Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum habens talem potestatem possit absolvere in casibus episcopi de iure et consuetudine et retentione reservatis

QUAESTIO VIII. Utrum habens talem potestatem | possit absolvere in. casibus episcopis de iure et consuetudine et retentione reservatis.

Ad secundum praedictorum sic proceditur, et arguitur quod habens talem potestatem possit absolvere in casibus et cetera, quia habens plenam potestatem audiendi confessiones et absolvendi ab illo a quo alius habet omnem potestatem quam habet in talibus, sive a superiore illus utpote a papa, qui habet plenitudinem potestatis in omnibus in quibus episcopi habent aliquam potestatem, potest absolvere virtute talis potestatis de omnibus de quibus potest absolvere quicumque episcopus. Sed virtute dicti privilegii habent fratres plenam potestatem audiendi confessiones et absolvendi, nec post clausulam qua huiusmodi potestas eis datur in dicto privilegio, ponitur aliquid quo restringatur. Quare et cetera.

Contra. Quandocumque per aliquod privilegium datur aliquibus potestas limitata ita quod ab huiusmodi potestate casus aliqui excipiuntur ad quae se non extendit, per privilegium generale sequens non amovetur huiusmodi 2» illo!, nisi in secundo fiat mentio de priore per: non obstante, sicut in talibus fieri consuevit. Sed fratres praedicatores habent privilegia a Clemente per quae datur eis potestas, ut cum eis committitur potestas audiendi confessiones a papa vel a legato et ab ipso, irrequisitis sacerdotibus inferioribus, possunt libere audire confessiones et absolvere poenitentes, ita tamen quod virtute talis commissionis generalis non exfendant! manus ad casus et cetera, nisi etiam super illis eis fiat commissio specialis. Cum ergo in dicto privilegio Martini quod etiam habent fratres praedicatores, non fiat mentio de huiusmodi privilegio Clementis per: non obstante et cetera, nec in huiusmodi privilegio fiat fratribus de dictis casibus commissio specialis, videtur quod ad illos non possunt extendere manus suas. Sed eandem videntur habere potestatem virtute dicti privilegii fratres minores quam habent fratres praedicatores. Ergo nec ipsi in dictis casibus absolvere possunt.

Responsio in libro magistri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8