi ex esse et essentia non creabitur prius esse quam essentia.

Ad illud patet responsio ex dictis . Si enim esse differret ab essentia realiter, tunc fieret unum compositum ex essentia et esse sicut ex potentia et actu. Non autem alia productione producitur potentia et acíus , sed eo ipso quod " producitur unica productione totum compositum per se ex potentia et actu, producuntur partes in illo composito ex consequenti, quia producto toto producuntur partes. Et ideo non esset dicendum proprie quod essentia prius produceretur quam esse, vel e converso, cum haec per se non producantur, sed productione compositi. Posset tamen dici secundum quod dicit Augustinus , duodecimo Confessionum, capitulo vigesimo nono, quod cum esse informe materiae praecedat formam, sed forma dignitate et perfectione praecedit materiam, sicut materia non potest produci in esse omnino informis, cum origine praecedat suam formationem, — sic essentia non potest produci sine esse, tamen origine praecedit suum esse. Sed ex praedictis potest ostendi quod sic non potest per omnem modum dici. Nam si sic differunt haec, scilicet essentia et esse? ut potentia et actus, tunc aut differunt ut potentia simpliciter quae est hyle et actus simpliciter qui est forma substantialis, et sic veritatem habere videtur quod dicitur, — aut differunt ut potentia secundum quid ut subiectum et actus secundum quid qui est forma accidentalis, et tunc cum illud quod sic est in potentia prius non solum origine sed actualitate et perfectione habeat esse simpliciter quam illud quo perficitur sic secundum quid (et sic etiam dicitur prius simpliciter absque aliqua determinatione licet ut est potentia secundum quid sit prius solum origine et imperfectius secundum quid et aliud prius per | fectione non simpliciter, sed secundum quid sicut patet cum fit ignis calidus ut dictum est), — videretur quod simpliciter crearetur prius essentia quam esse !, sicut simpliciter prius producitur ignis in esse ignis per generationem | simpliciter quam producatur ignis in esse calidi per generationem secundum quid. — Et ideo secundum praedicta dicendum est quod cum omnino sint idem secundum rem esse et essentia, non est ibi aliqua prioritas nec ordo realis nisi forte secundum rationem et modum intelligendi et significandi, etiam si hoc dici possit? ut essentia prius est origine et cetera sub ratione habitus, et esse posterius sub ratione actus et cetera. 51 etiam differrent intentione, prius crearetur essentia quam esse, sicut prius fundamentum respectus ut album similitudine, sed ex hoc etiam sequerentur inconvenientia supra dicta et cetera.

Cum ergo dicitur de Dionysio quod ante omnia esse praemittitur, et de libro de Causis quod prima rerum creatarum est esse, potest intelligi secundum platonicos et secundum peripateticos.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2