Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum aliquis specialis vel particularis praelatus sive episcopus possit aliquam positionem habitam prius pro opinione tanquam haereticam vel erroneam condemnare
QUAESTIO IX. Utrum aliquis specialis vel particularis praelatus sive episcopus possit aliquam positionem habitam prius pro opinione tanquam haereticam vel erroneam condemnare.
Deinde circa pertinentia ad praelatos habentes auctoritatem docendi ratione officii pastoralis, quaerebatur unum, utrum videlicet aliquis specialis vel particularis praelatus sive episcopus possit aliquam positionem habitam prius pro opinione tanquam haereticam vel erroneam condemnare. Et arguitur quod non, quia determinatio et constitutio eorum quae pertinent ad aliquam communitatem pertinent ad totam communitatem, vel ad personam publicam et communem quae praeest et praesidet toti communitati. Sed ea quae tanquam haeretica condemnanda sunt pertinent ad totam communitatem fidelium quae communicant in unitate fidei Dei Ergo talia non sunt condemnanda nisi a tota communitate fidelium vel saltem praelatorum, solum in concilio aliquo ad hoc, ut fieri solebat, congregatorum | vel a solo papa.
On this page